Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ergo, ut tironem celebrare frequentia possit,
Visa dies dandæ non aliena togæ.

Mite, Pater, caput huc placataque cornua vertas ;
Et des ingenio vela secunda meo.

Itur ad Argeos, (qui sint, sua pagina dicet)
Hâc, si commemini, præteritâque die.
Stella Lycaoniam vergit proclinis ad Arcton
Milüus: hæc illâ nocte videnda venit.
Quid dederit volueri, si vis cognoscere, cœlum;
Saturnus regnis ab Jove pulsus erat.
Concitat iratus validos Titanas in arma,
Quæque fuit fatis debita, poscit opem.

Matre satus Terrâ, monstrum mirabile, taurus
Parte sui serpens posteriore fuit.

790

800

Hunc triplici muro lucis incluserat atris
Parcarum monitu Styx violenta trium.
Viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,
Sors erat, æternos vincere posse Deos.
Immolat hunc Briareus factâ ex adamante securi:
Et jam jam flammis exta daturus erat.
Jupiter alitibus rapere imperat. Attulit illi

Milüus: et meritis venit in astra suis.
UNA dies media est; et fiunt sacra Minervæ:
Nominaque à junctis quinque diebus habent. 810
Sanguine prima vacat: nec fas concurrere ferro:
Caussa, quòd est illâ nata Minerva die.
Altera, tresque super stratâ celebrantur arenâ:
Ensibus exsertis bellica læta Dea est.
Pallada nunc pueri teneræque ornate puellæ.
Qui bene placârit Pallada, doctus erit.
Pallade placatâ, lanam mollite, puellæ :
Discite jam plenas exonerare colos.
Illa etiam stantes radio percurrere telas
Erudit; et rarum pectine denset opus.
Hanc cole, qui maculas læsis de vestibus aufers:
Hanc cole, velleribus quisquis ahena paras.
Nec quisquam invitâ faciat bene vincula plantæ
Pallade; sit Tychio doctior ille licét.

820

Et licèt antiquo manibus collatus Epeo
Sit prior; iratâ Pallade mancus erit.
Vos quoque, Phœbeâ morbos qui pellitis arte,
Munera de vestris pauca referte Dex.
Nec vos turba feri censu fraudata magistri
Spernite discipulos attrahit illa novos.

Quique moves cœlum, tabulamque coloribus uris,
Quique facis doctâ mollia saxa manu.

830

Mille Dea est operum: certè Dea carminis illa est.
Si mereor, studiis adsit amica meis.

Cœlius ex alto quâ mons descendit in æquum,
Hic ubi non plana est, sed propè plana via est;
Parva licet videas Captæ delubra Minervæ,
Quæ Dea natali cœpit habere suo.

Nominis in dubio caussa est. Capitale vocamus
Ingenium sollers: ingeniosa Dea est.
An, quia de capitis fertur sine matre paterni
Vertice cum clypeo prosiluisse suo ?
An, quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
Venit: et hoc ipsum litera prisca docet?

840

An, quòd habet legem, capitis quæ pendere pœnas
Ex illo jubeat furta reperta loco?

A' quâcumque trahis ratione vocabula, Pallas,
Pro Ducibus nostris ægida semper habe.
Summa dies è quinque tubas lustrare canoras
Admonet, et forti sacrificare Dex.

Nunc potes ad Solem sublato dicere vultu;
Hic here Phryxeæ vellera pressit ovis.
Seminibus tostis sceleratæ fraude novercæ
Sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
Mittitur ad tripodas, certâ qui sorte reportet,
Quam sterili terræ Delphicus edat opem.
Hic quoque corruptus, pro semine, nuntiat Helles
Et juvenis Phryxi funera sorte peti.
Utque recusantem cives, et tempus, et Ino
Compulerunt regem jussa nefanda pati;
Et soror, et Phryxus velati tempora ramis
Stant simul ante aras: junctaque fata gemunt.

850

860

Adspicit hos, ut fortè pependerat æthere, mater;
Et ferit attonitâ pectora nuda manu:
Inque draconigenam nimbis comitantibus urbem
Desilit: et natos eripit inde suos.

Utque fugam rapiant, aries nitidissimus auro
Traditur. Ille vehit per freta longa duos.
Dicitur infirmâ cornu tenuisse sinistrâ

870

Femina'; cùm de se nomina fecit aquæ. Penè simul periit, dum vult succurrere lapsæ Frater; et extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissâ gemini consorte pericli, Cæruleo junctam nescius esse Deo. Litoribus tactis aries fit sidus: at hujus Pervenit in Colchas aurea lana domos. TRES ubi Luciferos veniens præmiserit Eos ; Tempora nocturnis æqua diurna feres. INDE quater pastor saturos ubi clauserit hoedos, Canuerint herbæ rore recente quater; Janus adorandus, cumque hoc Concordia mitis, Et Romana Salus, àraque Pacis erit. LUNA regit menses. Hujus quoque tempora mensis Finit Aventino Luna colenda jugo.

880

P. OVIDII NASONIS

FASTORUM

LIBER QUARTUS.

ALMA, fave vati, geminorum mater Amorum.
Ad vatem vultus retulit illa suos.

Quid tibi, ait, mecum? certè majora canebas.
Num vetus in molli pectore vulnus habes?
Scis Dea, respondi, de vulnere. (Risit: et æther
Protinus ex illâ parte serenus erat.)

Saucius, an sanus, numquid tua signa reliqui ?
Tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
Quæ decuit, primis sine crimine lusimus annis:
Nunc teritur nostris area major equis.
Tempora cum caussis, Annalibus eruta priscis,
Lapsaque sub terras, ortaque signa cano.
Venimus ad quartum, quo tu celeberrima, mensem.
Et vatem, et mensem scis, Venus, esse tuos.
Mota Cytheriacâ leviter mea tempora myrto
Contigit: et, Coeptum perfice, dixit, opus.
Sensimus; et subitò caussæ patuere dierum.
Dum licet, et spirant flamina; navis eat.
Si qua tamen pars te de Fastis tangere debet,
Cæsar, in Aprili, quo tenearis, habes.
Hic ad te magnâ descendit imagine mensis:
Et fit adoptivâ nobilitate tuus.

Hoc pater Iliades, cùm longum scriberet annum,
Vidit; et auctores retulit ipse suos.

Utque fero Marti primam dedit ordine sortem,
Quòd sibi nascenti proxima caussa fuit;

10

20

Sic Venerem gradibus multis in gente repertam
Alterius voluit mensis habere locum.
Principiumque sui generis, revolutaque quærens
Secula, cognatos venit ad usque Deos.
Dardanon Electrâ nesciret Atlantide cretum
Scilicet; Electran concubuisse Jovi?

Hujus Erichthonius: Tros est generatus ab illo:
Assaracon creat hic: Assaracusque Capyn.
Proximus Anchisen: cum quo commune parentis
Non dedignata est nomen habere Venus.
Hinc satus Æneas, pietas spectata per ignes,
Sacra, patremque humeris altera sacra, tulit.
Venimus ad felix aliquando nomen Iüli:

Unde domus Teucros Julia tangit avos. Postumus huic: qui, quòd silvis fuit ortus in altis, Silvius in Latiâ gente vocatus erat.

30

30

40

Isque, Latine, tibi pater est: subit Alba Latinum:
Proximus est titulis Epitos, Alba, tuis.
Ille dedit Capyi recidiva vocabula Troja;
Et tuus est idem, Calpete, factus avus.
Cúmque patris regnum post hunc Tiberinus haberet;
Dicitur in Thuscæ gurgite mersus aquæ.
Jam tamen Agrippan genitum, Remulumque nepotem

Viderat in Remulum fulmina missa ferunt.
Venit Aventinus post hos: locus unde vocatus,
Mons quoque. Post illum tradita regna Procæ.
Quem sequitur diri Numitor germanus Amulî.
Ilia cum Lauso de Numitore sati.

Ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Marti;
Teque parit, gemino juncte Quirine Remo.
Ille suos semper Venerem Martemque parentes
Dixit: et emeruit vocis habere fidem.
Neve secuturi possent nescire nepotes;
Tempora Dîs generis continuata dedit.
Sed Veneris mensem Grajo sermone notatum
Auguror: à spumis est Dea dicta maris.
Nec tibi sit mirum Grajo rem nomine dici:
Itala nam tellus Græciâ major erat.

50

60

« AnteriorContinua »