Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et mala Nasonem (quoniam meruisse videtur)
Si non ferre doles, at meruisse dole.

EPISTOLA VIII.

70

SEVERO.

A TIBI dilecto missam Nasone salutem
Accipe, pars animæ magna, Severe, meæ.
Neve roga, quid agam: si persequar omnia, flebis.
Summa satis nostri si tibi nota mali.
Vivimus adsiduis expertes pacis in armis,

Dura pharetrato bella movente Getâ.
Deque tot expulsis sum miles in exsule solus:
Tuta (nec invideo) cetera turba jacet.
Quóque magis nostros veniâ dignere libellos,
Hæc in procinctu carmina facta leges.
Stat vetus urbs, ripa vicina binominis Istri,
Monibus et positu vix adeunda loci.
Caspius Ægypsos (de se si credimus ipsis)
Condidit; et proprio nomine dixit opus.
Hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremtis,
Cepit, et in Regem sustulit arma Getes.
Ille memor magni generis, virtute quod auget,
Protinus innumero milite cinctus adest.
Nec priùs abscessit, meritâ quàm cæde nocentum
Se nimis ulciscens exstitit ipse nocens.

At tibi, Rex ævo, detur, fortissime nostro,

Semper honoratâ sceptra tenere manu.

10

20

Teque, quod et præstat, (quid enim tibi plenius op-
Martia cum magno Cæsare Roma probet. [tem?
Sed memor unde abii, queror, ô jucunde sodalis,
Accedant nostris sæva quòd arma malis.

Ut careo vobis, Stygias detrusus in oras,
Quattuor autumnos Pleïas orta facit.
Nec tu credideris urbanæ commoda vitæ
Quærere Nasonem: quærit et illa tamen.

30

Nam modò vos animo dulces reminiscor, amici;
Nunc mihi cum carâ conjuge nata subit:
E'que domo rursus pulchræ loca vertor ad Urbis,
Cunctaque mens oculis pervidet illa suis.

40

Nunc fora, nunc ædes, nunc marmore tecta theatra,
Nunc subit æquatâ porticus omnis humo.
Gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
Stagnaque et Euripi, Virgineusque liquor.
At, puto, sic Urbis misero est erepta voluptas,
Quolibet ut saltem rure frui liceat.
Non meus amissos animus desiderat agros,
Ruraque Peligno conspicienda solo:
Nec quos piniferis positos in collibus hortos
Spectat Flaminiæ Clodia juncta viæ.
Quas ego nescio cui colui; quibus ipse solebam
Ad sata fontanas (nec pudet) addere aquas.
Sunt ibi, si vivunt, nostrâ quoque consita quondam,
Sed non et nostrâ poma legenda manu.

Pro quibus amissis utinam contingere possit
Hic saltem profugo gleba colenda mihi!
Ipse ego pendentes (liceat modò) rupe capellas,
Ipse velim baculo pascere nixus oves.
Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
Ducam ruricolas sub juga panda boves.
Et discam Getici quæ nôrint verba juvenci :
Adsuetas illis adjiciamque minas.

50

Ipse manu capulum pressi moderatus aratri
Experiar motâ spargere semen humo.
Nec dubitem longis purgare ligonibus arva:
Et dare, quas sitiens combibat hortus, aquas.
Unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem
Discrimen murus clausaque porta facit ?

At tibi nascenti (quod toto pectore lætor)

Nêrunt fatales fortia fila Dex.

60

Te modò Campus habet, densâ modò porticus umbrâ:
Nunc, in quo ponis tempora rara, Forum.
Umbria nunc revocat: nec non Albana petentem
Appia ferventi ducit in arva rotâ,

70

Forsitan hîc optes, ut justam supprimat iram
Cæsar; et hospitium sit tua villa meum.
Ah nimium est, quod, amice, petis! moderatius opta:
Et voti, quæso, contrahe vela tui.

Terra velim propior, nullique obnoxia bello

Detur: erit nostris pars bona demta malis.

EPISTOLA IX.

MAXIMO.

Quæ mihi de rapto tua venit epistola Celso,
Protinus est lacrimis humida facta meis.
Quodque nefas dictu, fieri nee posse putavi,
Invitis oculis litera lecta tua est.

Nec quidquam ad nostras pervenit acerbius aures
Ut sumus in Ponto; perveniatque, precor.
Ante meos oculos tanquam præsentis imago
Hæret, et exstinctum vivere fingit amor.
Sæpe refert animus lusus gravitate carentes :
Seria cum liquidâ sæpe peracta fide.
Nulla tamen subeunt mihi tempora densiùs illis,
Quæ vellem vitæ summa fuisse meæ :
Cùm domus ingenti subitò mea lapsa ruinâ
Concidit, in domini procubuitque caput.
Adfuit ille mihi, cùm pars me magna reliquit,
Maxime; Fortunæ nec fuit ipse comes.
Illum ego non aliter flentem mea funera vidi,
Ponendus quàm si frater in igne foret.
Hæsit in amplexu, consolatusque jacentem est :
Cumque meis lacrimis miscuit usque suas.

O quoties vitæ custos invisus amaræ

Continuit promtas in mea fata manus !

O quoties dixit, Placabilis ira Deorum est:
Vive, nec ignosci tu tibi posse nega.

Vox tamen illa fuit celeberrima, Respice, quantum
Debeat auxilii Maximus esse tibi.

10

20

Maximus incumbet; quâque est pietate, rogabit,
Ne sit ad extremum Cæsaris ira tenax.
Cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
Quò levius doleas, experietur opem.
Hæc mihi verba malæ minuerunt tædia vitæ.
Quæ tu, ne fuerint, Maxime, vana, cave.
Huc quoque venturum mihi se jurare solebat ;
Non nisi te longæ jus sibi dante viæ.
Nam tua non alio coluit penetralia ritu,
Terrarum dominos quàm colis ipse Deos.
Crede mihi: multos habeas cùm dignus amicos,
Non fuit è multis quolibet ille minor :
Si modò nec census, nec clarum nomen avorum,
Sed probitas magnos ingeniumque facit.
Jure igitur Celso lacrimas libamus ademto;
Cùm fugerem, vivo quas dedit ille mihi.
Carmina jure damus, raros testantia mores;
Ut tua venturi nomina, Celse, legant.

30

40

Hoc est, quod possum Geticis tibi mittere ab arvis:
Hoc solum est istic, quod liquet esse meum.
Funera nec potui comitare, nec unguere corpus:
A'que tuis toto dividor orbe rogis.

Qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
Præstitit officium Maximus omne tibi.
Ille tibi exsequias, et magni funus honoris
Fecit; et in gelidos versit amoma sinus.
Diluit et lacrimis morens unguenta profusis;
Ossaque vicinâ condita texit humo.

Qui quoniam exstinctis, quæ debet, præstat amicis,
Et nos exstinctis adnumerare potest.

50

EPISTOLA X.

FLACCO.

NASO suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem :
Mittere rem si quis, quâ caret ipse, potest.
Longus enim curis vitiatum corpus amaris
Non patitur vires languor habere suas.
Nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis ;
Et peragit soliti vena tenoris iter.

Os hebes est, positæque movent fastidia mensæ :
Et queror, invisi cùm venit hora cibi.

Quod mare, quod tellus, adpone, quod educat aër;
Nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.

Nectar et ambrosiam, latices epulasque Deorum,
Det mihi formosâ nava Juventa manu;
Non tamen exacuet torpens sapor ille palatum :
Stabit et in stomacho pondus inerte diu.
Hæc ego non ausim, cùm sint verissima, cuivis
Scribere; delicias ne mala nostra vocent.
Scilicet is status est, ea rerum forma mearum,
Deliciis etiam possit ut esse locus.
Delicias illi precor has contingere, si quis,

Ne mihi sit levior Cæsaris ira, timet.

10

20

Is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus,
Non alit officio corpus inane suo.

Sed vigilo, vigilantque mei sine fine dolores;
Quorum materiam dat locus ipse mihi.
Vix igitur possis visos agnoscere vultus:
Quóque ïerit, quæras, qui fuit antè, color.
Parvus in exiles succus mihi pervenit artus :
Membraque sunt cerâ pallidiora novâ.
Non hæc immodico contraxi damna Lyæo:
Scis mihi quàm solæ penè bibantur aquæ.
Non epulis oneror: quarum si tangar amore,
Est tamen in Geticis copia nulla locis.

30

« AnteriorContinua »