Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

KC 16901 (3)

Harvard College Library
Norton Collection,

Feb. 8, 1909

P. OVIDII NASONIS

FASTORUM

LIBER PRIMUS.

TEMPORA cum caussis Latium digesta per annum,
Lapsaque sub terras, ortaqué signa, canam.
Excipe pacato, Cæsar Germanice, vultu
Hoc opus et timidæ dirige navis iter.
Officiique levem non aversatus honorem,
In tibi devoto munere dexter ades.
Sacra recognosces Annalibus eruta priscis ;
Et quo sit merito quæque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis:

Sæpe tibi Pater est, sæpe legendus Avus.
Quæque ferunt illi pictos signantia Fastos,
Tu quoque cum Druso præmia fratre feres.
Cæsaris arma canant alii; nos Cæsaris aras,
Et quoscumque sacris addidit ille dies.
Adnue conanti per laudes ire tuorum:
Deque meo pavidos excute corde metus.
Da mihi te placidum; dederis in carmina vires.
Ingenium vultu statque caditque tuo.
Pagina judicium docti subitura movetur
Principis, ut Clario missa legenda Deo.
Quæ sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis cùm tulit arma reis.
Scimus et, ad nostras cùm se tulit impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.

Si licet, et fas est, vates rege vatis habenas:
Auspice te felix totus ut annus eat.

VOL. III.

B

10

20

TEMPORA digereret cùm conditor Urbis, in anno
Constituit menses quinque bis esse suo.
Scilicet arma magis, quàm sidera, Romule, nôras:
Curaque finitimos vincere major erat.

Est tamen et ratio, Cæsar, quæ moverit illum:
Erroremque suum quo tueatur habet.
Quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
Hoc anno statuit temporis esse satis.
Per totidem menses à funere conjugis uxor
Sustinet in viduâ tristia signà domo.
Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini,
Cùm rudibus populis annua jura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus':
Hæc generis princeps, ipsius ille pater.
Tertius à Senibus, Juvenum de nomine quartus:
Quæ sequitur, numero turba notata fuit.
At Numa nec Janum, nec avitas præterit umbras;
Mensibus antiquis adposuitque duos.

NE tamen ignores variorum jura dierum:

Non habet officii Lucifer omnis idem.
Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur:
Fastus erit, per quem lege licebit agi.
Neu toto perstare die sua jura putâris;
Qui jam Fastus erit, manè Nefastus erat.
Nam simul exta Deo data sunt, licet omnia fari;
Verbaque honoratus libera Prætor habet.
Est quoque, quo populum jus est includere septis:
Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
Vindicat Ausonias Junonis cura Kalendas:
Idibus alba Jovi grandior agna cadit.
Nonarum tutela Deo caret. Omnibus istis
(Ne fallare cave) proximus Ater erit.
Omen ab eventu est: illis nam Roma diebus
Damna sub adverso tristia Marte tulit.
Hæc mihi dicta semel, totis hærentia Fastis,
(Ne seriem rerum scindere cogar) erunt.
ECCE tibi faustum, Germanice, nuntiat annum,
Inque meo primus carmine Janus adest.

30

40

50

60

Jane biceps, anni tacitè labentis origo,
Solus de Superis qui tua terga vides;
Dexter ades Ducibus; quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.

Dexter ades Patribusque tuis, Populoque Quirini:
Et resera nutu candida templa tuo:

[ocr errors]

Prospera lux oritur: linguisque animisque favete:
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Lite vacent aures; insanaque protinus absint
Jurgia: differ opus, livida lingua, tuum.
Cernis, odoratis ut luceat ignibus æther;
Et sonet accensis spica Cilissa focis ?
Flamma nitore suo templorum verberat aurum,
Et tremulum summâ spargit in æde jubar.
Vestibus intactis Tarpeias itur in arces:

Et populus festo concolor ipse suo est.

70

80

Jamque novi præeunt fasces; nova purpura fulget:
Et nova conspicuum pondera sentit ebur.
Colla rudes operum præbent ferienda juvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.
Jupiter, arce suâ totum cùm spectet in orbem ;
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.
Salve, læta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli.

Quem tamen esse Deum te dicam, Jane biformis?
Nam tibi par nullum Græcia numen habet.
Ede simul caussam, cur de cœlestibus unus,
Sitque quod à tergo, sitque quod antè, vides.
Hæc ego cùm sumtis agitarem mente tabellis ;
Lucidior visa est, quàm fuit antè, domus.
Tum sacer, ancipiti mirandus imagine, Janus
Bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstupui; sensique metu riguisse capillos :
Et gelidum subito frigore pectus erat.
Ille tenens dextrâ baculum, clavemque sinistrâ,
Edidit hos nobis ore priore sonos.

Disce, metu posito, vates operose dierum,
Quod petis: et voces percipe mente meas.

90

100

110

Me Chaos antiqui (nam res sum prisca) vocabant.
Adspice, quàm longi temporis acta canam.
Lucidus hic aër, et, quæ tria corpora restant,
Ignis, aquæ, tellus, unus acervus erant.
Ut semel hæc rerum secessit lite suarum,
Inque novas abiit massa soluta domos;
Flamma petît altum ; propior locus aëra cepit:
Sederunt medio terra fretumque solo.
Tunc ego, qui fueram globus, et sine imagine moles,
In faciem redii dignaque membra deo.
Nunc quoque, confusæ quondam nota parva figuræ,
Antè quod est in me, póstque videtur idem.
Accipe, quæsitæ quæ caussa sit altera formæ;
Hanc simul ut nôris, officiumque meum.
Quidquid ubique vides, cœlum, mare, nubila, terras,
Omnia sunt nostrâ clausa patentque manu.
Me penès est unum vasti custodia mundi :
Et jus vertendi cardinis omne meum est.
Cùm libuit Pacem placidis emittere tectis;
Libera perpetuas ambulat illa vias.
Sanguine letifero totus miscebitur orbis,
Ni teneant rigidæ condita bella seræ.
Præsideo foribus cœli cum mitibus Horis:
It, redit officio Jupiter ipse meo.

Inde vocor Janus. Cui cùm Cereale sacerdos
Imponit libum, mixtaque farra sali,

Nomina ridebis: modò namque Patulcius idem,
Et modò sacrifico Clusius ore vocor.

Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
Nomine diversas significare vices.

120

130

Vis mea narrata est : caussam nunc disce figuræ.
Jam tamen hanc aliquâ tu quoque parte vides.
Omnis habet geminas, hinc atque hinc, janua frontes:
E' quibus hæc populum spectat; at illa Larem.
Utque, sedens vester primi prope limina tecti,
Janitor egressus introitusque videt;
Sic ego prospicio, cœlestis janitor aulæ,
Eöas partes, Hesperiasque simul.

140

« AnteriorContinua »