Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Non tibi sunt hostes ferro clavâque domandi,
Per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
Sed præstandus amor, res non operosa volenti.
Quis labor est puram non temerâsse fidem ?
Hæc tibi, qui perstas indeclinatus amico,
Non est, quòd linguâ dicta querente putes.

ELEGIA XI.

GALLIONI.

80

GALLIO, crimen erit vix excusabile nobis,
Carmine te nomen non habuisse meo.
Tu quoque enim (memini) cœlesti cuspide facta
Fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
Atque utinam, rapti jacturâ læsus amici,
Sensisses ultrà, quod quererere, nihil!
Non ita Dîs placuit, qui te spoliare pudicâ
Conjuge crudeles non habuere nefas.
Nuntia nam luctûs mihi nuper epistola venit:
Lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. 10
Sed neque prudentem solari stultior ausim,
Verbaque doctorum nota referre tibi :
Finitumque tuum, si non ratione, dolorem
Ipsâ jam pridem suspicor esse morâ.
Dum tua pervenit, dum litera nostra recurrens
Tot maria ac terras permeat, annus abit.
Temporis officium solatia dicere certi est :

Dum dolor in cursu est, dum petit æger opem: At cùm longa dies sedavit vulnera mentis, Intempestivè qui fovet illa, novat.

20

Adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen!) Conjugio felix jam potes esse novo.

EPISTOLA XII.

TUTICANO.

Quo minùs in nostris ponaris, amice, libellis,
Nominis efficitur conditione tui.

10

Ast ego non alium priùs hoc dignarer honore:
Est aliquis nostrum si modò carmen honos.
Lex pedis officio, naturaque nominis obstant:
Quâque meos adeas, est via nulla, modos.
Nam pudet in geminos ita nomen findere versus,
Desinat ut prior hoc, incipiatque minor:
Et pudeat, si te, quâ syllaba parte moratur,
Artiùs adpellem, Tuticanumque vocem.
Nec potes in versum Tuticani more venire;
Fiat ut è longâ syllaba prima brevis.
Aut producatur, quæ nunc correptiùs exit;
Et sit porrectâ longa secunda morâ.
His ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
Ridear, et meritò pectus habere neger.
Hæc mihi caussa fuit dilati muneris hujus,
Quod meus adjecto fœnore reddet ager.
Teque canam quâcumque notâ: tibi carmina mittam,
Penè mihi puero cognite penè puer.

20

Perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,
Non mihi, quàm fratri frater, amate minús.
Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
Cùm regerem tenerâ frena novella manu.
Sæpe ego correxi sub te censore libellos;
Sæpe tibi admonitu facta litura meo est:
Dignam Mæoniis Phæacida condere chartis
Cùm te Pierides perdocuere tuæ.

Hic tenor, hæc viridi concordia cœpta juventâ
Venit ad albentes illabefacta comas.
Quæ nisi te moveant, duro tibi pectora ferro

Esse, vel invicto clausa adamante putem.

30

Sed priùs huic desint et bellum et frigora terræ,
Invisus nobis quæ duo Pontus habet;
Et tepidus Boreas, et sit præfrigidus Auster,
Et possit fatum mollius esse meum;
Quàm tua sint lapso præcordia dura sodali.

Hic cumulus nostris absit, abestque, malis.
Tu modò per Superos, quorum certissimus ille est,
Quo tuus adsiduè Principe crevit honor;
Effice, constanti profugum pietate tuendo,
Ne sperata meam deserat aura ratem.

40

Quid mandem, quæras? peream, nisi dicere vix est. Si modò, qui periit, ille perire potest.

Nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve:
Nec satis utilitas est mea nota mihi.

Crede mihi; miseros prudentia prima relinquit:
Et sensus cum re consiliumque fugit.

Ipse, precor, quæras, quâ sim tibi parte juvandus:
Quoque viam facias ad mea vota vado.

EPISTOLA XIII,

CARO.

O MIHI non dubios inter memorande sodales,
Quique, quod es, verè, Care, vocaris, ave.
Unde saluteris, color hic tibi protinus index,
Et structura mei carminis esse potest.

Non quia mirifica est, sed quòd nec publica certé :
Qualis enim cumque est, non latet esse meam.
Ipse quoque ut chartæ titulum de fronte revellas,
Quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
Quamlibet in multis positus noscêre libellis,
Perque observatas inveniere notas.
Prodent auctorem vires, quas Hercule dignas
Novimus, atque illi, quem canis, esse pares.
Et mea Musa potest proprio deprensa colore
Insignis vitiis forsitan esse suis.

50

10

Tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
Quam pulchrâ Nireus conspiciendus erat.
Nec te mirari, si sint vitiosa, decebit

Carmina, quæ faciam penè poëta Getes.
Ah pudet! et Getico scripsi sermone libellum:
Structaque sunt nostris barbara verba modis.
Et placui, (gratare mihi) cœpique poëtæ

Inter inhumanos nomen habere Getas.
Materiam quæris? laudes de Cæsare dixi.
Adjuta est novitas numine nostra Dei.
Nam patris Augusti docui mortale fuisse
Corpus; in ætherias numen abîsse domos:
Esse parem virtute patri, qui frena coactus
Sæpe recusati ceperit imperii.

Esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
Ambiguum nato dignior, anne viro.
Esse duos juvenes, firma adjumenta Parentis,
Qui dederint animi pignora certa sui.
Hæc ubi non patriâ perlegi scripta Camenâ,
Venit et ad digitos ultima charta meos;
Et caput et plenas omnes movêre pharetras,
Et longum Getico murmur in ore fuit.
Atque aliquis, Scribas hæc cùm de Cæsare, dixit,
Cæsaris imperio restituendus eras.

Ille quidem dixit; sed me jam, Care, nivali
Sexta relegatum bruma sub axe videt.

[blocks in formation]

Carmina nil prosunt: nocuerunt carmina quondam :
Primaque tam miseræ caussa fuere fugæ.

At tu per studii communia fœdera sacri,
Per non vile tibi nomen amicitiæ;
Sic capto Latiis Germanicus hoste catenis,
Materiam vestris adferat ingeniis;

Sic valeant pueri, votum commune Deorum,
Quos laus formandos est tibi magna datos;
Quanta potes præbe nostræ momenta saluti;
Quæ nisi mutato nulla futura loco est.

90

50

EPISTOLA XIV.

TUTICANO.

Hæc tibi mittuntur, quem sum modò carmine questus
Non aptum numeris nomen habere meis.
In quibus, excepto quòd adhuc utcumque valemus,
Nil, te præterea quod juvet, invenies.

Ipsa quoque est invisa salus: suntque ultima vota,
Quólibet ex istis scilicet ire locis.

10

Nulla mihi cura est, terrâ quàm muter ut istâ: Hâc quia, quam video, gratior omnis erit. In medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin Mittite, præsenti dum careamus humo. Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Istro: Si quid et inferius, quàm Styga, mundus habet. Gramina cultus ager, frigus minùs odit hirundo, Proxima Marticolis quàm loca Naso Getis. Talia succensent propter mihi verba Tomitæ, Iraque carminibus publica mota meis. Ergo ego cessabo numquam per carmina lædi, Plectar et incauto semper ab ingenio? Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor; Telaque adhuc demens, quæ nocuere, sequor? 20 Ad veteres scopulos iterum devertor, ad illas, In quibus offendit naufraga puppis, aquas. Sed nihil admisi: nulla est mea culpa, Tomita; Quos ego, cùm loca sim vestra perosus, amo. Quilibet excutiat nostri monumenta laboris ; Litera de vobis est mea questa nihil. Frigus, et incursus omni de parte timendos, Et quòd pulsetur murus ab hoste, queror. In loca, non homines, verissima crimina dixi. Culpatis vestrum vos quoque sæpe solum. Esset perpetuò sua quàm vitabilis Āscra, Ausa est agricolæ Musa docere senis.

330

« AnteriorContinua »