Imatges de pàgina
PDF
EPUB

6

niendum diem ediceret: inde ut legiones in castra Claudiana" supra Suessulam deducerentur. Quæ ibi legiones essent, (erant autem Cannensis maxime exercitus,) eas Ap. Claudius Pulcher prætor in Siciliam trajiceret; quæque in Sicilia essent, Romam deportarentur. Ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus; isque jussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam 7 T. Metilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus. Taciti primo expectaverant homines, uti consul comitia collegæ creando haberet. Deinde, ubi ablegatum, velut de industria, M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in prætura res gestas creari volebant, fremitus in curia est ortus. Quod ubi sensit consul, Utrumque,' inquit, 'e re publica fuit, Patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci, et comitia non prius edici, quam is inde, confecto, quod mandatum est, negotio, revertisset; ut vos consulem, quem tempus rei publicæ postularet, quem maxime vultis, haberetis.' Ita de comitiis, donec rediit Marcellus, silentium fuit. Interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus, ædibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinæ. Utraque in Capitolio est, canali

8

multi.—6 'Inde ut legiones edidi pro vulg. inde sex legiones: nam de iisdem duabus legionibus urbanis agitur, et sex legionibus nemo in hoc bello præfuit. Hinc eae conj. Perizon. ut A mutatum sit in X: hæ et ut Stroth. Posterius recepi, quia ex VT facillime VI enasci potuit.' Rupert.—7 Al. deducendum

NOTE

"In castra Claudiuna] Cum duo ex gente Claudia in imperio essent, M. Claudius Marcellus proconsul, et Appius Claudius Pulcher prætor; ambigi posset utrius hæc castra essent; nisi quod Appius nunc primum præturam inierat, necdum in Siciliam provinciam erat profectus. Hine patet Claudii Marcelli castra intelligenDelph. et Var. Clas.

da, quæ supra Suessulam posita ha. bebat: mirum tamen quod Claudius Marcellus in castra Claudiana legiones deducere jussus dicatur, potius quam in sua castra. Sed quamvis ab eo imperatore nomen haberent, non tamen ejus castra erant, sed populi Romani.

Livius.

6 M

10

uno discretæ. Et de trecentis equitibus Campanis, qui, in Sicilia cum fide stipendiis emeritis, Romam venerant, dein latum ad populum, ut cives Romani essent; item uti municipes Cumani essent, pridie 1 quam populus Campanus a populo Romano defecisset. Maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quorum hominum essent, scire se ipsi negabant; vetere patria relicta, in eam, in quam redierant,* nondum asciti. Postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia uni consuli rogando in locum L. Postumii edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt ; vulgoque Patres ita fama ferebant, quod tum primum duo

a Motus inprimis populus Romanus fuerat ad hoc sanciendum, quia ipsi equites Campani fatebantur se nescire cui populo ascribendi essent.

que in Siciliam.-8 Olim legebatur quemque maxime vultis.-9 Al. delatum ad populum.-10 Hoc non dicitur Latine, illo die vel pridie diei illius, quo ille dies et non posteriores designantur, sed ex illo die: unde ex a. d. vel ex anté diem excidisse post essent suspicor; Gron. Hæc potius Livium pro essent, quod repetere nihil attinebat, scripsisse crediderim.' Rupert.

NOTE

* Uti municipes Cumani essent] Fur. Camillo, C. Mænio coss. U. C. 415. Cumani, quod cum Latinis rebellassent, ejusdem juris conditionisque ac Campani esse jussi fuerant lib. VIII. c. 14. Campani autem agro fuerant mulctati ejusdem lib. cap. 11. nunc Cumæ ex præfectura in municipium versæ. Municipes autem erant cives Romani suo jure suisque legibus utentes ita ut honorarii muneris cum populo Romano participes essent, nisi quod suffragio plerumque carebant, nec magistratus capere poterant.

Pridie quam populus Campanus] Suspicatur non immerito Gronov. excidisse tres notas E. A. D. scribendumque, vel municipes Cumani essent ex ante diem pridie quam populus Cam

[blocks in formation]

plebeii consules facti essent, id Deis cordi non esse. In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Fabius Maximus tertium. Mare arsit eo anno: ad Sinuessam bos equuleum peperit: signa Lanuvii ad Junonis Sospitæ cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit. Ob quem imbrem novemdiale, ut assolet, sacrum fuit: ceteraque prodigia cum cura expiata.

32. Consules exercitus inter sese diviserunt.d Fabio exercitus, cui M. Junius dictator præfuerat, evenit; Sempronio volones qui fierent,12 et sociorum viginti quinque millia; M. Valerio prætori legiones, quæ ex Sicilia redissent, decreta; M. Claudius proconsul ad eum exercitum, qui supra Suessulam Nolæ præsideret, missus. Prætores in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules edixerunt, quoties in senatum vocassent, uti senatores, quibusque in senatu dicere sententiam liceret, ad portam Capenam convenirent. Prætores, quorum juris dictio erat, tribunalia

11 Se Edd. ante Drak.-12 Volones qui forent unus Ms. et volonum quod fuerat Edd. Mog. Frob. Francof. Grut. Crev. Neutrum displicebat Strothio; et Doering. conj. volones qui fuerant. At judice Gron. ex prioribus constat, volones antea lectos in exercitu mansisse Junii dictatoris.' Rupert.

NOTE

e Ad Junonis Sospita] Sospes non solum de eo dicitur qui salvus et incolumis est, sed etiam de eo qui ser. vat. Est itaque Juno Sospita, Juno servatrix. Ea apud Lanuvinos præcipuo honore colebatur, pingebaturque hasta et scutulo armata, cum pelle caprina, et calceolis repandis. Ex Cic. de Nat. Deor.

• Consules exercitus inter sese diviserunt] Locus in Mss. varie laceratus, ex quibus suspicatur Gronov. legendum, Consules inter sese jusserunt, Fabio exercitum tradi, cui M. Junius Pera dictator præfuerat, &c. Verum a Livii stylo abhorrere mihi videtur illud Consules inter sese jusserunt, nec quicquam difficultatis habet communis lectio.

e Volones qui fierent] Volones,' inquit Festus, sunt milites, qui post Cannensem cladem usque ad octo millia, cum essent servi, voluntarie se ad militiam obtulerunt.' At non semel tantum servi hoc tempore volentes nomina in militiam dederunt ; si vera est hæc Andreæ, et Aldi lectio, quæ pro eo quod scribitur vulgo, Volones, qui fuerant, scribunt Volones qui fierent: quod Gronovio placet, quoniam qui antea lecti erant, in exercitu Junii dictatoris manserant.

1 Quoties in senatum vocassent] Alias Senatum vocassent. Utrumque dici ostendimus.

8 Quibusque in senatu dicere sententiam liceret] Magistratibus, qui nondum in Senatum lecti a censoribus.

ad Piscinam publicam posuerunt. Eo vadimonia fieri jusserunt: ibique eo anno jus dictum est. Interim Carthaginem, unde Mago frater Hannibalis duodecim millia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum præsidio sexaginta navium longarum, nuntius affertur, in Hispania rem male gestam, omnesque ferme ejus provinciæ populos ad Romanos defecisse. Erant, qui Magonem cum classe ea copiisque, omissa Italia, in Hispaniam averterent; cum Sardinia recipiendæ repentina spes affulsit. 'Parvum ibi exercitum Romanum esse: veterem prætorem inde, A. Cornelium,14 provinciæ peritum, decedere, novum expectari. Ad hoc, fessos jam animos Sardorum esse diuturnitate imperii: et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum. Gravi tributo et collatione iniqua frumenti pressos.'5 Nihil deesse aliud, quam auctorem, ad quem deficerent.' Hæc clandestina legatio per principes missa erat; maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt. In Sar diniam Hasdrubalem 17 deligunt ducem: et tantum ferme copiarum, quantum Magoni, decernunt. Et Romæ consules, transactis rebus, quæ in urbe agendæ erant, movebant jam sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus Sinuessam k diem ad conveniendum edixit; et Q. Fabius, consulto prius

16

-13 In abest ab Edd. ante Gronov.-14 Al. prætorem inde Cornelium.-15 Al. oppressos.-16 Hampsicora et Ampsicora optimi Mss. Harsicora Edd. antt. —17 ́Edd. ante Drak. non Mss. post Hasdrubalem inserunt verba cognoNOTE

h Ad Piscinam publicam] Sub Aventino inter Circum maximum et Portam Capenam fuit hæc Piscina publica a qua nomen Urbis regioni XII. postea datum.

Mille argenti talenta] Drachmas si octo assibus nostris æstimemus, talentum sex millia drachmarum continens, respondebit libris Francicis

2400. quæ summa millies repetita dabit libr. 2400000. id est, vicies et quater centena millia.

* Militibus Sinuessam] Volonibus nempe et sociis qui ipsi Ti. Sempronio sorte obtigerant : nam diem prius, ad conveniendum Cales, edixerat legionibus urbanis, ad quas deinde accipiendas missus M. Marcellus.

senatu, ut frumenta omnes ex agris, ante Kalendas Junias 18 primas,' in urbes munitas conveherent. Qui non invexisset, ejus se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum.' Ne prætoribus quidem, qui ad jus dicendum creati erant, vacatio ab belli administratione data est. Valerium prætorem in Apuliam ire placuit, ad exercitum a Terentio accipiendum: cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis ejus præsidium: Terentianum mitti 19 cum aliquo legatorum." Et viginti quinque naves M. Valerio datæ sunt, quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset. Par navium numerus Q. Fulvio prætori urbano decretus ad suburbana littora tutanda. C. Terentio proconsuli 20 negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum

n

[ocr errors]

mento Calvum, desumta forsan e cap. 34. extr.' Rupert.-18 Al. Julias.19 'Duk. non male Tarentum ante mitti excidisse suspicatur ex cap. 38. Malim tamen legere: Terentianum mitti c. a. legatorum, et XXV. naves M. Valerio dari, quibus cet. Verbum certe sunt ab optimis Mss. abest. P. Valerio (Flacco) conj. Jac. Gronov. Is legatus fuit prætoris, et classi præfectus. Cf. c. 16. 34. 38. et xxvI. 8. Sed vulgatæ lect. tum alia favent, tum verba seqq. par navium numerus Q. Fulvio prætori urbano decretus.' Bene autem Livius primum simpl. Valerium dixit, quia adjecit prætorem; nunc M. Valerium, ut a P. Valerio legato distinguatur.' Rupert.-20 Hie quoque Cantabr. clare proconsule, ut paulo ante Marcello proconsule.' Jac. Gronov.

[ocr errors]

NOTE

1 Ante Kalendas Junias primas] Fait loquendi formula in foro recepta, ne de quibus Kalendis actum esset ambigeretur: satis tamen supervacuum videtur hic rò primas. Quis enim id nisi de proximis Kalendis intelligat?

■ Terentianum mitticum aliquo legatorum] Recte Sigonius Terentianum refert ad exercitum: quod nomen ex superiori membro repetit. Terentianus autem exercitus, seu Varroniani milites, ut postea vocantur, ii erant quibus in Apulia præerat C. Terentius Varro consul. Ii magnam partem ex reliquiis erant Cannensis exercitus, ut habetur c. 31. destinatique

fuerant in Siciliam, ut sub auspiciis App. Claudii prætoris ibi militarent. Et c. 38. legitur iis præfuisse Tarenti L. Apustius legatus; ubi postea impositi in naves P. Valerio paru

erunt.

n Brundisium] Urbs fuit, et portus nobilis in Calabria veteri, unde proximus in Epirum trajectus. Hod. Brindisi in provincia regni Neapolitani, cui ab Hydrunte noinen, vulgo Terra d'Otranto.

• Ac Tarentum] Hæc Lacedæmoniorum in Salentinis colonia, portu quoque suo nobilis, adhuc Taranto appellatur in eadem Terra d'Otranto.

« AnteriorContinua »