Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici?
Deserit an partes languida cura suas?
Non ita Dî tristes mihi sunt, ut credere possim,
Fasque putem jam te non meminisse mei.
Ante meos oculos tua stat, tua semper imago est:
Et videor vultus mente videre tuos.
Seria multa mihi tecum collata recordor:
Nec data jucundis tempora pauca jocis.
Sæpe citæ longis visæ sermonibus horæ :
Sæpe fuit brevior, quàm mea verba, dies.
Sæpe tuas factum venit modò carmen ad aures;
Et nova judicio subdita Musa tuo est.
Quod tu laudâras, populo placuisse putabam :
Hoc pretium curæ dulce recentis erat.
Utque meus limâ rasus liber esset amici,

Non semel admonitu facta litura tuo est.
Nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
Nos via, nos junctis curva theatra locis.
Denique tantus amor nobis, carissime, semper,
Quantus in acidis Actoridisque fuit.
Non ego, securæ biberes si pocula Lethes,
Excidere hæc credam pectore posse tuo.
Longa dies citiùs brumali sidere, noxque
Tardior hibernâ solstitialis erit :

Nec Babylon æstum, nec frigora Pontus habebit,
Calthaque Pæstanas vincet odore rosas :
Quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
Non ita pars fati candida nulla mei.
Ne tamen hæc dici possit fiducia mendax,
Stultaque credulitas nostra fuisse, cave:
Constantique fide veterem tutare sodalem,
Quâ licet, et quantum non onerosus ero.

10

20

20

30

EPISTOLA V.

SALANO.

CONDITA disparibus numeris ego Naso Salano
Præpositâ misi verba salute meo.

Quæ rata sit cupio, rebusque ut comprobet omen,
Te precor à salvo possit, amice, legi.
Candor, in hoc ævo res intermortua penè,
Exigit, ut faciam talia vota, tuus.

Nam fuerim quamvis modico tibi cognitus usu,
Diceris exsiliis ingemuisse meis.

Missaque ab extremo legeres cùm carmina Ponto;
Illa tuus juvit qualiacumque favor.

Optâstique brevem salvi mihi Cæsaris iram;

Quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.
Moribus ista tuis tam mitia vota dedisti :
Nec minùs idcirco sunt ea grata mihi.
Quóque magis moveare malis, doctissime, nostris,
Credibile est fieri conditione loci.

Vix hâc invenias totum (mihi crede) per orbem
Quæ minùs Augustâ Pace fruatur, humum.
Tu tamen hic structos inter fera prælia versus
Et legis, et lectos ore favente probas.
Ingenioque meo, venâ quod paupere manat,
Plaudis, et è rivo flumina magna facis.

Grata quidem sunt hæc animo suffragia nostro;
Vix sibi cùm miseros posse placere putes.
Dum tamen in rebus tentamus carmina parvis,
Materiæ gracili sufficit ingenium.

Nuper, ut huc magni pervenit Fama triumphi,
Ausus sum tantæ sumere molis opus.
Obruit audentem rerum gravitasque nitorque.
Nec potui cœpti pondera ferre mei.
Illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:
Cetera materiâ debilitata jacent.

10

20

20

30

30

Quòd si fortè liber vestras pervenit ad aures;
Tutelam, mando, sentiat ille tuam.
Hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
Accedat cumulus gratia nostra levis.
Non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte,
Et non calcatâ candidiora nive.
Mirarisque alios, cùm sis mirabilis ipse ;

Nec lateant artes, eloquiumque tuum.
Te juvenum Princeps, cui dat Germania nomen,
Participem studii Cæsar habere solet.

Tu comes antiquus, tu primis junctus ab annis,
Ingenio mores æquiparante, places.
Te dicente priùs fit protinus impetus illi:
Teque habet, elicias qui sua verba tuis.
Cùm tu desîsti, mortaliaque ora quiêrunt,
Clausaque non longâ conticuere morâ ;
Surgit Iüleo juvenis cognomine dignus,
Qualis ab Eöis Lucifer exit aquis.

40

50

Dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
Spemque decens doctæ vocis amictus habet.
Mox, ubi pulsa mora est, atque os cœleste solutum,
Hoc Superos jures more solere loqui.

Atque, Hæc est, dicas, facundia Principe digna :
Eloquio tantum nobilitatis inest.

Huic tu cùm placeas, et vertice sidera tangas,
Scripta tamen profugi vatis habenda putas.
Scilicet ingeniis aliqua est concordia junctis,
Et servat studii fœdera quisque sui.
Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubiæ navita puppis amat.
Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris ;
Ingenioque faves, ingeniose, meo.

Distat opus nostrum; sed fontibus exit ab îsdem:
Artis et ingenuæ cultor uterque sumus.
Thyrsus enim vobis, gestata est laurea nobis ;
Sed tamen ambobus debet inesse calor.
Utque meis numeris tua dat facundia nervos;
Sic venit à nobis in tua verba nitor.
VOL. IIL

2 B

60

70

Jure igitur studio confinia carmina vestro,
Et commilitii sacra tuenda putas.

Pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
Comprecor ad vitæ tempora summa tuæ:
Succedatque tuis orbis moderator habenis.
Quod mecum populi vota precantur idem.

EPISTOLA VI.

GRÆCINO.

CARMINE Græcinum, qui præsens voce solebat,
Tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
Exsulis hæc vox est. Præstat mihi litera linguam:
Et, si non liceat scribere, mutus ero.
Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis:
Et mala me meritis ferre minora doces.
Vera facis, sed sera, meæ convicia culpæ.
Aspera confesso verba remitte reo.
Cùm poteram recto transire Ceraunia velo,
Ut fera vitarem saxa, monendus eram.
Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto,
Quam mea debuerit currere cymba viam ?
Brachia da lasso potiùs prendenda natanti :
Nec pigeat mento supposuisse manum.
Idque facis, faciasque precor. Sic mater et uxor,
Sic tibi sint fratres, totaque salva domus.
Quodque soles animo, quod semper voce precari,
Omnia Cæsaribus sic tua facta probes.

Turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
Auxilium nullâ parte tulisse tuum.

Turpe referre pedem, nec passu stare tenaci:
Turpe laborantem deseruisse ratem.

Turpe sequi casum, et fortunæ cedere, amicum
Et, nisi sit felix, esse negare suum.

10

20

Non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati: Non hæc Ægidæ Pirithoïque fides.

Quos prior est mirata, sequens mirabitur ætas:
In quorum plausus tota theatra sonant.
Tu quoque, per durum servato tempus amico,
Dignus es in tantis nomen habere viris.
Dignus es: et quoniam laudem pietate mereris,
Non erit officii gratia surda tui.

Crede mihi, (nostrum si non mortale futurum
Carmen) in ore frequens posteritatis eris.
Fac modò permaneas lapso, Græcine, fidelis ;
Duret et in longas impetus iste moras.
Quæ tu cùm præstes, remo tamen utor in aura.
Nil nocet admisso subdere calcar equo.

EPISTOLA VII.

[blocks in formation]

ATTICO.

ESSE salutatum vult te mea litera primùm
A' malè pacatis, Attice, missa Getis.
Proxima subsequitur, quid agas, audire voluptas :
Et si, quidquid agas, sit tibi cura mei.
Nec dubito quin sit: sed me timor ipse malorum
Sæpe supervacuos cogit habere metus.
Da veniam, quæso, nimioque ignosce timori.
Tranquillas etiam naufragus horret aquas.
Qui semel est læsus fallaci piscis ab hamo,
Omnibus unca cibis æra subesse putat.

Sæpe canem longè visum fugit agna, lupumque
Credit, et ipsa suam nescia vitat opem.

10

Membra reformidant mollem quoque saucia tactum :
Vanaque sollicitis incutit umbra metum.
Sic ego Fortunæ telis confixus iniquis,
Pectore concipio nil, nisi triste, meo.
Jam mihi fata liquet, cœptos servantia cursus,
Per sibi consuetas semper itura vias.
Observare Deos, ne quid mihi cedat amicé;
Verbaque Fortunæ vix puto posse dari.

20

20

« AnteriorContinua »