Imatges de pàgina
PDF
EPUB

unum, ut militia vacarent, dum in eo publico essent: alterum, ut, quæ in naves imposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. P Utroque impetrato, conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. Hi mores eaque caritas patriæ per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. Quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide præbita, nec secus quam si ex opulento ærario, ut quondam, alerenCum hi commeatus venerunt, Illiturgi oppidum ab Hasdrubale, ac Magone, et Hannibale,1° Bomilcaris filio, ob defectionem ad Romanos, oppugnabatur. Inter hæc trina " castra hostium Scipiones, cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cujus inopia erat, advexerunt: cohortatique oppidanos, ut eodem animo monia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal præerat, ducunt. Eodem et duo duces

teanei lectione, unum millia vocarent tumineo publico essent, veram lectionem feliciter invenisset. Antea in omnibus Edd. post principp. ad Gronovium, ex conjectura Vallæ legebatur : unum ne alii triennio eo publicani essent. Ad publico intelligendum esse negotio patet.' Stroth.-8 Legendum censet Sigon. ab hostium tempestatisque vi publico periculo tuta essent.-9 Secus quam ex emend. Vallæ: quicquam Mss. quicquam desideratum ac Edd. ante Gronov. qui conj. sequius quam. Mox pro alerentur conj. Rupert. darentur.—10 ‘Ita Mss. longe plurimi optimique. Hamilcare Edd. omnes præter Stroth.' Rupert.—11 Al.

NOTE

• Unum, ut militia vacarent, dum in eo publico essent] Ex Putean. codice erutam hanc correctionem Gronov. auream vocat, astruitque IV. Observat. 23. Nolim tamen vulgatam a Laur. Valla lectionem damnare: unum ne alii triennio eo publicani essent : est enim publicanis, de quibus hic agitur, dignum postulatum: quos aliunde vacationem a militia habuisse valde credibile est; difficile quippe admodum esset militiæ simul et curandis publicis vectigalibus aut operibus operam dare.

riculo esse dicuntur ea quæ, si perierint, aut deteriora facta fuerint, ad ipsius onus pertinent. Gallice dicimus, a ses risques, périls, et fortunes. Ita Cic. VII. in Verrem: Sumtu periculoque sno armatam navim aliquo mittere: et pro Sextio,' ego qui periculo reip. vivebam.'

a Nec secus quam si ex opulento ærario] Lectio Gronov. est. Valla legendum censebat, nec secus ac si. Vulgo legebatur nec quicquam desideratum, ac si ex opulento ærario: sed rò desideratum in omnibus scriptis desidera

P Publico periculo essent] Alicujus pe- tur.

et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. Itaque eruptione e castris pugnatum est. Sexaginta hostium millia eo die in pugna fuerunt, sexdecim circiter Romanis. Tamen adeo haud dubia victoria fuit, ut plures numero, quam ipsi erant, Romani hostium occiderint: ceperint amplius tria millia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in prælio occisis." Trinisque castris eo die potiti sunt. Illiturgi' obsidione liberato, ad Intibili13 oppugnandum Punici exercitus traducti, suppletis copiis ex provincia, ut quæ maxime omnium belli avida, modo præda aut merces esset, et tum juventute 14 abundante. Iterum signis collatis, eadem fortuna utriusque partis pugnatum. Supra tredecim millia hostium cæsa, supra duo capta,' cum signis duobus et quadraginta, et novem elephantis. Tum vero omnes prope Hispaniæ populi ad Romanos defecerunt: multoque majores ea æstate in Hispania, quam in Italia, res gestæ.

S

Cum Romani non multo plures essent sexdecim millibus.

terna.—12 ‘ LIX. militaria signa, VII. elephantos, quinque in prælio occisis recepi ex emend. Gronov. pro vulg. LIX. m. signa, elephantis quinque in p. o. In Mss. plerisque et optimis signavit et signa VIR elephantis.' Rupert.13 Al. Indibili et Incibili.-14 Put. et Pet. juvente. Voss. et Pall. juventa.15 Supraque tria capta. Pet. melior supra capta: Voss. supraque capta. Put. suprati capta. Lege, supra duo capta. Signis fuerat perscriptus numerus.' J. F. Gronov.

r

[ocr errors]

NOTE

Illiturgi] Ptolemæo forte corrupte Ilurgis oppidum Turdulorum in Hispania ulteriori, eaque parte quæ post Bætica, circa flumen Bætim, supra Cordubam, hodie Morali Andujar el Viejo, tribus passuum millibus ab Andujar. Sanso ponit ex adverso oppidi Linares: hæc cuncta in regno Giennensi, de Jaen, quæ pars est Andalusiæ orientalis.

* Ad Intibili oppugnandum] Intibilis oppidi meminit quoque Antoninus et

Frontinus: Tiara Julia creditur esse Ptolemæi, quæ accedit ad nomen civitatis Aragonicæ Tervel. Intibilis tamen sive Indibilis Floriano est Chelva in ora regni Valentiæ: Sansoni Tiara Julia est Trayguero in eodem regno ad confinia Cataloniæ. Merito reprehenditur a Sigonio. Glar. qui hoc loco Indibili viri nomen esse putat, de quo postea sæpius. Quem si Livius intelligeret, dixisset ad Indibilim oppugnandum, pro ad Indibili.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXIV.

BREVIARIUM.

CAP. 1. In Bruttiis Rhegium frustra tentatur a Pœnis at Locrenses se iis dedunt. 2. Bruttii, illorum socii, per se ipsi Crotonem oppugnant, urbemque a plebe, quæ in omnibus fere Italiæ civitatibus Pœnis favebat, sibi traditam capiunt præter arcem. 3. Eam, a plebe, a Bruttiis et Hannone circumsessam, fortiter tuentur optimates; sed mox et hi cedunt, seque Locros traduci patiuntur. Levia prælia inter Sempronium cos. Luceriæ et Hannibalem haud procul Arpis hybernantem oriuntur. 4. In Sicilia Romanis omnia mutat mors Hieronis, regnumque ad Hierony: mum, nepotem ejus et filium Gelonis, translatum; puerum, vixdum libertatem, nedum dominationem, modice laturum. Hujus tutores xv. quorum primi sunt Andranodorus et Zoippus, Hieronis generi, deponunt tutelam, hortante ac cogente Andranodoro, qui regimen rerum omnium affectat. 5. Hieronymus superbe regnat, more Dionysii tyranni; et ex iis, quibus solis aditus in domum ejus familiarior est, Andranodorus et Zoippus suadent Pœnorum, Thraso Romanorum, societatem. Hic vero mox ad supplicium traditur, quia Theodotus, reus conjurationis, in regis caput factæ, eum esse auctorem consilii mentitus erat. 6. Thrasone necato legati ad Hannibalem, et ab eo Hippocrates et Epicydes, fratres oriundi ab Syracusis, ad regem mittuntur. Hi apud tyrannum manent, junguntque societatem ; quam fœdus cum Pœnis Carthagine ictum excipit: legati vero Romanorum per ludibrium audiuntur. 7. Sed Hieronymus paulo post Leontinis obtruncatur a conjuratis. Q. Fabius Max. cos. Puteolos communit, et Romam venit comitiorum causa. 8. Ibi concione ad populum habita suadet, ut magna cura creentur consules. 9. Ipse quartum et M. Claudius Marcellus tertium consul dicitur ab omnibus centuriis. 10. Prorogatur imperium omnibus, qui ad exercitus sunt, et novis prætoribus

decernuntur provinciæ. Multa prodigia nuntiantur procuranturque hostiis majoribus et supplicatione omnibus Diis, quorum pulvinaria Romæ sunt, indicta. 11. Numerus XVIII. legionum et classis CL. longarum navium expletur, sociique navales parantur impensis privatorum. 12. Hannibal Capuam firmat præsidiis, et cum cetero exercitu ad lacum Averni descendit per speciem sacrificandi, re ipsa ut tentet Puteolos. 13. Hoc oppidum frustra oppugnat, et inde procedit ad opprimendas Nolam Tarentumque, quarum urbium tradendarum legati a plebe missi certam ei spem fecerant. 14. Ad Beneventum Hanno ex Bruttiis et Ti. Gracchus ab Luceria accedit. Hic primo oppidum intrat, et volonibus acriter pugnaturis promittit libertatem. 15. 16. Postero die acri pugna hostes vincit, omnesque volones, quæ magna exercitus pars est, liberos esse jubet. 17. Marcellus obviam it Hannibali, ad Nolam castra moventi, et reddidisset forte ei cladem ad Cannas acceptam, si C. Claudius Nero, quem noctu circumvehi agmen hostium cum robore equitum jusserat, prælio affuisset in tempore. 18. Censura severe exercetur Romæ a M. Atilio Regulo et P. Furio Philo, inopiaque ærarii sustinetur liberalitate privatorum. 19. Casilinum ab utroque consule oppugnatur capiturque. 20. In Lucanis aliquot cohortes, a Graccho prædatum missæ in agros hostium, ab Hannone ad internecionem cæduntur. Marcellus Nolam redit, et Fabius pater vastat Samnium, filius, qui prætor est, Accuam capit. Hannibal autem frustra tentat Tarentum, quam M. Livius tuetur, et inde venit Salapiam; unde prædatum Numidas Maurosque per Sallentinum agrum proximosque Apuliæ saltus dimittit.

21. Interim Syracusis Andranodorus Insulam et arcem occupat; Theodotus contra ac Sosis omnes ad libertatem atque arma vocant. 22. Concordia restituitur libera et moderata concione Polyæni, quo auctore legati prius ad Andranodorum mittuntur, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit isque in præsentia tempori cedit. 23. Prætores Syracusis creantur, in primis Andranodorus et interfectores tyranni, duo etiam absentes, Sopater ac Dinomenes. Hippocrates et Epicydes, Syracusas reversi, simulant quidem se redire velle ad Hannibalem, ne suspecti obversentur, tanquam rerum novandarum occasionem quærentes; sed morantur et crimina serunt in senatum optimatesque. 24. Andranodorus, a Damarata uxore instigatus, affectat tyrannidem, et rem cum Themisto, cui Harmonia Gelonis filia nupta, consociatam Aristoni cuidam tragico actori incaute aperit. Is indicium ad prætores defert, qui Andranodorum Themistumque curiam ingressos interficiunt. 25. Sopatri prætoris oratione incitata multitudo omnem regiam stirpem deleri jubet. Tum missi a prætoribus Damaratam primum et Harmoniam jugulant; 26. deinde Heracleam, Zoippi, qui tum Alexandriæ apud Ptolemæum regem erat, uxorem, cum duabus filiabus, quæ armatis aliquoties se eripiunt, tandemque, vulneribus confectæ, exanimes corruunt. Cædibus autem vix perpetratis, animi plebis repente mutantur ad misericordiam iramque, et comitia poscuntur prætoria: 27. quibus in locum Andranodori ac Themisti Epicydes et Hippocrates creantur. Per eosdem dies Marcellus, cui Sicilia provin cia decreta, in eam venit, et legatos de pace mittit Syracusas. Appius

« AnteriorContinua »