H Abes, Lector, in Secundo Ovidii vo. lumine aliud, atque in Primo, carminis genus, illic Heroum, hìc Elegiacum; eandem tamen ferè fcribendi utrobique materiam, nisi quòd in illo Deorum fuorum præfertim Amores fcripferit, in hôc potiùs fuos. Corrugare frontem parcite, feveri Catones: Sunt enim & hìc, fi eximantur perpauca, quæ cùm pueri citra periculum, tum virgines salvâ verecundia legere poffint; nec equidem fcio an quis alius è Veteribus poëta de nugis hujufmodi Amatoriis cautiùs & innocentiùs egerit, aut cui eædem pluris steterint. Heroïdes certè quod attinet, omnia ibi mel sapiunt merum: vix occurret quicquam, quod rigidiffimi censoris virga notari mereatur. Reliqui Venerearum nequitiarum libri, quamvis alicubi aculeis & fpinis non careant, nihilominus exhibebunt ut plurimum, quæ innoxiæ legantur, rosas. Quicquid autem delicti ibi in se admiferit Poëta, graviffimas dedit pænas octenni in extre mis Getis exilio multatus; & (fi, quem pœnitet peccâsse, penè innocens habeatur) in volumine ultimo cernere eft, quam tristibus Elegiis has paulò liberiores piaverit. Id certè neutiquam eft dissimulandum in horum de Amoribus librorum laudem, quòd eos, qui in quinque excreverant, diligentiùs recognitos poëta ad tres redegerit, cùm Metamorphofes, quibus ultimam manum non impofuerat, flammis ipse commisisset. Verùm nolo, quod à me in Poëtæ ingeniofiffimi gratiam allatum eft, in partem pejorem rapi: quafi ilkud lasciviæ, quam ipfe damnavit, in carminibus vitium extenuando feneftram velim ad nequitiam aperire. At profectò minùs fæpe culpandi sunt Poëtæ quàm ipforum lectores. Quicquid enim vitii in eorum 4 operibus reperitur, plùs aut minùs nocet, ut sese habet legentis animus, ut est corruptior aut purior. Nisi vas fincerum fuerit, acescet, quodcunque infundis; minórque erit metuendi locus, ut à legendo castus abeas, dummodo ad legendum castus accefferis. Vale, Lector, & quicquid fubinde tibi difplicuerit, memento Ovidio etiam priùs difplicuiffe. P. OVIDII NASONIS VITA, Ex vetusto codice Pomponii Lati, cujus apographum exstat in Vaticana Bibliotheca. P UB. Ovidius Naso a. d. xi. Kal. April. Sulmone in Pelignis natus est; quo anno bello Mutinenfi P. Hirtius & C. Panfa Coff. diem obiere: honoribus Romæ funAus. Fuit enim arbiter & triumvir, & judicium inter centum viros dixit. Sub Plotio Grippo literis eruditus. Deinde apud Marcellum Fufcum Rhetorem, cujus auditor fuit, optimè declamavit. Admirator plurimum Porcii Latronis fuit, quem adeò ftudiosè audivit, ut multas ejus fententias in verfus fuos tranftulerit. Bonus declamator, & ingeniofus habitus eft, & carmine prosa licenter scripfit, ingenii fui adeò amator, ut ex iis quæ dixit, etiam precantibus amicis, nihil mutaverit. In carminibus vitia fua non ignoravit, fed amavit. Militavit fub M. Varrone. Julio Græcino Grammatico familiaris. Tandem cùm veniffet in suspicionem Augusti, creditus fub nomine Corinne amasse Juliam, in exilium missus eft. Exulavit Tomis: ibíque deceffit annum agens Lx noviffimum. ALIA NASONIS VITA, P Ovidius Naso Pelignis natus eo anno quo Hirtius & Panfa Coff. in Mutinensi bello perierunt fimul, quo cœpit triumviratus. Fratrem habuit nomine Lucium natu majorem, defunctum tamen in minimis annis. Romæ fub Plotio Grippo literis operam dedit: à Cornelio Gallo ditiffimo & doctiffimo cive, & à M. Varrone multa cepit. Familiariffimus fuit Julii Hygini Grammatici. Paternis stimulis foro aliquamdiu incubuit: unde plerumque judicium di xerit inter centum viros. Post parentis mortem ad poëticen integer rediit, scripsitque libros duos Heroïdum Epiftolarum. Inde cum M. Varrone Afiam petiit; fub quo militavit; neque priùs huc fe contulit, quàm peritiffimus literarum Græcarum foret. Scripfit indè epistolas quafdam ad Tiberii filiam fub falso nomine ac ficto Corinnæ infcriptas, quæ propter crimen læfæ majestatis combustæ fuerunt. Inde & exilium meruit. AULI SABINI notitia ex Voffii libro de Poëtis Latinis; cum ipfius cenfura, de tribus illis, quæ fub Auli Sabini nomine circumferuntur, Epistolis. Quæ Vidii temporibus vivebat Aulus Sabinus. fcripferit, docebit Ovidius Amor. lib. II. Eleg. XVIII. V. 27, 28, 29, 30, 31, 32, 33, 34. Scripfit igitur Epiftolam Ulyffis ad Penelopen, Hippolyti ad Phædram, Anex ad Didonem, Demophoontis ad Phylliden, Jasonis ad Hypsipylen, & illam Sapphûs extremo loco nominatam. Harum verò omnium extat nulla. Scio fub nomine Sabini legi ternas, Ulyffis ad Penelopen, Demophoontis ad Phylliden, & Paridis ad OEnonen. Sed indignæ prorfus Sabino, vel aliquo illius temporis poëta: quin neque noftro si ævo scriptæ forent, multum laudis mererentur. Sed non dubium, quin, fi non omnes, faltem aliquæ ex fex iftis Sabini fint, quæ inter Ovidianas leguntur; Paridis ad Helenam, Helenæ ad Paridem; Leandri ad Heronem, Herûs ad Leandrum; Acontii ad Cydippen, Cydippes ad Acontium. Plura verò Sabinum fcripfiffe indicat Ovidius IV. Pont. Eleg. xVI. V. 15. Quique fuam Træzen, imperfectúmque dierum Deferuit celeri morte Sabinus opus. Unde cognofcimus obiisse Sabinum ante Ovidium. Ex eo quoque quòd Træzen vel Træzena meminit, colligunt Træzenia fcripfiffe. Sed alii legunt Trifenen, quam fuiffe aiunt amicam. Dierum opus, Faftos interpretantur, vel opus, quale Hefiodi Ἡμέρας. |