Imatges de pàgina
PDF
EPUB

15

servorum audio armari. Non minor numerus noster est, nec majore pretio redimi possumus, quam hi emuntur. Nam si conferam nos cum illis, injuriam nomini Romano faciam. Illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis censeam, Patres conscripti, (si tamen duriores 14 esse velitis, quod nullo nostro merito faciatis,) cui nos hosti relicturi sitis; Pyrrho videlicet, qui nos 's hospitum numero habuit ' captivos, an barbaro ac Poeno; qui utrum avarior, an crudelior, sit, vix existimari 16 potest. Si videatis catenas, squalorem, deformitatem 17 civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. Intueri potestis solicitudinem et lacrymas in vestibulo curiæ stantium cognatorum nostrorum, expectantiumque responsum vestrum. Cum ii pro nobis proque iis, qui absunt, ita suspensi ac soliciti sint; quem censetis animum ipsorum esse, quorum in discrimine vita libertasque est ? Si, me Dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni, ut a vobis redimeremur, visi sumus.18 Rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio capti sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. Redeam ego in patriam, trecentis nummis non æstimatus civis? Suum quisque habet animum, Patres conscripti. Scio in discrimine esse vitam corpusque meum. Magis me famæ periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus.19 Neque enim vos pretio pepercisse homines credent.'

• Quorum et libertas et vita periclitantur.

[ocr errors]

14 Si tam duriores Edd. vetustiss. Si tam durioris Edd. ab Ascens. ad Gronov. qui primus hanc a Sigonio repertam lectionem recepit.-15 Forte del. nos.' Bauer. Vos Put. Flor. Gærtn. et Hav. unde Crevier. conj. suos.-16 Vet. lib. apud Sigon. æstimari.-17 Deformitatemque Edd. ante Crevier.18 Visi simus recte, opinor, conj. Mur. et Gronov.' Rupert.-19 Habeamur Edd. ante Crevier.

NOTE

Qui nos hospitum numero habuit] thaginiensium, sed Romanos, qui tunc Non bos, qui nunc erant captivi Car capti a Pyrrho.

[ocr errors]

60. Ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quæ in comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. Fœminas quoque metus ac necessitas in foro turbæ huic virorum immiscuerat. Senatus, summotis arbitris, consuli cœptus. Ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam, nec prohibendos ex privato redimi; si quibus argentum in præsentia deesset, dandam ex ærario pecuniam mutuam, prædibusque ac prædiis cavendum populo, censerent; tum T. Manlius Torquatus," priscæ ac nimis duræ, ut plerisque videbatur, severitatis, interrogatus sententiam, ita locutus fertur: Si tantummodo postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum,' brevi sententiam peregissem. Quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum" a patribus, necessario ad rem militarem exemplo, servaretis? Nunc autem cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, præferrique non captis modo in acie ab hostibus, sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli, æquum censuerint; nihil vos eorum, Patres conscripti, quæ illic acta sunt, ignorare patiar. Atque utinam hæc, quæ apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviæ cujusque et virtutis: aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis,20 non captivi in hostium potestate essent! Sed cum, fessis pugnando hos

• Datis fidejussoribus, et pignori obligatis bonis immobilibus, securitati populi pecuniam credentis consulendum esse. Neminem illorum insectando.

NOTE

m T. Manlius Torquatus] Nepos hic erat T. Manlii a patre securi percussi supra vIII. 7. jam consulatu functus an. U. C. 518. cum C. Atilio, (ex quo magistratu de Sardis triumphaverat,) iterum an. 529. collega Q. Fulvio, quocum censor creatus an.

522. sed vitio factus abdicaverat. Postea dictator fuit an. 545. comitiorum et ludorum faciendorum causa. Tandem Pontifex Maximus decessit. n Morem traditum] Non redimendi captivos, ut Glareanus ait.

[ocr errors]

tibus, tum victoria lætis, et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem armatorum hominum millia perrumpere etiam confertos hostes potuissent; neque per se ipsi id facere conati sunt, neque alium sequi voluerunt. Nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegeret, se ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. Sicut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio; sicut, nobis adolescentibus, priore Punico bello Calpurnius Flamma P trecentis voluntariis, cum ad tumulum cos capiendum, situm inter medios hostes, duceret, dixit: Moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones.' Si hoc P. Sempronius diceret; nec viros quidem, nec Romanos vos duceret, si nemo tantæ virtutis extitisset comes. Viam non ad gloriam magis, quam ad salutem, ferentem demonstrat; reduces in patriam, ad parentes, ad conjuges ac liberos facit. Ut servemini, deest vobis animus? quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? Quinquaginta millia civium sociorumque circa vos eo ipso die cæsa jacent. Si tot exempla virtutis non movent, nihil unquam movebit: si tanta clades vilem' vitam non fecit, nulla faciet. Liberi atque incolumes desiderate patriam : immo desiderate, dum patria est, dum cives ejus estis. Sero nunc desideratis,

20 Conj. Jac. Gronov. in castris Romani.-1 Olim legebatur: Septena armatorum hominum millia erumpere etiam inter confertos hostes potuissent. Vid. Not. Var.-2 Adhortarique Edd. ante Crevier.-3 Ne viros quidem, nedum Romanos conj. J. F. Gronov. Illud ne probat Bauer. non nedum.—4 Al.

NOTE

• P. Decius tribunus militum in Samnio] Militans sub Aulo Cornelio Cosso consule. V. Livium lib. VII. cap. 36.

P Calpurnius Flamma] De quo Epitome lib. XVII. Florus lib. 11. cap. 2.

Auctor de Vir. Illustr. cap. 39. Pro Calpurnio Flamma quidam veterum Quint. Caditium; alii Laberium nominabant, ut Gellius annotat lib. 111. cap. 7.

deminuti capite, abalienati jure civium, servi Carthaginiensium facti. Pretio redituri estis eo, unde ignavia' ac nequitia abistis? P. Sempronium, civem vestrum, non audistis, arma capere ac sequi se jubentem: Hannibalem post paulo audistis, castra prodi et arma tradi jubentem. Quam ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? Non enim modo sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent. Prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen, quam per hostium, fuit erumpendum. Hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. Ex millibus septem armatorum sexcenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent: neque iis quadraginta millia hostium obstitere. Quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse! Haberetis hodie viginti millia armatorum Canusii, fortium, fidelium, Patres conscripti. Nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque (nam fortes ne ipsi quidem dixerint)9 cives esse possunt? nisi quis credere potest fuisse, ut erumpentibus,10s quin erumperent, obsistere conati sunt:"

" Quod factum captivorum ignavia imputo? cum revera crimen perduellionis dici possit.

Nisi forte quis sibi persuadere possit, illos aut tum bonos fidelesque cires fu isse, cum impedire niterentur ne erumperent qui eruptionem aggrediebantur; aut imposterum fideles ac bonos cives futuros, qui non possunt invidia carere, &c.

existeret.-5 Al. si tanta clades vobis vilem.—6 Paulo post Edd. ante Gronov. -6 Edd. antt. subsistere.-7 In vett. libb. sexcenta millia.-8 Ita e duobns Mss. cum Stroth. recepi pro vulg. fortia, fidelia.' Rupert. Fortium, fidelium, vel fortes, fideles conj. J. F. Gronov.-9 Ne ipsi quidem se dixerint leg. videtur Bauero.-10 Qui erumpentibus Edd. ante Gronov. sententia fere

NOTE

a Deminuti capite] Ut status civium Romanorum triplex, libertatis, civitatis, et familiæ ; ita triplex capitis diminutio: maxima, cum servi fierent captivitate aliove modo; minor sive media, cum civium jure spoliarentur, ut deportatione seu exilio;

minima, cum jus familiæ amitterent, veluti patresfam. adoptione seu arrogatione, filiifam. emancipatione.

Eo, unde ignavia] Eo, nimirum ad libertatem et civium jus.

• Ut erumpentibus, &c.] Vulgo legitur, qui erumpentibus, &c. Et sic satis

aut non invidere eos, cum incolumitati, tum gloriæ illorum per virtutem partæ, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosæ causam esse sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. At enim" ad erumpendum e castris defuit animus; ad tutanda fortiter castra animum habuerunt. Dies noctesque aliquot obsessi, vallum armis, se ipsi 12 tutati vallo sunt: tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitæ abessent," affectisque fame viribus, arma jam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis, quam armis, victi sunt. Orto sole hostis ad vallum accessit: ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Hæc vobis ipsorum per biduum militia fuit. Cum in acie stare ac pugnare decuerat, tum in castra refugerunt: cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Vos redimam? Cum erumpere castris oportet, cunctamini ac manetis: cum manere, castra 14 tutari armis necesse est; et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, Pa

eadem manente.' Stroth.-11 Tà At enim nec Put. nec Voss. nec Gud. agnoscunt.-12 Oasessi, armati, se ipsi Edd. ante Gronov.-13 Promiscui libri, ut et Andreas atque Aldus, desunt. Vulgo, deessent.' J. F. Gronov.14 Et castra Edd. ante Crevier.

NOTE

aperta sententia est. Verum in optimis scriptum est, ut erumpentibus. Quod ad sententiæ constructionem attinet, dici potest particulam ut hoc loco sumi pro cum, sive quando, ad præteritum tempus relato. Sic apud Cic. II. in Verr. ut quisque me viderat, narrabant.' Quasi dicat ironice Manlius, eo ipso fideles cives tunc fuisse cum obsisterent erumpere volentibus, quasi periculum eorum formidantes; aut in posterum fideles bonosque cives fore, cum non possint invidia carere in eos quorum fortitudo ignaviam ipsis suam ac de

decus continuo est exprobratura.

t Vallum armis] Antea legebatur, obsessi, armati se ipsi tutati vallo sunt : sed Putean. codex habuit, obsessi, bellum, arma seipsi, &c. Unde auream se fecisse lectionem Gronovius ait, bellum mutando in vallum: quam ex Livii lib. VI. confirmat: tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat, ut vallo seipsi, vallum congestis arboribus sepirent:' eademque elegantia usum alibi Auctorem adducit, veluti lib. XXVIII. ut et muris seipsi, et armis muros tutarentur.'

« AnteriorContinua »