Imatges de pàgina
PDF
EPUB

At mihi, quæ male sum, quos tu, sortita parentes, Nil nisi frater eris: quod obest, id habebimus unum. Quid mihi significant ergo mea visa? quod autem Somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?

495

Di melius! Di nempe suas habuere sorores.
Sic Saturnus Opim, junctam sibi sanguine, duxit,
Oceanus Tethyn, Junonem rector Olympi.
Sunt Superis sua jura: quid ad cœlestia ritus
Exigere humanos, diversaque fœdera tento? 500
Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor:
Aut, hoc si nequeo, peream, precor, ante; toroque
Mortua componar, positæque det oscula frater.
Et tamen arbitrium quærit res ista duorum.
Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi. 505
At non Æolidæ thalamos timuere sororum.

494. Significant, onuaívovoi, portendunt, verb. pr. de somniis, ominibus, prodigiis, quæ inde significationes Deorum dicuntur; Cic. Cat. ii. 13. Pro ergo Heinsius conjicit ægræ, id est, amanti, aut cum primo Gronoviano misera. Pondus, vim; Heroid. vii. 65. nullum sit in omine pondus. Di melius, scil. dent, ferant: abominandi formula; vide vii. 37; Tibul. 111. iv. 1. Di meliora ferant, nec sint insomnia vera. Nempe objectioni nunc inservit. Habuere in matrimonio.

499. Sunt Superis sua, etc.] Jam se corrigit. Sua, ipsis propria et ab humanis diversa, ad cœlestia exigere, cum cœlestibus comparare, et sic eorum pretium æstimare. Fadera, matrimonia, aut omnino jura. Fœdus omne id, de quo inter plures convenit.

503. Componar, positæque.] Post componar, repetit simplex positaque,

Com

ut viii. 653. resecat sectamque.
ponere quum omnino sit, ornare: etiam
mortui, cum ornatu funebri decoran-
tur ad exequias, dicuntur componi.
Ardor Byblidos tantus est, ut posita
etiam oscula optet a fratre.

504. Arbitrium, lubitum, voluntatem. Quærit, requirit, opus habet.

506. At non Eolida. Non attingitur hic, ut Safftius putabat, Macarei et Canaces fabula; nam ea potius valuisset ad extinguendas obscœnas Byblidis flammas; sed Eolus sex filios habuisse legitur, quibus sorores in matrimonium dederit; Homerus, Od. K, 6. Timuere, aversati sunt. Hos, tam antiquos et vulgo parum notos. Affectus ea nobis suppeditat, quæ nos scire ipsi ignorabamus ante. Paravi, nota mihi feci. Quo feror? ad quorum exemplorum imitationem rapit me furor? Nec; Heinsio placet ne. Qua, quantum, ut ver. 455. Sie ratio vicisse videbatur, ut vii. 72 seq.

Unde sed hos novi? cur hæc exempla paravi?
Quo feror? obscœnæ procul hinc discedite flammæ;
Nec, nisi
qua fas est germanæ, frater ametur.
Si tamen ipse mei captus prior esset amore, 510
Forsitan illius possem indulgere furori.

Ergo ego, quæ fueram non rejectura petentem,
Ipsa petam? poterisne loqui? poterisne fateri?
Coget amor; potero: vel, si pudor ora tenebit,
Litera celatos arcana fatebitur ignes."
515
Hæc placet, hæc dubiam vincit sententia mentem.
In latus erigitur, cubitoque innixa sinistro,
"Viderit; insanos," inquit, "fateamur amores:
Hei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ig-

nem ?"

Et meditata manu componit verba trementi.

512. Rejectura; multi neglectura ; primam syllabam Tou rejicere fere semper produci docuit Burmannus. Rejicere, repudiare. Terent. Phorm. IV. iv. 5. si altera illa magis instabit, forsitan nos rejiciet. Vide Gebhard. Crepund. iii. 10.

514. Ora tenebit, os continebit, præcludet: vocem præcludere et continere alii dixerunt. Litera pro, literæ : litera arcana, quæ continet rem arcanam. Heroid. xvii. 265. eleganter, conscia mentis litera.

516. Vincit sententia mentem, id est, determinat. Apud Antoninum Liberal. cap. 30. Byblis constituit, ne amorem in fratrem prodat, saxo se dejicere; quo facto, mutatur a Nymphis. Sed Noster prætulit rationem eam, in qua ingenium ostentare posset. Et est sequens locus ingeniosissimus. Dum enim poeta singulas Byblidis actiones exponit, res non narrari, sed ante oculos agi videtur; et quo melius naturam fluctuantis animi expressit, eo majore laude dignus

519

est. Viderit vox eorum, qui curam et judicium alicujus rei alteri relinquunt.

Medi

520. Meditata; Leidensis mediata, quod a librario sequioris ævi esse, qui dimidiata verba forte in Minucio Felici legerit, Burmannus indicat. tata, passive, literas antea animo conceptas. Componit, scribit, ceræ mandat. Ferrum; Leidensis tertius tenet calamum pro varia lect. cum glossa ascripta stilum ferreum. Et calamum in simili loco Ep. xi. 2. legitur. In Regio uno et 3 aliis hic ver. præponitur præcedenti. Uterque ordo ferri potest. Damnat tabellas, improbat quæ scripserat in tabellis. Durum tamen hoc visum est interpretibus: Heinsius itaque conjicit mandatque tabellis, quod vix probabitur cuipiam; nam hoc idem foret, quod scribit; Burm. mutata interpunctione, scribit damnatque. Tabellas Et notat, etc. Sed non opus est, ut quidquam mutemus. Certe tabellas pertinet etiam ad sqq. culpatque probatque, quad

Dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. Incipit, et dubitat; scribit, damnatque tabellas; Et notat, et delet; mutat, culpatque, probatque ; Inque vicem sumptas ponit, positasque resumit. Quid velit, ignorat: quidquid factura videtur, 525 Displicet in vultu est audacia mixta pudori. Scripta Soror fuerat; visum est delere Sororem, Verbaque correctis incidere talia ceris:

[ocr errors]

Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, Hanc tibi mittit amans: pudet ah, pudet edere no

men!

530

Et si quid cupiam quæris, sine nomine vellem
Posset agi mea causa meo; nec cognita Byblis
Ante forem, quam spes votorum certa fuisset.
Esse quidem læsi poterant tibi pectoris index,
Et color, et macies, et vultus, et humida sæpe 535
Lumina, nec causa suspiria mota patenti,

versus proximus docet. Notare; notas, literas exarare: III. Pont. ii. 90. scriptas exarat illa notas; Heroid. i. 62. digitis charta notata meis; Euripides, Iphig. Aul. ver. 34. sq. ypápεus —καὶ ταυτὰ γράμματα συγχεῖς : hunc poetam Noster expressit.

524. Sumptas ponit melius, quam, sumit et ponit: uno membro duo dixit. Confer viii. 474. In tali fluctuatione etiam vultus, animi index, notandus erat.

528. Accommodate ad consilium suum cicumloquitur formulam solennem; Byblis salutem dicit Cauno suo. Similiter Heroid. iv. 1. Phædra Hippolyto, Qua, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem Miltit, etc. quæ verba in 3 MSS. sic leguntur, ut in nostro loco. Principium literarum harum pudoris signa habet; non enim disertis verbis, sed ambagibus significat, quid velit; sed mox audacia crescit ;

bene igitur ver. 526. in vultu audacia mixta pudori est.

533. Quam spes, etc. quam compos facta essem votorum et spei meæ.

534. Esse quidem læsi, etc.] Diligenter colligit læsi, vulnerati Cupidinis telis, pectoris indicia. Confer Heroid. xi. 27. Color, nempe pallidus; Art. Amat. i. 129. Palleat omnis amans: hic est color aptus amunti; paulo post, Arguat et macies animum ; Claudian. Nupt. Honorii, 80. gratus amantum Pallor. Suspiria; hinc suspirare in aliqua, lib. i. Fast. 417; absentes suspirat amores; Tibul. I. vi. 35. ubi vid. Heynius. Mota non movendum; ita mota ira, excitata, viii. 355; et sæpius, moti dolores, ii. 778; mota insania, iii. 536. Nec causa patenti, quum tacita sedens, aut inter sermones non tristes suspirarem. Sororia oscula etiam supra, iv. 334. Confer ii. 431.

Et crebri amplexus, et quæ, si forte notâsti,
Oscula sentiri non esse sororia possent:

Ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
Quamvis intus erat furor igneus, omnia feci, 540
Sunt mihi Dî testes, ut tandem sanior essem:
Pugnavique diu violenta Cupidinis arma
Effugere infelix; et plus, quam ferre puellam
Posse putes, ego dura tuli: superata fateri
Cogor, opemque tuam timidis exposcere votis. 545
Tu servare potes, tu perdere solus amantem.
Elige, utrum facias: non hoc inimica precatur:
Sed quæ, quum tibi sit junctissima, junctior esse
Expetit, et vinclo tecum propiore ligari.
549
Jura senes nôrint; et quid liceatque, nefasque,
Fasque sit, inquirant, legumque examina servent:
Conveniens Venus est annis temeraria nostris.
Quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
Credimus, et sequimur magnorum exempla Deo-

rum.

539. Ipsa tamen, quamvis, etc.] Argumentis, quibus poterat, gravissimis utitur ad commiserationem faciendam, fratrisque animum flectendum. Hubebam; Burmannus conjicit alebam, quanquam nec alterum damnat: immo e phrasi habere vulnus explicandam monet formulam habet! Deos ipsos testatur, se omnia fecisse, et diu pugnâsse, ut tandem sanior esset, seque adeo duram (id est, confirmato animo et fortiter) plus tulisse, quam puellæ infirmiorem ætatem et sexum ferre putes, sed se post hanc tantam et diuturnam pugnam tandem supera

tem esse.

549. Propiore ligari; Vossianus propiore teneri. Hoc verbum sane et de vinculo et de amantibus dicitur ; sed quoniam tecum additur, ligari verum est.

554

550. Liceat per leges, nefas per naturam Cic. pro Mil. 16. quod aut per naturam fas esset, aut per leges liceret. Examina servent, examinent, perstent examinare leges, ut servare judicium suum, in eo perseverare; Burmannus tamen mallet versent, quod melius responderet r inquirant, et versare examina dictum esse, ut versare exemplaria græca apud Horatium, Art. Poet. 268. At aliud est versare exemplaria, aliud examina. Temeraria, legibus et natura prohibita. Quid liceat, etc. Vulgaris juventutis peccantis excusatio. Sequimur exempla Deorum, ut Chærea apud Terentium Eun. III. v. 36 sqq. Exempla Saturni, Jovis, Oceani, qui suas habuere

sorores.

558

Nec nos aut durus pater, aut reverentia famæ,
Aut timor impedient; tantum absit causa timendi.
Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus.
Est mihi libertas tecum secreta loquendi,
Et damus amplexus, et jungimus oscula coram.
Quantum est, quod desit! miserere fatentis amorem,
Et non fassuræ, nisi cogeret ultimus ardor:
Neve merere, meo subscribi causa sepulcro."
Talia nequicquam perarantem plena reliquit [hæsit.
Cera manum, summusque in margine versus ad-
Protinus impressa signat sua crimina gemma, 565
Quam tinxit lacrimis: linguam defecerat humor :
Deque suis unum famulis pudibunda vocavit ;

555. Durus, severus, severe curans mores liberorum: Horatius, I. Epist. i. 23. quos dura premit custodia matrum. Opponitur facilis pater. Reverentia, cura. Causa timendi fuisset, si aut palam aut immodeste se amâssent. Dulcia furta e Virgilio, Georg. iv. 346; suaves amores, quibus amantes clam fruuntur. Ii fraterno sub nomine teguntur, quum sub specie fraternæ et sororiæ pietatis celantur.

560. Desit; Heinsius conjicit defit. Regii nostri desit. Quantum est, quod desit; ac si diceret, parum admodum deest ad explendum amorem nostrum. Neve merere, etc. Noli committere, ut tu causa mortis meæ subscribaris in monumento meo. Hic versus suspectus erat Heinsio. Retinendum eum recte censet Gronovius, quia in titulis sepulcralibus elogio causa mortis addi solebat. Vide Kirchmann. de Fun. Rom. iii. 20. Exemplum talis inscriptionis est apud Tibullum, III. ii. 29 sq.ubi confer Brouck. Etiam Heroid. ii. 155. Inscribere meo causa invidiosa sepulcro. Et magnam vim habere hæc debebant apud fratris animuin. Itaque et alibi sic alter amantium mo

vere conatur alterum, ut Heroid. xviii. 200.

563. Perarantem.] Properantem, quod habent MSS. tres, posset quidem e versu 586. defendi, sed et alterum bene se habet; nam et arare de properante scriptore dicitur eoque, qui tabula cerata utitur. Etiam Amor. I. xi. 7. pro, ad dominum peraratas mane tabellas perfer: edit. prima habet properatas. Tabula plena literarum reliquit manum; ingeniose, non suffecit scribenti, adeo, ut summus, ultimus, versus margini allinendus esset. Etiam Apostolo Paulo (ut hoc obiter addam) id accidisse arbitror, quum priorem ad Timoth. epistolam scriberet, ut, deficiente cera, verba μŋkéri vdporítɛɩ, etc. in margine appingenda essent, unde eo ipso loco, sed importune, textui illata sunt.

565. Crimina; nonnulli, approbante Heinsio, carmina. Sua carmina, literas, quæ habebant sua crimina: sic vi. 131. cœlestia crimina. Gemma signando usurpatæ, postquam scalpi cœperunt. Tibul. I. vi. 25. gemmæ signumve, id est, signum in gemma. Gemmæ autem tingui linguæ humore

« AnteriorContinua »