Diripiantque tuos insanis unguibus artus Quem memor à sacris nunc quoque pellit Iön. Utque Melantheâ tenebris à cæde latentem 600 610 620 Sic tua conjectis fodiantur pectora telis; Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas Pauca quidem, fateor, sed Dî dent plura rogatis, 640 P. OVIDII NASONIS EX MEDEA. QUINTIL. lib. viii. cap. 5. Nam cùm sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementiùs apud Ovidium Medea dicit, Servare potui. Perdere an possim rogas? Item, Feror huc illuc, ut plena Deo. Sen. Suasor. iii. EX EPIGRAMMATIS. Cur ego non dicam, Furia, te furiam? Fab. lib. ix. cap. 3. EX PHÆNOMENIS. Tot numero, talique Deus simulacra figurá Lactant. lib. ii. De Orig. Err. cap. 5. Pleiades ante genu septem radiare feruntur; libris hi versus depravatissimi leguntur. In Priapejis quædam Ovidii (v. Bart. ad Stat. i. Theb. 229.) extare, eruditi arbitrantur. Ex illo certè, cujus initium, Obscurè poteram tibi dicere, Seneca Pater lib. i. Controvers. 2. hunc versum adducit, Dum timet alterius vulnus inepta loci. Servius in iv. Georg. ubi agit de Eurydice, citat ex Ovidio, Bis rapitur, vixitque semel : quod in auctore nostro nunc nusquam comparet. Scholiastes vetus Horatii ad lib. ii. od. 5. Gyges nomen pueri ex insulâ Cnido Veneri sacrâ. Hujus autem pueri pulcritudinem laudat etiam Ovidius. Atqui in iis, quæ extant, laudat nullibi. Quintilianus lib. xii. cap. 10. Sed evanescunt hæc atque emoriuntur comparatione meliorum. Ut lana tincta fuco citra purpuram placet: at si contuleris eam lacernæ, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait. Quæ nullo negotio in metrum redacta Jambum tragicum efficient et duos hendecasyllabos, Ut lana tincta purpuram citra placet, At si contuleris eam lacernæ, In Notis enim ad Epist. vii. communem esse ultimam in contuleris, dederis, credideris, et similibus syllabam monemus. Seneca Controvers. 10. Ex Declamatione Ovidii quædam hæc producit. Quicquid laboris est, in hoc est, ut uxori virum, et viro uxorem diligere concedas. Necesse est deinde, jurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos jusjurandum putas? Tu nobis religiosum nomen fuisti. Si mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego socerum. Parce pater, parce socer: non pejeravimus. Ecce objurgator noster, quàm effrænato amore fertur. Quanquam esse filiam preceris. Carum quidem, quod illum ab indulgentiâ suà avocet. Di boni, quomodo hic amavit uxorem? amat filiam, et abdicat. Dolet periclitatam esse, et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere: queritur periculum ejus, quâ pœne caruit hic qui amare cautè jubet. Faciliùs in amore finem impetres, quàm modum. Tune hos ponis terminos, ut nihil faciant, nisi consideratè, nihil promittant, nisi ut jus facturi; omnia verba ratione et fide ponderent. Senes sic amant. Pauca nôsti, pater, crimina: et litigavimus aliquando, et decidimus; et fortasse, quod non putas, pejeravimus. Quid ad patres pertinet, quod amantes jurent? si vis credere, nec ad Deos pertinet. Non est quod tibi placeas, uxor, tanquam prima peccaveris. Periit aliqua cum viro, periit aliqua pro viro! illas tamen omnis ætas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. Magnum tibi quàm parvo constat exemplum! in reliquum diligentiores facti sumus: errorem nostrum confitemur: exciderat jurantibus, esse tertium qui magis amaret : sic, Dî, sit semper. Persevera, socer, recipe filiam: ego, qui peccavi, pœnâ dignus sum. Quare uxore necatâ, socero causa sim orbitatis? Discedam è civitate fugiam exsulabo: utcunque potero, desiderium miserâ et crudeli patientiâ perferam. Morerer, si solus moriturus essem. : In codice poëmatiorum veterum longè antiquissimo, quem apud V. C. Petrum Scriverium vidi, Ovidio hoc epigramma ineditum adscribebatur, Jam nitidum liquidis Phoebus jubar intulit undis, In eodem codice Argumenta librorum Virgilianorum nostro etiam adscribebantur, ut et in multis aliis exemplaribus vetustis, quæ vidi. Sed perperam. De |