Die Volkswirtschaftslehre des Corpus juris civilis

Portada
Druck v. C. Sell, 1891 - 154 pàgines
 

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 131 - Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, divus Hadrianus 39 naturalem aequitatem secutus ei concessit qui invenerit. idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit. at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. et convenienter, si quis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit.
Pàgina 124 - Sulpicius, cuius sententia praevaluit, contra sentit, quia saepe quorundam ita pretiosa est opera in societate, ut eos iustum sit meliore condicione in societatem admitti: nam et...
Pàgina 124 - De illa sane conventione quaesitum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata débet haberi conventio?
Pàgina 111 - Loco plus petitur. veluti cum quis id, quod certo loco sibi stipulatus est, alio loco petit sine commemoratione illius loci, in quo sibi dari stipulatus fuerit: verbi gratia si is, qui ita stipulatus fuerit ' Ephesi dare spondes? ' Romae pure intendat dari sibi oportere.
Pàgina 135 - Et post multas Sabinianorum et Proculianorum ambiguitates placuit media sententia existimantium, si ea species ad materiam reduci possit, eum videri dominum esse, qui materiae dominus fuerat, si non possit reduci, eum potius intellegi dominum qui fecerit: ut ecce vas conflatum potest ad rudem massam...
Pàgina 64 - In suis heredibus evidentius apparet continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla videatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent qui etiam vivo patre quodammodo domini existimantur : unde etiam filitfsfamilias appellatur sicut paterfamilias, sola nota hac adjecta per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit.
Pàgina 53 - Denique Marcellus scribit, Cum eo, qui in suo fodiens, vicini fontem avertit, nihil posse agi: nee de dolo actionem, et sane non debet habere; si non animo vicini nocendi, sed suum agrum meliorem faciendi, id fecit.
Pàgina 42 - Ad exhibendum possunt agere omnes quorum interest. sed quidam consuluit, an possit efficere haec actio, ut rationes adversarii sibi exhiberentur, quas exhiberi magni eius interesset. respondit non oportere ius civile calumniari neque verba captari, sed qua mente quid diceretur, animadvertere convenire...
Pàgina 126 - Si quis a non domino, quern dominum esse crederet, bona 35 fide fundum emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit : natural! ratione placuit fructus quos percepit eius esse pro cultura et cura. et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. ei vero, qui sciens alienum fundum possederit, non idem concessum est.
Pàgina 51 - Riparum quoque usus publicus est iuris gentium, sicut ipsius fluminis, itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare.

Informació bibliogràfica