Imatges de pàgina
PDF
EPUB

30. Petilia in Bruttiis, pertinaciter defensa, et Consentia ab Himilcone, Croto a Bruttiis, capiuntur: et Locrenses ceterique ejus regionis populi, præter Rheginos, desciscunt ad Pœnos. Ad eosdem deficit Gelo, Hieronis filius; qui tamen morte opportuna absumitur. Ludi dantur funebres, Romani plebeiique ter instaurantur. Prætores sortiuntur provincias, et M. Marcellus pro consule imperium accipit. 31. Duplex imperatur tributum et senatus decernit, quo et a quibus deducendi sint exercitus. Equites Campani, ccc. stipendiis in Sicilia cum fide emeritis, Romam veniunt, fiuntque cives Romaui. In locum L. Postumii primum M. Claudius Marcellus consul sufficitur, sed, quia is vitio creatus videtur, mox Q. Fabius Maximus 11. Prodigia expiantur. 32. Novi magistratus ipsique prætores, ad jus dicendum creati, in provincias proficiscuntur. Carthaginienses autem cum classibus copiisque in Hispaniam mittunt Magonem, et Hasdrubalem Calvum in Sardiniam, quo Hampsicora aliique principes legatione clandestina eos vocaverant.

33. Philippus Macedonum rex ad Poenos mittit legatos, qui primum in Romana, deinde in Hannibalis castra perveniunt, fœdusque cum eo et amicitiam jungunt. 34. Eosdem cum Gisgone, Bostare, et Magone redenntes jamque tenentes altum Romani persequuntur, et comprehensos Romam ad senatum mittunt. Q. Mucius Scævola prætor in Sardinia in longum incidit morbum, et hinc eo T. Manlius Torquatus cum imperio mittitur. Eodem tendit Hasdrubal: sed classis, cui præest, fœda tempestate vexata ad Baliares insulas dejicitur. 35. Campani, ut dolo Cumanos suæ ditionis faciant, eorum senatum ad commune statumque sacrificium ad Hamas faciendum invitant, nec procul inde in occulto Marius Alfius, medixtuticus, cum XIV. millibus armatorum considet. Cumani autem, quibus fraus suspecta est, rem nuntiant Ti. Sempronio Graccho cos. qui circa Liternum stativa habet. Is media nocte Campanos in castris opprimit, multosque obtruncat. 36. Castris hostium potitus Cumas se propere recipit, et mox ab Hannibale oppugnatur. 37. Pœni eruptione ex oppido facta fugantur, et ad Tifata redeunt infecta re. Iisdem diebus Hanno a Ti. Sempronio Longo ex finibus Lucanis in Bruttios repellitur, et tria Hirpinorum oppida vi recipiuntur a M. Valerio prætore. 38. Philippi Pœnorumque legati ducuntur Romam, et classis L. navium paratur, quæ regem in Macedonia contineat. 39. Legatio alia a Philippo ad Hannibalem mittitur, quæ prospere fert ac refert mandata. Fabius tres Campanorum urbes vi capit, et M. Marcellus proc. in præsidium redit Nolam, ubi plebs adhuc novarum rerum et Hannibalis tota est. 40. A T. Manlio in Sardinia primum Hiostus, Hampsicoræ filius, deinde pater ejus et Hasdrubal, qui copias junxerant, vincuntur. 41. Hasdru. bal, Hanno, auctor rebellionis, et Mago, propinqua cognatione Hannibali junctus, vivi capiuntur; Hiostus in acie cadit; Hampsicora mortem sibi ipse consciscit; Cornus, fugitivorum receptaculum, expugnatur, et aliæ civitates sese dedunt. Sardinia sic perdomita Manlius cum navibus præda onustis Romam redit. Per idem tempus T. Otacilius prætor depopulatur agrum Carthaginiensem, et ex classe Hasdrubalis, Africam repetente, septem capit naves. Bomilcar cum novis militibus Carthagine

missis ad Hannonem in Bruttios pervenit. Marcellus autem ab Nola crebras excursiones facit in agros Hirpinorum Samnitiumque. 42. Itaque legati ad Hannibalem ex utraque gente mittuntur, præsidium petentes. 43. Ille Nolam proficiscitur; eodemque Hanno ex Bruttiis venit, qui ani. mos Nolanorum frustra tentat. 44. Marcellus erumpit, et imber dirimit pugnantes. Tertio die utrimque in aciem copiæ educuntur, 45. ac summa vi et duces hortantur, et milites pugnant. 46. Pœni in castra compellun. tur, et tertio post die MCCLXXII. equites, mixti Numidæ Hispanique, ad Romanos transfugiunt. Hanno recedit in Bruttios, et Hannibal Apuliæ hyberna petit. Quod ut audit Q. Fabius, Capuam propius movet castra. 47. Jubellius Taurea Campanus et Claudius Asellus Romanus, fortissimi equites, in singulare descendunt certamen.

48. Scipiones nuntiant, quantas res gesserint in Hispania, sed provinciam non retineri posse, nisi pecunia aut certe vestimenta et frumentum mittantur. Senatus itaque populo indicat publicas necessitates, cohortaturque redemtores, ut sumtus necessarios ærario ad tempus commodent. 49. Privata pecunia res publica administratur, et Scipionibus æquabilis aspirat fortuna. Ex tribus Pœnorum ducibus bis ingentem reportant victoriam, et Illiturgi Intibilique obsidione liberant: quo facto omnes prope Hispaniæ populi ad Romanos deficiunt.

1. HANNIBAL, post Cannensem pugnam, castra capta ac direpta, confestim ex Apulia in Samnium moverat: acci

I a

1 'Hannibal post Cannensem pugnam et post castra Romanorum capta ac direpta (nisi cum aliis leg. castraque, aut ante castra inserendum et, quam tamen copulam, si Tacitus hæc scripsisset, ab eo potius omissam crederen) moverat sc. castra sua. Ita in omnibus edd. legitur, at in nullo Ms. sed potius: Hac Hannibal P. C. pugnam capta ac direpta, et in uno His H. p. C. p. captis ac di. reptis; unde Gron. ingeniose conj. Ecis Hannibal p. C. p. captis ac direptis. Mox post Statio, quod est prænomen Italicum, Trebio adjiciendum videri, jam monuit idem Gron. qui etiam Mopsiorum factio e cod. Put. recepit. In plerisque Mss. est Compsinorum ant Compsmorum, et in edd. Compsanorum. Cluverius conj. Statianorum, et Trebio pro Statio. Ceterum Compsa in Hirpinis prope fontes Aufidi fl. sita, hod. Conza.' Rupert. Servavi lectionem omnium Edd. cum non satis constet, utrum ex sola conjectura, an ex aliquo

NOTE

a Post Cannensem pugnam, castra capta ac direpta] Intellige, et post castra capta. Scripti codices, in quibus et Colb. habent, hæc Hannibal post Cannensem pugnam capta ac di. repta: unde scribendum Gronovio videtur Ecis Hannibal post Cannensem pugnam captis ac direptis, confestim. Cui correctioni non repugno:

nisi quod convenientius ad textum unins literæ mutatione legi potuit, Eca p. C. p. capta ac direpta: fuit enim Ecana civitas Hirpinorum in Apuliæ et Samnii confinio oppidum, sub Apennino, haud procul fontibus Cerbali fluvii, hodie Accadia Cluverio, Holstenio Troja; in quo Hannibal præsidium reliquerat. Id postea re

tus in Hirpinos a Statio, pollicente, se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos: sed premebat eum Mopsiorum factio, familiæ per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnæ, vulgatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis, cum Mopsiani urbem excessissent; sine certamine tradita urbs Pœno, præsidiumque acceptum est. Ibi præda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis ejus urbes, aut deficientes ab Romanis accipere, aut detrectantes cogere ad defectionem jubet. Ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis, (et pleræque cavæ sunt viæ sinusque occulti,) quacumque apte poterat, dispo

a Et loca sinuosa ac profunda.

libro manaverit. Certe hodie in omnibus Mss. consensu legitur: Hæc Hannibal post Cannensem pugnam, capta ac direpta, confestim, &c. sine castra. In uno autem est: His Hannibal post Cannensem pugnam captis ac direptis, confestim, &c. Quare veram fere puto Gronovii conjecturam: Ecis Hannibal post C. p. captis ac direptis, conf. Erat nempe oppidum Apuliæ, Æcæ, cujus mentio fit inf. lib. XXIV. cap. 20.' Stroth. Doctam et ingeniosam Gronovii conjectu. ram esse, nemo non concedet. Sed si, ut Gronovius suspicatur, scripsisset Livius, hand scio an non Hannibali pro Hannibal, vel certe vocem Hannibal post direptis posuisset. Equidem vulgatam lectionem servandam puto, modo perspicuitatis causa copula que voci castra adjiciatur; ut sit: et postquam castra capta ac direpta fuerant.' Doering. Vid. Not. Var.-2 Urbe Mog. Frob. Francof. Gron. Crev. al. Urbem in Edd. antt. et omnibus Mss. est.-3 Du kerus legendum putat deditionem.-4 Arte Edd. ante Gronov. pro poterat

NOTE

ceptum est a Q. Fabio Maximo consule; qua de re lib. xxiv. c. 20. Hinc emendandus Polybius lib. 111. ubi scriptum Alyas, cum de hac urbe agitur: scribendumque ràs Alkas. Planior tamen Laur. Vallæ lectio, conjunctione adjuncta, post Cannensem pugnam, castraque capta ac direpta: potuit enim Livius Æcarum, tanquam loci haud ita nobilis, mentionem facile omisisse.

b Compsam] Oppidum fuit Hirpi. norum Compsa, etsi Lucanis ascribit

Ptolemæus: non procul Aufidi fontibus, quam oppugnans postea Milo ictu lapidis occisus est: nunc Conza vocatur in regno Neapolitano et Principatu citeriore, Archiepiscopatus titulo decorata urbs.

c Erat Trebius] Idem qui antea Statius, ut horum alterum prænomen fuerit.

d Mopsiorum factio] Alii legunt Cossanorum; alii Compsinorum; sed utrique Consani erant. Unde recte Gronovius ex Puteano codice resti

suit: alios, præ se actam prædam ex agris ostentantes, obequitare portis jussit. In quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias, circumventa est: nec evasisset quisquam, nis mare propinquum et haud procul littore naves, piscatoriæ pleræque, conspectæ peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo prælio nobiles juvenes capti cæsique sunt: inter quos et Hegeas præfectus equitum, intemperantius cedentes secutus, cecidit. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta mœnia, haudquaquam promta oppugnanti.'

8

2. Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunæ, maxime tamen, inter corrupta omnia, licentia plebis, sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat; nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus 10 opes. Is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasimenum est, in summo magistratu esset, jam diu infestam senatui plebem ratus, per occasionem novandi res, magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Ponis; improbus homo, sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi, quam eversa, re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret, et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato senatu, cum, 'sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo

Quæ non ita facile oppugnari poterant.

vet. lib. apud Sigon. potuit.-5 Al. nisi.—6 Olim legebatur, nobiles juvenes casi sunt.-7 Inter quos et Hegeas præfectus, &c. fugientes secutus cecidit. Vox ultima haud dubie venit ab eo, qui Livium ignoravit. Certe ego pro Liviana nullatenus admittam. Infra cap. 33. In hanc dimicationem omnes reges gentesque animos intenderant: inter quos Philippus Macedonum rex.' Et ita passim.' Jac. Gronov.—8 Abstinuere Edd. plerique ante Gronov.

9 Legendum putat Sigon. Pacullus. In vett. libb. est Pacinus.-10 Nactus

NOTE

tuit Mopsiorum: Cluverius Statiano- tio erat.

rum legit; sed hæc ipsius Trebii fac.

12

modo, nisi necessarium fuisset,' præfatus esset; 'quippe qui liberos ex Ap. Claudii filia haberet, filiamque Romam" nuptum Livio dedisset; ceterum majorem multo rem magisque timendam instare. Non enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare, sed per cædem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Pœnis velle. Eo se periculo posse liberare eos, si se permittant sibi, et, certaminum in re publica obliti, credant.' Cum omnes victi metu permitterent, Claudam in curia vos,' inquit, 'et, tanquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia, quibus nequicquam adversarer, viam saluti vestræ inveniam. In hoc fidèm, quam vultis ipsi, accipite.' Fide data egressus, claudi curiam, jubet, præsidiumque in vestibulo reliquit; ne quis adire curiam injussu suo, neve inde egredi possit.

[ocr errors]

3. Tunc vocato ad concionem populo, Quod sæpe,' inquit, optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset; eam nunc, non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas præsidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam. Clausos omnes in curiam accipite, solos, inermes: nec quicquam raptim, aut forte temere egeritis. De singulorum capite vobis jus sententiæ dicendæ faciam, ut, quas quisque meritus est, pœnas pendat. Sed ante omnia ita vos iræ indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim hos (ut opinor) odistis senatores; non

Et dummodo Senatus Capuanus se Calavio ipsi committeret, obliterata dissi. diorum memoria.

Edd. ante Gronov.-11 Vet. lib. apud Sigon. Roma.-12 ''Avakóλovlos oratio: non modo ait durius omissum, sed et ceterum redundat: nam incepit cum præfatus esset.' Bauer. Orationem non satis apte cobærere ac procedere, etiam Duk, monuit.

NOTE

e Liberos ex Appii Claudii filia] Res satis nova, ut cives Romani filias suas peregrinis dent in matrimonium, at

que ab iis accipiant: sed vide quæ mox cap. 4. et 5. dicam de connubio.

« AnteriorContinua »