Imatges de pàgina
PDF
EPUB

bus, L. Æmilium Paullum, qui cum M. Livio d consul fuerat, et damnatione collega et sua prope ambustus evaserat,' infestum plebei, diu ac multum recusantem, ad petitionem compellit. Is proximo7 comitiali die,' concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversandum, quam collega, datur consuli. Inde prætoria comitia habita. Creati M'. Pomponius Matho et P. Furius Philus. Romæ juri dicundo urbana sors Pomponio, inter cives Romanos 1° et peregrinos P. Furio Philo evenit. Additi duo prætores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. Omnes absentes creati sunt; nec cuiquam eorum, præter Terentium consulem, mandatus" honos, quem jam non antea gessisset, præteritis aliquot fortibus ac strenuis viris; quia in tali tempore nulli novus 12 magistratus videbatur mandandus.

36. Exercitus quoque multiplicati sunt. Quantæ autem peditum equitumque additæ sint copiæ," adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis

Puri cum Livio damnatione prope involutus, et velut fulmine quodam contactus. e Primo die quo postea comitia haberi potuere.

d Non tam ut collega esset Varronis, quam ut ei opponeretur tanquam adversarius par et idoneus qui ei obsisteret.

aribus plebi. Vid. inf. et Not. Var.-5 Al. M. Lalio.-6 Post prope vulg. comma ponitur.—7 Vet. lib. apud Sigon. ita is proximo.—8 Al. parque magis. Schottus compar e scripto laudat.-9 In Mss. juri d. In Edd. antt. juris dicundi; et Gron. malebat, jure dicundo, ut XLII. 28. et ap. Suet. Cæs. vII. pr. Sed his quoque locis juri potius legendum crediderim.' Rupert.-10 Vox Romanos a quibusdam libris abest, prob. Pigh. et Ern.-11 Erat mandatus Edd. ante Crev.-12 Al. nullus novus; al. nullus novis: Put. nullis novos.

NOTE

d Cum M. Livio] Is Salinator cognominatus, post consulatum cum L. Paullo gestum, damnatus a populo fuerat, quod prædam militibus æqualiter non divisisset, auctore Frontino lib. IV. Strategem.

e Urbana sors Pomponio] Hoc igitur tempore duo jam Romæ prætores jus dicebant, Urbanus inter cives ;

Peregrinus, tum inter peregrinos, tum inter cives et peregrinos; cujusmodi erant exteri, seu advenæ, qui Romæ degebant, nec habebant jus civitatis Romanæ.

f Additi duo prætores] Sub hæc quoque tempora instituti prætores provinciales, alter Siciliæ, alter Galliæ Cisalpinæ.

i

certum 14 affirmare ausim. Decem millia novorum militum alii scripta in supplementum; alii novas quatuor legiones, ut octo legionibus's rem gererent: numero quoque peditum equitumque legiones auctas, millibus peditum et centenis 16 equitibus in singulas adjectis; ut quina millia peditum, treceni equites essent; socii duplicem numerum equitum 17 darent, pedites æquarent. Septem et octoginta millia armatorum et ducentos in castris Romanis, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt. Illud haudquaquam discrepat, majore conatu atque impetu rem actam, quam prioribus annis; quia spem, posse vinci hostem, dictator præbuerat. Ceterum, priusquam signa ab Urbe novæ legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere jussi propter territos vulgo homines novis prodigiis. Nam, et Romæ in Aventino et Ariciæ, nuntiatum erat, sub idem tempus lapidibus pluisse: et multo cruore signa in Sabinis Cereris, aquas e fonte calidas manasse. 181 Id quidem etiam, quod sæpius acci

13 Vocem copiæ ignorat Voss.-14 'Forte certi: et paulo ante del, copi, arum.' Rupert.-15 Olim legebatur, quatuor legiones quinque legionibus additas, ut novem legionibus.-16 Pro centenis forte leg. centum ob voc. singulas.' Rupert.-17 Triplicem numerum equitum h. 1. omnino legendum esse putat Matthiæ 1. 1. pediti æquarent sc. numerum Mss. Cantabr. et Put. prob. Jac. Gron. peditum conj. Salmas.' Rupert.-18 Pro vulg. in Sabinis cædis, aquas e

[ocr errors]

NOTE

• In supplementum] Gall. pour servir gionibus nunc rem gestam a Romanis de receues.

Novas quatuor legiones] Inter lectiones varias, hæc, quam suggerit ex scriptis Gronovius, ceteris præstat. Neque enim stare potest vulgata, quæ habet, quatuor legiones quinque legionibus additas, ut novem legionibus rem gererent. Veteres quippe legiones quatuor tantum fuerant, non quinque, ut Sigonius probat ex eo quod in divisione exercitus, quæ cap. 27. sub finem instituitur inter Fabium et Minucium, duæ tantum utrique assignantur. Nec plurium quam quatuor meminit c. 34. Herennius tribunus pl. Et vero Polyb. octo leDelph. et Var. Clas.

narrat, non novem.

1 Millibus peditum] Itaque quadratæ legioni nunc additi mille pedites et centum equites, auctore Polybio, quem hic sequitur, et propemodum Latine interpretatur Livius.

* Septem et octoginta millia] Polybius peditum myriades octo numerat: equites paulo plures sex millibus. Apud Plutarchum, myriades sunt novem omnino, demtis millibus duobus id est, octoginta et octo armatorum millia in universum.

Et multo cruore signa in Sabinis Cereris, [cædis,] aquas e fonte manasse] Non illibenter pro cadis aquas scrip

Livius.

6 E

[ocr errors]

derat," magis terrebat. Et in via 19 Fornicata, quæ ad Campum erat, aliquot homines de cœlo tacti exanimatique fuerant. Ea prodigia ex libris procurata. Legati a Pæsto pateras aureas Romam attulerunt. Iis, sicut Neapolitanis, gratiæ actæ: aurum non acceptum.

37. Per eosdem dies ab Hierone P classis Ostiam 20 cum magno commeatu' accessit. Legati Syracusani in senatum introducti nuntiarunt: Cædem C. Flaminii consulis exercitusque allatam adeo ægre tulisse regem3 Hieronem, ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit. Itaque, quanquam probe sciat, magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus, quam secundis, esse; tamen se omnia, quibus a bonis fidelibus

fonte calidas manasse Stroth. dedit: Caretes aquas e fonte c. m. e conj. J. Fr. Gron. coil. XXII. 1. 14. Cæretes aquas sanguine mixtas fluxisse.' Sed aquæ Cæretanæ natura fuere calidæ, (v. Strab. v. 2. 3. p. 220.) et calidæ vix dici possunt pro sanguine mixtis. Nos recepimus emendat. Jac. Gron. qui docet, in fertilissima Sabinorum regione nullos Deos magis Cerere Bacchoque cultos, (cf. XLI. 28. et Strab. v. 3. 1. p. 228.) multasque aquas frigidas fuisse, v. c. Bandusiæ, (v. Intpp. Hor. Od. III. 13. 1. sq. 9. sq.) ad Cutilias s. Cotilias, (v. Strab. v. 3. 1. Suet. Vesp. XXIV. Vitruv. VIII. 3.) Albulas et Labanas. v. Strab. v. 3. 11. p. 238. Carites aquas e fonte cruentas m. conj. Crev. in Sabinis Cereris, aquas VII. (nam in plerisque Mss. est aquasque) e fonte calidas vel et fontes calidos m. Drak. (Cf. de lacu septem aquis in Sabinis Cluver. Ital. Ant. 11. 9. p. 682. et multo cruore signa in Sabinis sudasse, aquasque e fonte candidas (h. e. lactei coloris) manasse Wakef. ad Lucret. v. 1128. non male, nec sine auctoritate Mss.' Rupert.-19 Et (id quidem. . . terrebat) in via cet. conj. Perizon.

20 Voss. hostica. Scribe ex Cantabr. Ostia.' Jac. Gronov.-1 Vet. lib. apud Sigon. cum magno apparatu.—2 Td Syracusani ab Sigonio venit. Voss. Gud. eo carent.-3 Vet. lib. adeo affecisse regem, quod probo: quia rectior oratio est et quia sequitur: ut nulla sui propria, regnique sui clade mo

[ocr errors]

NOTE

serim Carites aquas, de quibus simile prodigtum narratur c. 1. hujus libri, et sic multo cruore manasse intelligentur tam signa, sive statuæ in Sabinis, quam aquæ in oppido Tuscia Cære.

Quod sæpius acciderat] Ideo terror auctus, quia id sæpe hoc tempore acciderat.

• A Pasto] Hoc oppidum Lucania maritimæ est, quod Græco nomine Posidoniam dixere; ejus ruinæ nomen adhuc retinent, vul. Pesti, in principatu citeriore.

PAb Hierone] Syracusarum rex Hiero, qui per 50. annos Romanis fidissimum se exhibuit ab initio belli Punici primi, quo ipsorum fœdus

In via Fornicata, quæ ad Campum] amplexus est. Nempe Martium.

que sociis bella juvari soleant, misisse: quæ 4 ne accipere abnuant, magno opere se Patres conscriptos orare. Jam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo trecentum viginti afferre sese. Acciperent eam tenerentque, et haberent propriam et perpetuam. Advexisse etiam trecenta millia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent: et, quantum præterea' opus esset, quo jussissent, subvecturos. Milite atque equite scire, nisi Romano Latinique nominis, non uti populum Romanum: levium armorum auxilia 7 etiam externa vidisse in castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros, pugnacesque alias missili telo gentes.' Ad ea dona consilium quoque addebant, Ut prætor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam trajiceret; ut et hostes in terra sua bellum haberent, minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.' m Ab senatu ita responsum regi est: Virum bonum egregiumque socium Hieronem esse, atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse, ac rem Romanam

veri magis potuerit.'' Sigon.-4 Missa tamen a se omnia... soleant; quæ Edd. ante Gronov.-5 Al. magnopere.-6 Vet. lib. opus esset, et quo j.—7 ‘Ita pro vulg. 1. armatorum a. ex emend. Gron. reposui h. 1. et XLI. 18. 2. Latinitas id postulat, idemque firmatur auctoritate edit. pr. XLII. 65. 5. et librorum Mss. inf. cap. 45. extr. xxv. 34. 4. et xxvII. 18. 3. Sic contra XLIV. 4. dicitur: qui gravium armorum erant.' Possis et legere levis armaturæ auxilia. Sed illud doctius est, et facilius ita ab indoctis hominibus corrumpi potuit.'

NOTE

Pondo trecentum viginti] Aurum hoc Romanis ponderibus conficeret Francicas libras279600.non connumerata mercede artificis. Minoris pon. deris hoc Victoriæ simulacrum facit Val. Max. lib. IV. c. 8. ait enim ab Hierone missa 'auri ducenta et quadraginta pondo,' eumque, non ignarum verecundiæ Romanorum, in habitum id Victoriæ formasse, ut eos, religione motos, munificentia sua uti cogeret: et voluntate mittendi prius,

iterum providentia cavendi ne remitteretur, liberalem.

• Quantum præterea] Frumenti scilicet atque hordei.

• Levium armorum [armatorum] Aut leviter armatorum videtur scribendum, aut levium armorum ex Gronovii conjectura.

* Pugnacesque alias missili telo gentes] Hinc Baliarum nomen deducit ex Punica sive Syriaca lingua Bochardus.

omni tempore ac loco munifice adjuvisse. Id, perinde ac deberet, gratum populo Romano esse. Aurum et a civitatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum. Victoriam omenque accipere; sedemque ei se Divæ dare, dicare Capitolium, templum Jovis Optimi Maximi. In ea arce urbis Romanæ sacratam, volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano.' Funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. Quinqueremes ad navium 10 classem, quæ cum T. Otacilio proprætore in Sicilia erant, quinque et viginti additæ, permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam trajiceret.

38. Delectu perfecto, consules paucos morati dies, dum socii ab nomine Latino venirent. Milites tunc, quod nunquam antea factum erat, jure jurando ab tribunis militum adacti, jussu consulum conventuros, neque injussu abituros. Nam ad eam diem nihil præter sacramentum fuerat;" et, ubi ad decuriatum " aut centuriatum convenissent, sua

• Populum Romanum aurum non recepisse a Neapolitanis et Pæstanis missum, cum tamen acceptum habuisset eorum officium, atque ob eam rem ipsis gratiam habuisset. Postquam convenerant, ut equites in decurias, pedites in centurias redigerentur.

Rupert.-8Cf. Sil. vII. 613. ex quo suadente Ruben. Elect. II. 15. conjicere possis ter mille vel potius tria millia, nisi Silius licentia poëtica numerum auxisse censeri debet.' Drak.-9 Al. pergratum. Put. alii, deberet gratum esse.-10 Navium numerum excidisse putat J. F. Gron.

11 Ad h. 1. hæsit Lips. Mil. Rom. 1. 6. Ex sententia Schelii in diss. post Hygin. Gromat. c. 1. olim, cum milites conscriberentur, sacramento rogati dicebant, se jussu consulum conventuros cet. Cum postea convenirent, ut decuriarentur aut centuriarentur, sponte inter se conjurabant, sese fugæ et formidinis ergo non abituros cet. In utraque autem re mutationem hoc tempore factam existimat; atque non tantum priori sacramento, sed posteriori etiam conjurationi spontaneæ jus jurandum, in quod legitime milites a tribunis militum adigebantur, substitutum esse. Id si placet, huic pericopa proxima verba, nam ad eam diem nil præter sacramentum fuerat, adjungenda, et ma

NOTE

Nihil præter sacramentum fuerat] Differt sacramentum a conjuratione; quod sacramentum sit, cum singuli jurejurando adiguntur, sine quo Romauis non licebat pugnare cum hostibus: conjuratio vero erat, cum ipsi

inter se milites simul jurabant, quod antea voluntarium, nunc a tribunis legionum institutum ac redactum est ad necessitatem. Vide A. Gell. lib. XVI. et Sigon. lib. 1. de Jure Antiq. civium Rom. c. 15.

« AnteriorContinua »