PRÆFATIO. UAM in adornandâ hac novâ Ovidii editione rationem simus fecuti, quia fcire e re tua eft, Lector candide, en paucis accipe. SECUTUS eft Petrus Burmannus in Ovidio edendo Nicolaï Heinsii editionem ut pote omnium longè præftantissimam, quam ipfe ex optima meliorem fecit ope veterum codicum nos Burmannianam fumus fecuti : quam tamen ab auctoris mente identidem licentiùs abeuntem, ad veram lectionem, adjuti veterum editionum optimis, in locis plus minus triginta revocavimus. POST Nic. Heinsium, qui codices omnes infpexit diligenter, & excussit, nullos nobis confulendos cenfuimus, ne actum jam ageremus. Tantummodo inferuimus caftigationes quantivis pretii, quas nobis communicavit vir harumce rerum intelligentissimus, idemque humanissimus, D. Heerkens, Groninganus defcriptas ex Ovidio impreffo qui fuit Angeli Politiani, affervaturque Florentiæ in bibliotheca Medicea, quas vir ille incomparabilis, & Mufarum, dum viveret, delicium, ejusdem libri oris ex manufcriptis codicibus alleverat. Dɛ nobis verò, id folum quàm verissimè dicere poffumus, nos hîc eam adhibuisse diligentiam, ut numquam Ovidius in publicam lucem venerit emendatior: quod facilè deprehendent, qui hanc noftram editionem vel cum emendatissimis contulerint. Qua in re quia & literarum laudem, & literatorum utilitatem speQavimus, curam noftram nobis gratiæ apponi optamus, & appositum iri confidimus. quorum Toмo fecundo poft Metamorphofes fubjecimus indicem locupletissimum, quo continentur nomina propria omnia Deorum, Heroum, Virorum &c. , mentio in his libris quindecim occurrit, unde locis quàm plurimis accedet lucis non parum. Icones, quæ cujusque tomi, tum frontem, tum primam paginam exornant, in fine tomi fecundi, fuam declarationem habent. Vale & fave. P P. OVIDII NASONIS VITA. UBLIUS OVIDIUS NASO, Poëtarum ingeniosissimus, Sulmone in Peliginis ortus eft, die fecundo Quinquatruum Minerve, id eft tertio & decimo Kal. Apriles, anno ab Urbe conditâ DCCXI. Hirtio & Panfa confulibus, ante Chriftum XLIII. Natus autem eft loco equeftri, ex perantiquâ Nafonum familiâ. Cum fratre, ipsis duodecim mensibus majore, teneris ab annis excultus inftitutusque Romæ eft curâ parentis, scholasque insignium magiftrorum frequentavit. Ubi adolevit, fumtâ toga virili, quum eum pater foro & oratoriæ facultati deftinaffet, rhetoricæ profeffores audivit diligenter. Declamitavit autem, uti nos docet Seneca pater, L. II. Contr. II. apud rhetorem Arellium Fuscum, cujus au» ditor fuit. . . . . . Oratio ejus jam tum nihil » aliud poterat videri, quàm folutum carmen... » Latronem, cujus admirator erat, adeò studio» sè audivit, ut multas ejus fententias in versus » fuos tranftulerit. . . . Tunc autem, quum ftuderet, habebatur bonus declamator. Decla» mabat autem rarò controversias, fed nonnisi » ethicas libentius dicebat fuaforias : Athenas etiam, eloquentiæ ac literarum fedem, haud |