De jure belli et pacis Romanorum: liber singularis

Portada
sumtibus Joannis Ambrosii Barth, 1836 - 98 pàgines
 

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 30 - Quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret; ob eam rem ego, populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
Pàgina 40 - Si quis legatum hostium pulsasset, contra jus gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati.
Pàgina 84 - Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subjectus, sive is foederatus est: item sive aequo foedere in amicitiam venit, sive foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi majestatem comiter conservaret: hoc enim adjicitur, ut intelligatur alterum populum superiorem esse, non ut intelligatur alterum non esse liberum.
Pàgina 36 - In pace quoque postliminium datum est : nam si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque fœdus amicitiœ causa factum habemus : hi hostes quidem non sunt : quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit : et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum. Idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat.
Pàgina 64 - Namque summum apud antiquos signum victoriae erat, herbam porrigere victos, hoc est, terra et altrice ipsa humo , et humatione etiam cedere : quem morem etiam nunc durare apud Germanos scio.
Pàgina 11 - Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Pàgina 24 - Errabat enim multis in rebus antiquitas ; quam vel usu jam, vel doctrina, vel vetustate immutatam videmus. Retinetur autem , et ad opinionem vulgi, et ad magnas utilitates reipublicae, mos, religio, disciplina, jus augurum , collegii auctoritas.
Pàgina 27 - Peragit deinde postulata. Inde lovem testem facit: „Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, turn patriae compotem me numquam siris esse.
Pàgina 77 - Neque ego inficias eo , patres conscripti , tam sponsiones quam fcedera sancta esse apud eos homines , apud quos juxta divinas religiones fides humana colitur : sed injussu populi nego quidquam sanciri posse , quod populum teneat.
Pàgina 56 - Syphace victo habemus. quae me ab- 8 sente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini, cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. itaque ipse, coniunx, regnum, ager, 9 oppida, homines qui incolunt, quidquid denique Syphacis fuit praeda populi Romani est...

Informació bibliogràfica