De jure praedae

Portada
Thorin, 1869 - 359 pàgines
 

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 68 - Iusta bella solent diffiniri, quae ulciscuntur iniurias, si gens vel civitas plectenda est, quae vel vindicare neglexerit, quod a suis improbe factum est: vel reddere quod per iniuriam ablatum est ». Tertio requiritur ut sit intentio bellantium recta, qua scilicet intenditur, vel ut bonum promoveatur, vel ut malum vitetur.
Pàgina 218 - Ex his quae hactenus dicta sunt duo intelligi possunt. Prius est, eas res quae occupari non possunt, aut occupatae numquam sunt, nullius proprias esse posse; quia omnis proprietas ab occupatione coeperit. Alterum vero, eas res omnes, quae ita a natura comparatae sunt, ut aliquo utente nihilominus aliis quibusvis ad usum promiscue sufficiant, eius hodieque condicionis esse, et perpetuo esse debere cuius fuerant cum primum a natura proditae sunt.
Pàgina 41 - Nocendi cupiditas , ulciscendi crudelitas , impacatus atque implacabilis animus , feritas rebellandi , libido dominandi et si qua similia , haec sunt quae in bellis jure culpantur : quae plerumque ut etiam jure puniantur , adversus violentias resistentium {sive Deo sive aliquo legiProb.
Pàgina 42 - Joannes ab armis jubet discedere milites , et Christus tributa Caesari monet reddi : quia propter bella necessario militi stipendium praebetur. IIlud ' autem brevissimae veritatis: Apud veros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt4 quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur et boni subleventur.
Pàgina 7 - ... convenit, ut initio quid universim atque in genere verum sit videamus , idque ipsum contrahamus paulatim ad propositam facti speciem. Sedquemadmodum mathematici , priusquam ipsas demonstrationes aggrediantur , communes quasdam solent notiones , de quibus inter omnes facile constat praescribere , ut fixum aliquid sit , in quo retro desinat sequentium probatio , ita nos quo fundamentum positum habeamus, cui tuto superstruantur caetera , regulas quasdam et leges maxime generales indicabimus , velut...
Pàgina 4 - Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necesse est Non radii solis neque lucida tela diei Discutiant, sed naturae species, ratioque.
Pàgina 148 - Contra dicitur , gratins id fore laetiusque, quod quisque sua manu ex hoste captum domum retulerit , quam .si multiplex alterius arbitrio accipiat 6. Accedit quod hoc ipsum nonnumquam aut non impediri , aut non sine maxima invidia et indignatione militum potest , vetere ejus rei exemple in expugnatione Cortuosae 7 , cujus praedam publicari sero tribuni cupiebant et postea cum Gallograecorum castra a C.
Pàgina 7 - Non ergo a praetoris edicto, ut plerique nunc, neque a XII tabulis, ut superiores ; sed penitus ex intima philosophia hauriendam juris disciplinam putas..
Pàgina 91 - Quare cum transferre nemo possit, quod non habuit, jus illud antiquius penes privatos fuisse quam penes rempublicam necesse videtur. Est et hoc argumentum in eam rem efficacissimum. Respublica non tantum subditos sibi ob maleficium punit, sed etiam extraneos. In hos autem potestatem non habet jure civili , ut quod cives tantum ex consensu obliget. Habet igitur ex jure naturae seu gentium.
Pàgina 9 - Non potest aliad reperiri justitiae principium origove alia , quam a Deo et a communi natura. Cum igitur res conditas Deus esse fecerit et esse voluerit, proprietates quasdam naturales singulis indidit , quibus ipsum illud esse conservaretur et quibus ad bonum suum unumquodque, velut ex prima originis lege, duceretur '. Unde principium totius naturalis ordinis recte poetae et philosophi veteres ' amorem statuerunt, cujus prima vis primaque actio reciproca est in se ipsum. Qua ratione culpandum non...

Informació bibliogràfica