Imatges de pàgina
PDF
EPUB

EPISTOLA VI.

AMICORUM CUIDAM.

NASO suo, nomen posuit cui penè, sodali
Mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis.
At, si cauta parum scripsisset dextra, quis esses,
Forsitan officio parta querela foret.
Cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,
Adpellent ne te carmina nostra, rogas?
Quanta sit in mediâ clementia Cæsaris irâ,
Ex me, si nescis, certior esse potes,

Huic ego, quam patior, nil possem demere pœnæ,
Si judex meriti cogerer esse mei.

Non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis:
Nec prohibet tibi me scribere, teque mihi.
Nec scelus admittas, si consoleris amicum,
Mollibus et verbis aspera fata leves.
Cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis
Fiat in Augustos invidiosa Deos?
Fulminis adflatos interdum vivere telis

Vidimus, et refici, non prohibente Jove.
Nec, quia Neptunus navem lacerârat Ulixis,
Leucothee nanti ferre negavit opem.

Crede mihi, miseris cœlestia numina parcunt:
Nec semper læsos, et sine fine, premunt.
Principe nec nostro Deus est moderatior ullus:
Justitiâ vires temperat ille suas.

Nuper eam Cæsar, facto de marmore templo,
Jampridem posuit mentis in æde suæ.
Jupiter in multos temeraria fulmina torquet,
Qui poenam culpâ non meruere pari.
Obruerit sævis cùm tot Deus æquoris undis,
Ex illis mergi pars quota digna fuit?

Cùm pereant acie fortissima quæque, sub ipso
Judice, delectus Martis iniquus erit.

10

20

20

50

30

At, si fortè velis in nos inquirere, nemo est,
Qui se, quod patitur, commeruisse neget.
Adde, quòd exstinctos vel aquâ, vel Marte, vel igni,
Nulla potest iterum restituisse dies.
Restituit multos, aut pœnæ parte levavit

Cæsar; et in multis me velit esse precor.
An tu, cùm tali populus sub Principe simus,
Adloquio profugi credis inesse metum?
Forsitan hæc domino Busiride jure timeres,
Aut solito clausos urere in ære viros.
Desine mitem animum vano infamare timore.
Sæva quid in placidis saxa vereris aquis?
Ipse ego, quòd primò scripsi sine nomine vobis,
Vix excusari posse mihi videor.

Sed pavor attonito rationis ademerat usum :

[ocr errors]

Cesserat omne novis consiliumque malis.

Fortunamque meam metuens, non vindicis iram,
Terrebar titulo nominis ipse mei.

Hactenus admonitus memori concede poëtæ,
Ponat ut in chartis nomina cara suis.

Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu
Si nullâ libri parte legare mei.

Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit;
Non ultrà, quàm vis, officiosus ero:

Teque tegam, qui sis; nisi cùm permiseris ipse.
Cogetur nemo munus habere meum.

Tu modò, quem poteras vel apertè tutus amare,
Si res est anceps ista, latenter ama.

EPISTOLA VII.

AMICIS.

VERBA mihi desunt eadem tam sæpe roganti,
Jamque pudet vanas fine carere preces.
Tædia consimili fieri de carmine vobis,
Quidque petam, cunctos edidicisse reor.

40

50

60

Nostra quid adportet jam nôstis epistola, quamvis
Charta sit à vinclis non labefacta suis.
Ergo mutetur nostri sententia scripti,

Ne toties contrà, quàm rapit amnis, eam.
Quòd bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
Talia peccandi jam mihi finis erit.

Nec gravis uxori dicar: quæ scilicet in me

10

Quàm proba, tam timida est, experiensque parum. Hæc quoque, Naso, feres: etenim pejora tulisti. Jam tibi sentiri sarcina nulla potest. Ductus ab armento taurus detrectat aratrum, Subtrahit et duro colla novella jugo. Nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,

Ad mala jam pridem non sumus ulla rudes. Venimus in Geticos fines; moriamur in illis : Parcaque ad extremum, quâ mea cœpit, eat. Spem juvet amplecti; quæ non juvat irrita semper; Et fieri cupias si qua, futura putes.

Proximus huic gradus est, bene desperare salutem,
Seque semel verâ scire perîsse fide.
Curando fieri quædam majora videmus
Vulnera, quæ melius non tetigisse fuit.
Mitiùs ille perit, subitâ qui mergitur undâ;
Quàm sua qui tumidis brachia lasset aquis.
Cur ego concepi Scythicis me posse carere
Finibus, et terrâ prosperiore frui?
Cur aliquid de me speravi lenius umquam ?
An Fortuna mihi sic mea nota fuit?
Torqueor en graviús; repetitaque forma locorum
Exsilium renovat triste, recensque facit.
Est tamen utilius, studium cessâsse meorum,
Quàm, quas admôrint, non valuisse preces,
Magna quidem res est, quam non audetis, amici:
Sed si quis peteret, qui dare vellet, erat.
Dummodo non vobis hoc Cæsaris ira negârit,
Fortiter Euxinis immoriemur aquis.

20

30

40

EPISTOLA VIII,

MAXIMO.

Quæ tibi, quærebam, memorem testantia curam,
Dona Tomitanus mittere posset ager.
Dignus es argento, fulvo quoque dignior auro:
Sed te, cùm donas, ista juvare solent.
Nec tamen hæc loca sunt ullo pretiosa metallo.
Hostis ab agricolâ vix sinit illa fodi.
Purpura sæpe tuos fulgens prætexit amictus:
Sed non Sarmaticâ tinguitur illa manu.
Vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
Arte Tomitanæ non didicere nurus.
Femina pro lanâ Cerealia munera frangit;
Suppositoque gravem vertice portat aquam.
Non hîc pampineis amicitur vitibus ulmus :
Nulla premunt ramos pondere poma suo.
Tristia deformes pariunt absinthia campi,
Terraque de fructu quàm sit amara docet.
Nil igitur totâ Ponti regione sinistri,

Quod mea sedulitas mittere posset, erat.
Clausa tamen misi Scythicâ tibi tela pharetrà :
Hoste, precor, fiant illa cruenta tuo.

10

20

Hos habet hæc calamos, hos hæc habet ora libellos. Hæc viget in nostris, Maxime, Musa locis.

Quæ quamquam misisse pudet, quia parva videntur; Tu tamen hæc, quæso, consule missa boni.

EPISTOLA IX.

BRUTO.

QUÒD sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
Carmina nescio quem carpere nostra refers:

Nil nisi me terrâ fruar ut propiore rogare;
Et, quàm sim denso cinctus ab hoste, queri.
O quàm de multis vitium reprehenditur unum!
Hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
Ipse ego librorum video delicta meorum ;

Cùm sua plùs justo carmina quisque probet.
Auctor opus laudat. Sic forsitan Agrius olim
Thersiten facie dixerit esse bonâ.
Judicium tamen hic nostrum non decipit error;
Nec quidquid genui, protinus illud amo.
Cur igitur, si me videam delinquere, peccem,
Et patiar scripto crimen inesse, rogas?
Non eadem ratio est, sentire et demere morbos.
Sensus inest cunctis; tollitur arte malum.
Sæpe aliquod cupiens verbum mutare, relinquo;
Judicium vires destituuntque meum.
Sæpe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri?)
Corrigere, et longi ferre laboris onus.
Scribentem juvat ipse favor, minuitque laborem;
Cumque suo crescens pectore fervet opus.
Corrigere at res est tanto magis ardua, quanto
Magnus Aristarcho major Homerus erat.
Sic animum lento curarum frigore lædit,
Ut cupidi cursor frena retentat equi.
Atque ita Dî mites minuant mihi Cæsaris iram,
Ossaque pacatâ nostra tegantur humo;
Ut mihi conanti nonnumquam intendere curas,
Fortunæ species obstat acerba meæ.
Vixque mihi videor, faciam quòd carmina, sanus;
Inque feris curem corrigere illa Getis.
Nil tamen è scriptis magis excusabile nostris,
Quàm sensus cunctis penè quòd unus inest.
Læta ferè lætus cecini, cano tristia tristis.
Conveniens operi tempus utrumque suo est.
Quid, nisi de vitio scribam regionis amare?
Utque solo moriar commodiore, precer?
Cùm toties eadem dicam, vix audior ulli:
Verbaque profectu dissimulata carent.

10

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinua »