Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vulneris id genus est, quod cùm sanabile non sit,
Non contrectari tutius esse putem.

60

70

Lingua, sile non est ultrà narrabile quidquam.
Posse velim cineres obruere ipse meos.
Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
Verba face, ut vitâ, quam dedit ipse, fruar.
Cúmque serenus erit, vultusque remiserit illos,
Qui secum terras imperiumque movent ;
Exiguam ne me prædam sinat esse Getarum,
Detque solum miseræ mite, precare, fugæ.
Tempus adest aptum precibus: valet ipse, videtque
Quas fecit vires, Roma, valere tuas.
Incolumis conjux sua pulvinaria servat :
Promovet Ausonium filius imperium.
Præterit ipse suos animo Germanicus annos,
Nec vigor est Drusi nobilitate minor.
Adde nurus, neptesque pias, natosque nepotum,
Ceteraque Augustæ membra valere domûs.
Adde triumphatos modò Pæonas, adde quieti
Subdita montanæ brachia Dalmatiæ.
Nec dedignata est abjectis Illyris armis
Cæsareum famulo vertice ferre pedem.
Ipse super currum placido spectabilis ore
Tempora Phoebeâ virgine nexa tulit.
Quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
Digna parente suo, nominibusque datis.

Fratribus adsimilis, quos proxima templa tenentes
Divus ab excelsâ Julius æde videt.

His Messallinus, quibus omnia cedere debent,
Primum lætitiæ non negat esse locum.

80

90

Quidquid ab his superest, venit in certamen amoris :
Hâc hominum nulli parte secundus eris.
Hunc colis, ante diem per quem decreta merenti
Venit honoratis laurea digna comis.
Felices, quibus hos licuit spectare triumphos,
Et Ducis ore Deos æquiparante frui.
At mihi Sauromatæ pro Cæsaris ore videndi,
Terraque pacis inops, undaque vincta gelu.

Si tamen hæc audis, et vox mea pervenit istuc;
Sit tua mutando gratia blanda loco.
Hoc pater ille tuus, primo mihi cultus ab ævo,
Si quid habet sensûs umbra diserta, petit.
Hoc petit et frater: quamvis fortasse veretur,
Servandi noceat ne tibi cura mei.

Tota domus petit hoc: nec tu potes ipse negare,
Et nos in turbæ parte fuisse tuæ.

[ocr errors]

Ingenii certè, quo nos malè sensimus usos,
Artibus exceptis, sæpe probator eras.
Nec mea, si tantùm peccata novissima demas,
Esse potest domui vita pudenda tuæ.
Sic igitur vestræ vigeant penetralia gentis;
Curaque sit Superis Cæsaribusque tui:
Mite, sed iratum meritò mihi Numen, adora;
Eximat ut Scythici me feritate loci.
Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus:
Et talis meriti gratia major erit.

Nec tamen Ætnæus vasto Polyphemus in antro
Accipiet voces Antiphatesve tuas:

Sed placidus facilisque Parens, veniæque paratus ;
Et qui fulmineo sæpe sine igne tonat.

Qui, cùm triste aliquid statuit, fit tristis et ipse:
Cuique ferè pœnam sumere pœna sua est.
Victa tamen vitio est hujus clementia nostro:
Venit et ad vires ira coacta suas.

100

110

120

Qui quoniam patriâ toto sumus orbe remoti,
Nec licet ante ipsos procubuisse Deos;
Quos colis, ad Superos hæc fer mandata sacerdos :
Adde sed et proprias in mea verba preces.
Sic tamen hæc tenta, si non nocitura putabis.
Ignoscas: timeo naufragus omne fretum.

EPISTOLA III.

MAXIMO.

MAXIME, qui claris nomen virtutibus æquas,
Nec sinis ingenium nobilitate premi;
Culte mihi (quid enim status hic à funere differt?)
Supremum vitæ tempus adusque meæ :
Rem facis, adflictum non aversatus amicum,
Quâ non est ævo rarior ulla tuo.

Turpe quidem dictu, sed (si modò vera fatemur)

Vulgus amicitias utilitate probat.

10

Cura quid expediat priùs est, quàm quid sit honestum:
Et cum Fortunâ statque caditque fides.
Nec facilè invenias multis in millibus unum,
Virtutem pretium qui putet esse sui.

Ipse decor, rectè facti si præmia desint,

Non movet, et gratis pœnitet esse probum.
Nil, nisi quod prodest, carum est. I, detrahe menti
Spem fructûs avidæ, nemo petendus erit.
At reditus jam quisque suos amat, et sibi quid sit
Utile, sollicitis supputat articulis.

Inud Amicitiæ quondam venerabile numen
Prostat, et in quæstu pro meretrice sedet.
Quò magis admiror, non, ut torrentibus undis,
Communis vitii te quoque labe trahi.
Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est.
Quæ, simul intonuit, proxima quæque fugat.
En ego, non paucis quondam munitus amicis,
Dum flavit velis aura secunda meis;
Ut fera nimboso tumuerunt æquora vento,
In mediis lacerâ puppe relinquor aquis.
Cúmque alii nolint etiam me nôsse videri,
Vix duo projecto tresve tulistis opem.

20

30

Quorum tu princeps: nec enim comes esse, sed auctor, Nec petere exemplum, sed dare dignus eras.

Te, nihil ex acto, nisi non peccâsse, ferentem
Sponte suâ probitas officiumque juvant.
Judice te mercede caret, per seque petenda est
Externis virtus incomitata bonis.

Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum;
Quódque sit infelix, desinere esse tuum.
Mitius est lasso digitum supponere mento,
Mergere quàm liquidis ora natantis aquis.
Cerne, quid acides post mortem præstet amico:
Instar et hanc vitam mortis habere puta.
Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
A' Stygiis quantum sors mea distat aquis!
Adfuit insano juvenis Phoceus Orestæ :

40

Et mea non minimum culpa furoris habet.
Tu quoque magnorum laudes admitte virorum ;
Utque facis, lapso, quam potes, adfer opem.
Si bene te novi; si, quod priùs esse solebas,
Nunc quoque es, atque animi non cecidere tui; 50
Quò Fortuna magis sævit, magis ipse resistis:
Utque decet, ne te vicerit illa, caves.

Et bene utì pugnes, bene pugnans efficit hostis.
Sic eadem prodest caussa, nocetque mihi.
Scilicet indignum, juvenis rarissime, ducis

Te fieri comitem stantis in orbe Dex.
Firmus es; et, quoniam non sunt ea, qualia velles,
Vela regis quassæ qualiacumque ratis.
Quæque ita concussa est, ut jam casura putetur,
Restat adhuc humeris fulta ruina tuis.

Ira quidem primò fuerat tua justa, nec ipso
Lenior, offensus qui mihi jure fuit.
Quique dolor pectus tetigisset Cæsaris alti,
Illum jurabas protinus esse tuum:
Ut tamen audita est nostræ tibi cladis origo,
Diceris erratis ingemuisse meis.
Tum tua me primùm solari litera cœpit ;
Et læsum flecti spem dare posse Deum.
Movit amicitiæ tum te constantia longæ;
Ante tuos ortus quæ mihi cœpta fuit.

60

70

Et quòd eras aliis factus, mihi natus amicus:
Quódque tibi in cunis oscula prima dedi.
Quòd, cùm vestra domus teneris mihi semper ab annis
Culta sit, esse vetus nunc tibi cogor onus.
Me tuus ille pater, Latiæ facundia linguæ,
Quæ non inferior nobilitate fuit,

Primus, ut auderem committere carmina Famæ,
Impulit: ingenii dux fuit ille mei.

Nec, quo sit primùm nobis à tempore cultus,
Contendo fratrem posse referre tuum.

Te tamen ante omnes ita sum complexus, ut unus
Quolibet in casu gratia nostra fores.

Ultima me tecum vidit, mœstisque cadentes
Excepit lacrimas Italis ora genis.

Cùm tibi quærenti, num verus nuntius esset,
Attulerat culpæ quem mala fama meæ;
Inter confessum dubiè, dubiéque negantem,
Hærebam, pavidas dante timore notas:
Exemploque nivis, quam solvit aquaticus Auster,
Gutta per attonitas ibat oborta genas.
Hæc igitur referens: et quòd mea crimina primi
Erroris veniâ posse latere vides;
Respicis antiquum lapsis in rebus amicum;
Fomentisque juvas vulnera nostra tuis.
Pro quibus optandi si nobis copia fiat,

Tam bene promerito commoda mille precer.
Sed si sola mihi dentur tua vota; precabor,

Ut tibi sit salvo Cæsare salva parens. Hæc ego, cùm faceres altaria pinguia ture, Te solitum memini prima rogare Deos.

EPISTOLA IV.

80

90

100

ATTICO.

ACCIPE Colloquium gelido Nasonis ab Istro,
Attice, judicio non dubitande meo.

« AnteriorContinua »