Imatges de pàgina
PDF
EPUB

PARAPHRASIS

IN

RHETORICAM ARISTOTELIS,

INTERJECTA RERUM DIFFICILIORUM EXPLICATIONE,

ET

COLLATA IPSIUS RICCOBONI MULTIS IN LOCIS CONVERSIONE, CUM
MAJORAGII, SIGONII, VICTORII, MURETI CONVERSIONIBUS.

OXONII,

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO.

MDCCCXIX.

Clar. Oness.

52.0.7.

GENEROSISSIMO JUVENI,

RICHARDO BARONI A STAREMBERG,

AUDITORI SUO,

ANTONIUS RICCOBONUS S.D.

VIDE, quæso, Generosissime Baro, quo me adduxerit tua

mihi perscripta adhortatio : non enim id solum feci, quod te valde cupere significasti, ut præter meam Rhetorica Aristotelis conversionem perbreves illas, quas habuisti, ejus explicationes cum eloquentiæ studiosis communicarem: sed plus etiam, quam postulasti, curavi, ut ipsas locupletiores factas in hominum aspectum, lucemque proferrem; tibique hujus editionis approbatori, et suasori, immo vero etiam rogatori, et impulsori dicarem. Cujus quidem amorem, ita me Dii ament, amo, cum plures alias ob causas, tum quod, tametsi difficile est is respondere, quæ ipse tibi de me polliceris: suave tamen est a laudatis laudari juvenibus, et alta quadam mente præditis, atque ad verum decus, veramque gloriam, quæ a sola virtute proficiscitur, natis; qualem esse te jampridem expertus sum. Itaque hoc non dissimulo, quod obscurari non potest, amare me in te ipso, tuique similibus, nobilibus, generosis, sinceris, candidis, ab omni assentatione alienis, laudes meas. Præterquam quod cum in eo, quod profiteor, eloquentiæ studio admirandos progressus facias ad excellentiam, non solum es mihi amandus, verum etiam admirandus, et quam possum, amplissimo honore decorandus. Cum igitur ad conversionem meam, copiosam Paraphrasim adjecerim, et trium librorum Rhetorica Aristotelis singulas particulas, singulaque præcepta, quasi sidera, et stellas hujus magni cœli, quo eloquentiæ universitas continetur, dinume

raverim, ac omnes res obscuras, et maxime ab aliis vel non explicatas, vel male, ut arbitror, explicatas declaraverim, meamque multis in locis conversionem cum clarissimorum nostri ordinis virorum, a quibus sæpe dissentio, M. Antonii Majoragii, Caroli Sigonii, Petri Victorii, M. Antonii Mureti conversionibus contulerim; quoniam tu horum omnium pars magna fuisti, ipsa volui in tuo ornatissimo nomine divulgare; tibique id honoris tribuere, quod non nisi egregiis hominibus adhibetur. Te enim, quem unice amo, et observo, insigniter honorare debebam; juvenem, cum gentis, et nationis Germanæ claritate; familiæ, et Baronatus a Staremberg decore præstantissimi, ac perillustris parentis Henrici, litteris Græcis et Latinis doctissimi, ac Imperialis Consiliarii sapientissimi apud Maximilianum II. Imperatorem splendore; fortunarum amplitudine ornatissimum : tum omnium optimarum artium, et in primis eloquentiæ, atque historiarum studio, benignitatisque ac liberalitatis commendatione omnibus amabilem, mihi vero etiam admirabilem ; ita obedientem sapientissimis consiliis, et mandatis gubernatorum tuorum, quibus a parente es commendatus, Richardi Streinnii Baronis Schuartzenavii, maximi historici, qui præclarum de gentibus et familiis Romanorum librum edidit, aliorumque præstantium operum suorum miram expectationem excitavit, et Joannis Baronis a Tschernembl, viri magnanimi et generosi, ut nihil aliud videaris, quam de dignitate et de gloria cogitare. Quod ut usque ad extremum facias, pro meo singulari in te amore ita te hortor, ut hoc eloquentiæ studio neque liberalius atque honestius quidquam, neque ætati, fortunæque tuæ esse convenientius affirmem; et non minimum momenti ad perficiendum hujusmodi studium tuum hanc Paraphrasim, quam cum Rhetorica a me Latine conversa tuo præclaro nomini dico, allatura esse existimem; longe plura, et majora vel honorandæ virtuti, vel alendæ benevolentiæ tuæ, cum dabitur occasio, præstiturus, ut nec tuæ benignitatis immemor, nec eorum, quæ a tua proficisci possunt benignitate, contemptor unquam videar. Vale. Patavii, An. MDLXXXVII,

ARGUMENTUM PRIMI LIBRI ARTIS RHETORICE

ARISTOTELIS.

CUM Ars Rhetorica tres in primis oratoris partes adornet, inventionem, elocutionem, partium dispositionem; cumque inventionis ratio triplicem fidem, seu triplex artificium comprehendat, argumentationis, morum, affectuum; atque cum argumentatio oratoria sit enthymema, et exemplum, ducaturque partim a propositionibus propriis singulorum generum, partim a communibus, partim a locis Topicis: progressio fit a magis propriis ad communiora; idcircoque tradita definitione Rhetorica, divisa fide, et enthymemate, ac exemplo explicato, enumeratæ sunt propositiones singulorum generum propriæ, quibus aliquid probari possit in genere deliberativo esse utile, vel perniciosum: in demonstrativo honestum, vel turpe: in judiciali justum, vel injustum, ad quod genus relata est quoque fides artis expers, posita in legibus, testibus, pactis, quæstionibus, jurejurando.

ARGUMENTUM SECUNDI LIBRI.

INDE exposita sunt tum communia generibus caussarum, tum communia omnibus. Nam communes generibus caussarum sunt mores, affectus, propositiones quædam, ut ejus, quod fieri, vel non fieri potest, futuri, vel non futuri, facti, vel non facti, magni, vel parvi, quæ omnia caussarum generibus videntur convenire. Communes vero omnibus sunt loci, qui præter genera caussarum ad quæstiones omnes pertractandas pertinent. Nec cum propriis propositiones communes sunt conjunctæ : quia magis propria minus propriis erant distinguenda; et mores, atque affectus sunt judicati magis proprii caussarum, ubi maxime animi auditorum conciliantur, ac concitantur, quam loci Topici, qui valent ad quamlibet quæstionem peragendam. Ac prius de moribus, et affectibus, quam de propositionibus, quæ sunt caussarum generibus communes est disputatum, quia in ratione argumentationis hæ videbantur cum locis Topicis conjungendæ, cum quibus maximam habent affinitatem. Duæ igitur sunt libri secundi partes, una de magis propriis, altera de communioribus; ideoque post pertractationem morum, affectuum, et propositionum caussis communium, antequam de locis agatur, legitur in hunc modum; Reliquum est exponere fidem omnibus communem, quoniam dictum est de propria. Et scriptum est primum de moribus oratoris: inde de affectibus: præterea de moribus auditorum, quia etiam ex affectibus considerantur mores, quatenus scilicet ad varios affectuum mores oratio accommodanda est. Itaque præcepta de affectibus non solum pertinent ad animos auditorum excitandos, vel tranquillandos, verum etiam ad affectuum mores dignoscendos, ut ad eos accommodetur oratio; et ob id inter primam et secundam partem moratæ orationis interjecta sunt. Et primum traditum est, tres mores in oratore esse exprimendos, prudentiam, probitatem, benevolentiam: deinde multa de affectibus conscripta sunt, et quidem mirabili quodam ordine, ut de uno

« AnteriorContinua »