Titi Livii Patavini Historiarum ab urbe condita: libri quinque priores ...

Portada
Bell & Bradfute, 1833
 

Què en diuen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 1 - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
Pàgina 320 - Veios, vincam." denudatum deinde eum, manibus post tergum illigatis, reducendum Falerios pueris tradidit ; virgasque eis, quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit.
Pàgina 312 - Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo. Te simul, luno regina, quae nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat.
Pàgina 64 - Vos, inquit, videritis quid illi debeatur : ego me, etsi peccato absolvo, supplicio non libero, nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet.
Pàgina 26 - Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret.
Pàgina 180 - Placet creari decemviros sine provocatione , et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit : postremo concessum patribus , modo ne lex Icilia de Aventino, aliaeque sacratae leges abrogarentur.
Pàgina 80 - Ita sic armatus in Tiberim desiluit : multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros, quam fidei.
Pàgina 97 - There were two centurions in each maniple, called by the same name, but distinguished by the title prior, " former," and posterior, " latter," because the one was chosen and ranked before the other.
Pàgina 1 - ... ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus perventum est.
Pàgina 1 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.

Informació bibliogràfica