Imatges de pàgina
PDF
EPUB

10

prodita atque alienata. Sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet sæpe usurpatæ Dionysii tyranni 9 vocis, qua, ‘pedibus tractum, non insidentem equo," relinquere tyrannidem,' dixerit, 'debere. Facile esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnæ fortunæ : facere et parare eam, difficile atque arduum esse. Paulum sumeret spatii 1° ad consultandum ab legatis. Eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites: quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate ejus futura.' Hæc muliebria consilia Andranodorus neque tota aspernatus est, neque extemplo accepit: tutiorem ad opes affectandas ratus esse viam, si in præsentia tempori cessisset. Itaque legatos renuntiare jussit, futurum se in senatus ac populi potestate. Postero die luce prima, patefactis Insulæ portis, in forum Achradinæ venit. Ibi in aram Concordiæ, ex qua pridie Polyænus concionatus erat, escendit, orationemque eam orsus est, qua primum cunctationis " suæ veniam petivit. Se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis cædibus esset futurus: utrum, quod satis libertati 12 foret, contenti nece tyranni essent, an,' quicumque aut propinquitate, aut affinitate, aut aliquibus ministeriis regiam contigissent, alienæ culpæ rei trucidarentur. Postquam animadverterit," eos, qui liberassent

Sed quod metueret ac dubitaret quem finem habitura essent homicidia, si semel gladii stringerentur: an cives contenti futuri essent morte tyranni, quod quidem ad libertatem sufficeret: an vero, &c.

modum.' Stroth.-8 Demarata Edd. ante Drak.-9 Conjiciunt usurpatæ Dio. nysio tyranno Duk. et Bauer.-10 Vox spatii abest ab optimis Mss. unde J. F. Gronov. conj. more excidisse post sumeret. Quærit Jac. Gronov. An potius in T Paulum latet vox spatium? ut fuerit, spatium sumeret ad consultandum.'-11 Conj. Bauer. cunctationi.-12 Al, libertatis.-13 Postquam animadverterit pro vulg. animadvertit dedi cum Stroth. suadentibus Gron. ac

NOTE

h Pedibus tractum, non insidentem tentiæ nonnisi ultima vi renuntianequo] Tyranni quasi proverbialis sen- dum.

tentia, qua significatur summæ po

Delph, et Var. Clas.

Livius.

6 R

[ocr errors]

patriam, servare etiam liberatam velle, atque undique consuli in medium; non dubitasse, quin et corpus suum, et cetera omnia, quæ suæ fidei tutelæque essent, quoniam eum, qui mandasset, suus furor absumsisset, patriæ restitueret.' Conversus deinde ad interfectores tyranni, ac nomine appellans Theodotum ac Sosim: 'Facinus,' inquit, 'memorabile fecistis. Sed, mihi credite, inchoata vestra gloria, nondum perfecta, est; periculumque ingens manet, nisi paci et concordiæ consulitis, ne libera efferatur res publica.' 14 k

[ocr errors]

m Ut ab omnibus in commune consuleretur.

"Ne ubi libera fuerit resp. cives nimium se extollant, atque ad lasciviam luxurient.

[ocr errors]

Bauero, et postulante Latinitate.' Rupert.-14' Ne libera efferatur res publica, (vel simpl. res, quod plerique libri exhibent,) non, ut VV. DD. putant, insolentius se efferat, (nam ita minus aptum ingens periculum, et in pace atque concordia magis verendum, ne luxurientur et sese efferant animi, quam in discordia; cf. 1. 19. 22. xxv. 7.) sed sepeliatur, i. e. intereat, translatione a funere, quod effertur, desumta, ne libertas reip. modo parta ad ejusdem plane interitum pertineat; Stroth. Conl. xxvIII. 28. meo unius funere elata populi Rom. resp.' (et paulo ante: mecum expiratura resp. mecum casurum imperium') et XXXI. 29. Capua sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri ejecto ipso populo.' Non male: sed quia nemo ad efferri simpl. pro interire posuit, cum Duk. et Drak. malim ne libera vel potius libertate efferatur resp. h. e. ne multitudo se libertate, maxime nova et insolita, insolentius efferat, eamque, dum sine modo exerceat, in licentiam convertat; ne libertas causa sit, ut insolentius se efferat: nam quod Cic. Tusc. IV. 17. dicit, is beatus est,' cui nihil nimis lætabile ad efferendum videri potest,' et 'ratio præcipit, non bonum illud esse, quod aut cupias ardenter, ant adeptus efferas te insolenter.' Doer. conj. libera efferetur resp. h. e. ex libera fiat effera; et Gron. ne libertate evertatur resp.' Rupert.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

23. Post hanc orationem claves portarum pecuniæque regiæ ante pedes eorum posuit. Atque illo quidem die dimissi ex concione læti, circa omnia fana Deum supplicaverunt cum conjugibus ac liberis: postero die comitia prætoribus creandis habita. Creatus in primis Andranodorus; ceteri magna ex parte interfectores tyranni. Duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenem, fecerunt. Qui, auditis, quæ Syracusis acta erant, pecuniam regiam, quæ in Leontinis erat, Syracusas devectam, quæstoribus ad id ipsum creatis tradiderunt; et ea, quæ in Insula erat et Achradina, tradita est; 7 murique ea pars, quæ ab cetera urbe nimis firmo munimento intersepiebat Insulam, consensu omnium dejecta est. Secutæ et ceteræ res hanc inclinationem animorum ad libertatem. Hippocrates atque Epicydes, audita morte tyranni, quam Hippocrates, etiam nuntio interfecto, celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex præsentibus videbatur, Syracusas rediere. Ubi ne suspecti obversarentur,181 tanquam novandi res aliquam occasionem quærentes, prætores primum, dein per eos senatum adeunt. Ab Hannibale se missos' prædicant ad Hieronymum, tanquam amicum ac socium. Paruisse imperio ejus,19 cujus imperator suus voluerit." Velle ad Hannibalem redire. Ceterum, cum iter tutum non sit, vagantibus passim per totam Siciliam Romanis armis, petere, ut præsidii dent aliquid, quo Locros in Italiam per

15 Put. Pet. Voss. prætorum: unde non absurde suspicatur Salmasius, comitia prætorum creandi.' J. F. Gronov.-16 Al. Deomenem et Dionem.17 Quidam Mss. erat, Achradinam translata est, prob. J. F. Gronov. et al.18 Observarentur Edd. ante Crevier.-19 Delendum rò ejus, aut leg. cui monet J. F. Gronov. Durior sane omissio; at multo segnior onerosiorque ite

NOTE

Ubi ne suspecti obversarentur [observarentur] Mavult Gronov. obversarentur, id est, ne obversando et obambulando suspecti fierent. Sed nihil tanti est: habet enim non incommodum sensum rd observarentur, id est, notarentur tanquam suspecti.

m Paruisse imperio ejus, cujus imperator suus voluerit] Hoc melius, quam quod Gronov. vult, aut rò ejus deleri, aut scribi cui: est enim paruisse imperio ejus, cujus imperio parere imperator suus voluerit, nempe Hannibal.

ducantur. Gratiam magnam eos parva opera apud Hannibalem inituros.' Facile res impetrata: abire enim duces regios, cum peritos militiæ, tum egentes eosdem atque audaces, cupiebant: sed, quod volebant, non, quam maturato opus erat, naviter expediebant. Interim juvenes militares et assueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimæ plebis homines, crimina serebant in senatum optimatesque: id moliri 20 clam eos atque struere, ut Syracusæ per speciem reconciliatæ societatis in ditione Romanorum sint; dein factio et pauci auctores' foederis renovati dominentur.'

24. His audiendis credendisque opportuna multitudo, major in dies, Syracusas confluebat: nec Epicydi2 solum spem novandarum rerum, sed Andranodoro etiam, præbebat. Qui, fessus tandem uxoris vocibus, monentis, nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent," dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces, assueti militibus, juvare possent incepta,' cum Themisto, cui Gelonis filia nupta, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere assuerat,' incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Græcos pudori est," ea deformabat. Itaque, fidem potiorem ratus,

• Verum Syracusani, id quod cupiebant, non tanta celeritate, quanta opus erat, exequebantur.

P Dum libertas adhuc incomposita esset, nec certis legibus firmata.

4 Andranodorus Aristoni tragado revelat per imprudentiam se cum Themistio societatem occupandi principatum iniisse.

ratio foret: si cui dedisset Livius, mollius foret.' Bauer.-20 Olim legebatur optimatesque: moliri. Vid. Not. Var.-1 Vet. lib. apud Sigon. ac perpauci

auctores.

2 Edd. plerique ante Epicydi addunt Hippocrati et, quæ ab optimis Mss.

NOTE

n Nec ars.... apud Græcos pudori est] Ita quidem apud Græcos, quia natio comoda est; aliter apud Ro

manos, nam edicto prætoris notantur infamia qui artis ludicræ pronuntiandive causa in scenam prodierint.

quam patriæ debebat, indicium ad prætores defert. Qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus, et auctoritate eorum præsidio ad fores posito, ingressos curiam Themistum atque Andranodorum interfecerunt; et cum tumultus ab re in speciem atrociore, causam aliis ignorantibus, ortus esset, silentio tandem facto, indicem in curiam introduxerunt. Qui cum ordine omnia edocuisset, et principium conjurationis factum ab Harmoniæ Gelonis filiæ nuptiis, quibus Themisto juncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad cædem prætorum principumque aliorum; bonaque eorum prædæ futura interfectoribus pronuntiatum; jam mercenariorum manum assuetam imperiis Andranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quæ per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam conjurationem ante oculos posuisset: senatui quidem tam jure cæsi, quam Hieronymus, videbantur. Ante curiam variæ atque incertæ rerum multitudinis clamor erat. Quam, ferociter minitantem in vestibulo curiæ, corpora conjuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integram plebem in concionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et ab collegis, ut verba faceret.

25. Is, tanquam reos ageret, ab anteacta vita orsus, quæcumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Andranodorum ac Themistum arguit fecisse. Quid enim sua sponte fecisse? Hieronymum puerum, ac

[ocr errors]
[ocr errors]

▾ Fiebat ante curiam vociferatio vulgi, quod mutabile, ac dubium erat quid age. retur, quidve agendum esset: verum hanc multitudinem minas cum ferocia intentantem, tanto cum timore represserunt cadavera Andranodori et Themistii pro foribus curia exposita, ut conjurati plebem bene animatam secuti sint ad concionem.

absunt.-3 Al. incognita.-4 Al. Themistio.-5 Al. assueverat.-6 Td et post edocuisset delendum monet Doering.-7 Olim legebatur sine commate in vestibulo curia corpora.

8 Agebat. ab Edd. ante Drak.-9' Hoc fecisse spurium putat Gronov.

NOTE

• Quid enim sua sponte fecisse Hie- nec fecisse sponte, nec vero qua æronymum] Non video cur Gronov. tate erat, facere quicquam potuisse, pro insititio respuat rò fecisse, quasi non eleganter dicatur Hieronymum

&c.

« AnteriorContinua »