Imatges de pàgina
PDF
EPUB

At fuerat terrâ genitus, qui scripsit, in illâ :
Intumuit vati nec tamen Ascra suo.
Quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
Hoc tamen asperitas indice nota loci est.
Non loca, sed mores dictis vexavit amaris
Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est.
Falsa tamen passa est æquâ convicia mente,
Obfuit auctori nec fera lingua suo.

At malus interpres, populi mihi concitat iram,
Inque novum crimen carmina nostra vocat.
Tam felix utinam, quàm pectore candidus, essem!
Exstat adhuc nemo saucius ore meo.
Adde, quòd Illyricâ si jam pice-nigrior essem,
Non mordenda mihi turba fidelis erat.
Molliter à vobis mea sors excepta, Tomita,
Tam mites Grajos indicat esse viros.
Gens mea Peligni, regioque domestica Sulmo,
Non potuit nostris lenior esse malis.
Quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
Is datus à vobis est mihi nuper honor.
Solus adhuc ego sum vestris immunis in oris;
Exceptis, si qui munera legis habent.
Tempora sacratâ mea sunt velata coronâ,
Publicus invito quam favor imposuit.
Quàm grata est igitur Latona Delia tellus,
Erranti tutum quæ dedit una locum;
Tam mihi cara Tomis: patriâ quæ sede fugatis
Tempus ad hoc nobis hospita fida manet.
Di modò fecissent, placidæ spem posset habere
Pacis, et à gelido longiùs axe foret.

EPISTOLA XV.

SEXTO POMPEIO.

Si quis adhuc usquam nostri non immemor exstat, Quidve relegatus Naso, requirit, agam;

40

[blocks in formation]

Cæsaribus vitam, Sexto debere salutem
Me sciat. A Superis hic mihi primus erit.'
Tempora nam miseræ complectar ut omnia vitæ,
A meritis ejus pars mihi nulla vacat.
Quæ numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi
Punica sub lento cortice grana rubent:
Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
Quot Sicyon baccas, quot parit Hybla favos.
Confiteor: testere licet: signate Quirites.

10

20

Nil opus est legum viribus: ipse loquor. Inter opes et me, rem parvam, pone paternas. Pars ego sim census quantulacumque tui. Quàm tua Trinacria est, regnataque terra Philippo, Quàm domus Augusto continuata Foro; Quàm tua, rus oculis domini, Campania, gratum, Quæque relicta tibi, Sexte, vel emta tenes: Tam tuus en ego sum: cujus te munere tristi Non potes in Ponto dicere habere nihil. Atque utinam possis, et detur amicius arvum; Remque tuam ponas in meliore loco! Quod quoniam in Dîs est, tenta lenire precando Numina, perpetuâ quæ pietate colis. Erroris nam tu, vix est decernere, nostri Sis argumentum majus, an auxilium. Nec dubitans oro: sed flumine sæpe secundo Augetur remis cursus euntis aquæ.

Et pudet, et metuo, semperque eademque precari;
Ne subeant animo tædia justa tuo.

Verùm quid faciam? res immoderata cupido est.
Da veniam vitio, mitis amice, meo.

Scribere sæpe aliud cupiens delabor eódem:
Ipsa locum per se litera nostra rogat.
Seu tamen effectus habitura est gratia; seu me
Dura jubet gelido Parca sub axe mori;
Semper inoblitâ repetam tua munera mente:
Et mea me tellus audiet esse tuum.
Audiet et cœlo posita est quæcumque sub illo :
Transit nostra feros si modò Musa Getas.

30

40

Teque meæ caussam servatoremque salutis,
Meque tuum librâ nôrit et ære minus.

EPISTOLA XVI.

AD INVIDUM.

INVIDE, quid laceras Nasonis carmina rapti?
Non solet ingeniis summa nocere dies.
Famaque post cineres major venit: et mihi nomen
Tunc quoque, cùm vivis adnumerarer, erat.
Cùm foret et Marsus, magnique Rabirius oris,
Iliacusque Macer, sidereusque Pedo:
Et, qui Junonem læsisset in Hercule, Carus;
Junonis si non jam gener ille foret.
Quique dedit Latio carmen regale Severus ;
Et cum subtili Priscus uterque Numâ.
Quique vel imparibus numeris, Montane, vel æquis
Sufficis; et gemino carmine nomen habes.
Et qui Penelope rescribere jussit Ulixen,
Errantem sævo per duo lustra mari:
Quique suam Trozena, imperfectumque dierum
Deseruit celeri morte Sabinus opus.
Ingeniique sui dictus cognomine Largus,

10

20

Gallica qui Phrygium duxit in arva senem. Quique canit domitam Camerinus ab Hercule Trojam; Quique suâ nomen Phyllide Tuscus habet. Velivolique maris vates, cui credere possis Carmina cæruleos composuisse Deos. Quique acies Libycas Romanaque prœlia dixit; Et Marius, scripti dexter in omne genus. Trinacriusque suæ Perseïdos auctor, et auctor Tantalidæ reducis, Tyndaridosque, Lupus. Et qui Mæoniam Phæacida vertit, et unà Pindaricæ fidicen tu quoque, Rufe, lyræ. Musaque Turranî, Tragicis innixa cothurnis; Et tua cum socco Musa, Melisse, levis. VOL. III.

2 G

30

30

Cùm Varus Gracchusque darent fera dicta tyrannis;
Callimachi Proculus molle teneret iter:
Tityrus antiquas et erat qui pasceret herbas,
Aptaque venanti Gratius arma daret.
Naïdas à Satyris caneret Fontanus amatas,
Clauderet imparibus verba Capella modis.
Cúmque forent alii, quorum mihi cuncta referre
Nomina longa mora est, carmina vulgus habet;
Essent et juvenes, quorum quòd inedita cura est,
Adpellandorum nil mihi juris adest:

Te tamen in turbâ non ausim, Cotta, silere,
Pieridum lumen, præsidiumque fori.
Maternos Cottas cui Messallasque paternos
Maxima nobilitas ingeminata dedit.
Dicere si fas est, claro mea nomine Musa,
Atque inter tantos, quæ legeretur, erat.
Ergo submotum patriâ proscindere, livor,
Desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
Omnia perdidimus. Tantummodo vita relicta est,
Præbeat ut sensum materiamque malis.
Quid juvat exstinctos ferrum dimittere in artus?
Non habet in nobis jam nova plaga locum.

40

50

P. OVIDII NASONIS

I BIS.

TEMPUS ad hoc, lustris jam bis mihi quinque peractis,
Omne fuit Musæ carmen inerme meæ:
Nullaque, quæ possit, scriptis tot millibus, exstat
Litera Nasonis, sanguinolenta legi.
Nec quemquam nostri, nisi nos, læsere libelli:
Artificis periit cum caput Arte suâ.

Unus (et hoc ipsum est injuria magna) perennem
Candoris titulum non sinit esse mei.

Quisquis is est, (nam nomen adhuc utcumque tacebo)
Cogit inadsuetas sumere tela manus.

Ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus
Non sinit exsilio delituisse suo.

Vulneraque immitis requiem quærentia vexat,
Jactat et in toto nomina nostra foro :
Perpetuoque mihi sociatam fœdere lecti

10

Non patitur miseri funera flere viri.
Cúmque ego quassa meæ complectar membra carinæ;
Naufragii tabulas pugnat habere mei.

Et qui debuerat subitas exstinguere flammas,
Is prædam medio raptor ab igne petit.
Nititur ut profugæ desint alimenta senectæ;
Heu quanto nostris dignior ipse malis!

Di melius! quorum longè mihi maximus ille est,
Qui nostras inopes noluit esse vias.

Huic igitur meritas grates, utcumque licebit,

Pro tam mansueto pectore semper agam.
Audiet hæc Pontus: faciat quoque forsitan idem,
Terra sit ut propior testificanda mihi.
At tibi, calcâsti qui me, violente, jacentem,
Quamlibet et misero debitus hostis ero.

20

30

« AnteriorContinua »