Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Ora vides Hecates in tres vergentia partes,
Servet ut in ternas compita secta vias.
Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
Cernere non moto corpore bina licet.
Dixerat: et vultu, si plura requirere vellem,
Se mihi difficilem non fore, fassus erat.
Sumsi animum, gratesque Deo non territus egi:
Verbaque sum spectans pauca locutus humum.
Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
Qui meliùs per ver incipiendus erat?
Omnia tunc florent: tunc est nova temporis ætas:
Et nova de gravido palmite gemma tumet.
Et modò formatis amicitur vitibus arbos,

Prodit et in summum seminis herba solum:
Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent,
Ludit et in pratis luxuriatque pecus.
Tum blandi soles: ignotaque prodit hirundo,
Et luteum celsâ sub trabe fingit opus.
Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro.
Hæc anni novitas jure vocanda fuit.
Quæsieram multis: non multis ille moratus,
Contulit in versus sic sua verba duos.

150

160

170

Bruma novi prima est, veterisque novissima Solis:
Principium capiunt Phoebus et annus idem.
Post ea mirabar, cur non sine litibus esset
Prima dies. Caussam percipe, Janus ait.
Tempora commisi nascentia rebus agendis,
Totus ab auspicio ne foret annus iners.
Quisque suas artes ob idem delibat agendo:
Nec plus quàm solitum testificatur opus.
Mox ego; Cur, quamvis aliorum numina placem,
Jane, tibi primo tura merumque fero?
Ut per me possis aditum, qui limina servo,
Ad quoscumque velim prorsus, habere Deos.
At cur læta tuis dicuntur verba Kalendis,
Et damus alternas, accipimusque preces?
Tum Deus incumbens baculo, quem dextra gerebat,
Omina principiis, inquit, inesse solent.

Ad primam vocem timidas advertitis aures :
Et visam primùm consulit augur avem.

180

Templa patent auresque Deûm: nec lingua caducas
Concipit ulla preces, dictaque pondus habent.
Desierat paucis: nec longa silentia feci ;

Sed tetigi verbis ultima verba meis :
Quid vult palma sibi, rugosaque carica, dixi,
Et data sub niveo candida mella favo?
Omen, ait, caussa est, ut res sapor ille sequatur,
Et peragat cœptum dulcis ut annus iter.
Dulcia cur dentur video: stipis adjice caussam,
Pars mihi de festo ne labet ulla tuo.
Risit; et, O quàm te fallunt tua secula, dixit,
Qui stipe mel sumtâ dulcius esse putes?
Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
Cujus non animo dulcia lucra forent.

190

Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi. Vix ultrà, quò jam progrediatur, habet.

200

Pluris opes nunc sunt, quàm prisçi temporis annis;
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit:
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Jupiter angustâ vix totus stabat in æde;
Inque Jovis dextrâ fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quæ nunc Capitolia gemmis :
Pascebatque suas ipse Senator oves.

210

Nec pudor, in stipulâ placidam cepisse quietem,
Nec foenum capiti supposuisse, fuit.
Jura dabat populis posito modò Consul aratro ;
Et levis argenti lamina crimen erat.
At postquam Fortuna loci caput extulit hujus,
Et tetigit summos vertice Roma Deos;
Creverunt et opes, et opum furiosa cupido:
Et, cùm possideant plurima, plura volunt.
Quærere ut absumant, absumpta requirere certant:
Atque ipsæ vitiis sunt alimenta vices.
Sic, quibus intumuit suffusâ venter ab undâ,
Quo plùs sunt potæ, plùs sitiuntur aquæ.

In pretio pretium nunc est: dat census honores,
Census amicitias: pauper ubique jacet.
Tu tamen auspicium si sit stipis utile quæris,
Curque juvent nostras æra vetusta manus.
Era dabant olim; melius nunc omen in auro est:
Victaque concedit prisca moneta novæ.

220

Nos quoque templa juvant, quamvis antiqua probemus,
Aurea: majestas convenit ista Deo.

Laudamus veteres, sed nostris utimur annis:
Mos tamen est æquè dignus uterque coli.
Finierat monitus. Placidis ita rursus, ut antè,
Clavigerum verbis adloquor ipse Deum:
Multa quidem didici; sed cur navalis in ære
Altera signata est, altera forma biceps?
Noscere me duplici posses in imagine, dixit,
Ni vetus ipsa dies extenuaret opus.

230

Caussa ratis superest: Thuscum rate venit in amnem
Antè pererrato falcifer orbe Deus.

Hâc ego Saturnum memini tellure receptum:
Cœlitibus regnis ab Jove pulsus erat.
Inde diu genti mansit Saturnia nomen :
Dicta quoque est Latium terra, latente Deo.
At bona posteritas puppim servavit in ære;
Hospitis adventum testificata Dei.

Ipse solum colui, cujus placidissima lævum
Radit arenosi Thybridis unda latus.

Hîc, ubi nunc Roma est, incædua silva virebat:
Tantaque res paucis pascua bubus erat.

240

Arx mea collis erat, quem cultrix nomine nostro
Nuncupat hæc ætas, Janiculumque vocat.
Tunc ego regnabam, patiens cùm terra Deorum
Esset, et humanis numina mixta locis.
Nondum Justitiam facinus mortale fugârat:
(Ultima de Superis illa reliquit humum.)
Proque metu populum sine vi pudor ipse regebat:
Nullus erat, justis reddere jura, labor.
Nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar :
Et clavem ostendens, Hæc, ait, arma gero.

250

Presserat ora Deus. Tunc sic nostra ora résolvo,
Voce meâ voces eliciente Dei.

Cùm tot sint Jani, cur stas sacratus in uno,
Hic ubi juncta foris templa duobus habes?
Ille manu mulcens propexam ad pectora barbam,
Protinus Ebalii retulit arma Titi:

Utque levis custos, armillis capta Sabinis,

260

Ad summæ Tatium duxerit arcis iter.
Inde, velut nunc est, per quem descenditis, inquit,
Arduus in valles et Fora clivus erat.
Et jam contigerat portam, Saturnia cujus
Demserat adpositas insidiosa seras.

Cum tanto veritus committere numine pugnam,
Ipse meæ movi callidus artis opus.
Oraque, quâ pollens ope sum, fontana reclusi;
Sumque repentinas ejaculatus aquas.
Antè tamen gelidis subjeci sulphura venis,
Clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
Cujus ut utilitas pulsis percepta Sabinis;
Quæque fuit, toto reddita forma loco est;
Ara mihi posita est, parvo conjuncta sacello:
Hæc adolet flammis cum strue farra suis.
At cur pace lates, motisque recluderis armis?
Nec mora; quæsiti reddita caussa mihi.
Ut populo reditus pateant ad bella profecto,
Tota patet demtâ janua nostra serâ.
Pace fores obdo, ne quâ discedere possit :
Cæsareoque diu nomine clausus ero.
Dixit; et, attollens oculos diversa tuentes,
Adspexit toto quidquid in orbe fuit.

Pax erat; et vestri, Germanice, caussa triumphi
Tradiderat famulas jam tibi Rhenus aquas.
Jane, face æternos, Pacem Pacisque ministros:
Neve suum, præsta, deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere Fastis,
Sacravere Patres hâc duo templa die.
Accepit Phobo Nymphâque Coronide natum
Insula, dividuâ quam premit amnis aquâ.

270

280

290

Jupiter in parte est. Cepit locus unus utrumque :
Junctaque sunt magno templa nepotis avo.
QUID vetat et stellas, ut quæque oriturque caditque,
Dicere? promissi pars sit et ista mei.
Felices animos, quibus hæc cognoscere primis,
Inque domos superas scandere cura fuit!
Credibile est illos pariter vitiisque locisque
Altius humanis exseruisse caput.
Non Venus et vinum sublimia pectora fregit,
Officiumve fori, militiæve labor.

Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco,
Magnarumve fames sollicitavit opum.
Admovêre oculis distantia sidera nostris ;
Ætheraque ingenio supposuere suo.
Sic petitur cœlum: non ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sidera tangat apex.
Nos quoque sub ducibus cœlum metabimur illis,
Ponemusque suos ad stata signa dies.
ERGO ubi nox aderit venturis tertia Nonis,
Sparsaque cœlesti rore madebit humus;
Octipedis frustrà quæruntur brachia Cancri:
Præceps occiduas ille subivit aquas.
INSTITERINT Nonæ : missi tibi nubibus atris
Signa dabunt imbres, exoriente Lyrâ.
QUATTUOR adde dies ductis ex ordine Nonis;
Janus Agonali luce piandus erit.

Nominis esse potes succinctus caussa minister,
Hostia cœlitibus quo feriente cadit.

Qui calido strictos tincturus sanguine cultros,
Semper, Agone? rogas; nec nisi jussus agis.

300

310

320

Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
Nomen Agonalem credit habere diem.

Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum :
Una sit ut proprio litera demta loco.
An, quia prævisos in aquâ timet hostia cultros,
A pecoris lux est ista notata metu?
Pars etiam, fieri solitis ætate priorum
Nomina de ludis Graja tulisse diem.

330

« AnteriorContinua »