Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum

Et nihil officio nupta quod obstet habet.

Cùm Deus intonuit, non se subducere nimbo,

Id demum pietas, id socialis amor.

[est;

Rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet;
Quæ maneat stabili, cùm fugit illa, pede:
Si qua tamen pretii sibi merces ipsa petiti,
Inque parum lætis ardua rebus adest;
Ut tempus numeres, per secula nulla tacetur,
Et loca mirantur, quâ patet orbis iter.
Adspicis, ut longo maneat laudabilis ævo
Nomen inexstinctum, Penelopea fides?
Cernis, ut Admeti cantetur, ut Hectoris uxor,
Ausaque in accensos Iphias ire rogos?
Ut vivat famâ conjux Phylaceïa, cujus
Iliacam celeri vir pede pressit humum?
Nil opus est leto pro me, sed amore fideque.
Non ex difficili fama petenda tibi est.
Nec te credideris, quia non facis, ista moneri.
Vela damus, quamvis remige puppis eat.
Qui monet, ut facias, quod jam facis, ille monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

30

40

TRISTIUM FINIS,

[blocks in formation]

P. OVIDII NASONIS

EPISTOLARUM

ΕΧ ΡΟΝ ΤΟ

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.

BRUTO.

NASO Tomitanæ jam non novus incola terræ
Hoc tibi de Getico litore mittit opus.
Si vacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos
Excipe, dumque aliquo, quolibet abde loco.
Publica non audent inter monumenta venire,
Ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
Ah quoties dixi, Certè nil turpe docetis!
Ite: patet castis versibus ille locus.

10

Non tamen accedunt: sed, ut adspicis ipse, latere
Sub Lare privato tutius esse putant.
Quæris, ubi hos possis nullo componere læso?
Quâ steterant Artes, pars vacat illa tibi.
Quid veniant, novitate roges fortasse sub ipsâ.
Accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.
Invenies, quamvis non est miserabilis index,
Non minùs hoc illo triste, quod antè dedi.
Rebus idem, titulo differt, et epistola cui sit
Non occultato nomine missa docet.

Nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis:
Musaque ad invitos officiosa venit.

20

20

Quidquid id est, adjunge meis. Nihil impedit ortos
Exsule, servatis legibus, Urbe frui.

Quod metuas non est. Antonî scripta leguntur :
Doctus et in promtu scrinia Brutus habet.
Nec me nominibus furiosus confero tantis.
Sæva Deos contra non tamen arma tuli.
Denique Cæsareo, quod non desiderat ipse,
Non caret è nostris ullus honore liber.
Si dubitas de me; laudes admitte Deorum:
Et carmen demto nomine sume meum.
Adjuvat in bello pacatæ ramus olivæ:
Proderit Auctorem Pacis habere nihil?
Cùm foret Æneæ cervix subjecta parenti,
Dicitur ipsa viro flamma dedisse viam.
Fert liber Æneaden: et non iter omne patebit?
At patriæ pater hic; ipsius ille fuit.
Ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
Jactantem Phariâ tinnula sistra manu?
Ante Deûm Matrem cornu tibicen adunco
Cùm canit; exiguæ quis stipis æra neget?
Scimus ab imperio fieri nil tale Dianæ:
Unde tamen vivat vaticinator habet.

Ipsa movent animos Superorum numina nostros;
Turpe nec est tali credulitate capi.

En ego, pro sistro, Phrygiique foramine buxi,

Gentis Iüleæ nomina sancta fero.

Vaticinor, moneoque; locum date sacra ferenti:
Non mihi, sed magno poscitur ille Deo.
Nec, quia vel merui, vel sensi Principis iram,
A' nobis ipsum nolle putate coli.

Vidi ego linigeræ numen violâsse fatentem
Isidis, Isiacos ante sedere focos.

Alter, ob huic similem privatus lumine culpam,
Clamabat mediâ, se meruisse, viâ.

Talia cœlestes fieri præconia gaudent,

Ut, sua quid valeant numina, teste probent. Sæpe levant pœnas, ereptaque lumina reddunt; Cùm bene peccati pœnituisse vident.

30

30

40

50

« AnteriorContinua »