Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

quæ plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos. Quæstus omnis Patribus indecorus visus. Res, per summam contentionem acta, invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum, peperit. Ob hæc ratus auspiciis ementiendis,18 n Latinarumque feriarum mora, et consularibus aliis impedimentis retenturos se in Urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea res, ubi palam facta est, novam insuper iram infestis jam ante Patribus movit : 'Non cum senatu modo, sed jam cum Diis immortalibus, C. Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie Diis atque hominibus non paruisse; et nunc conscientia spretorum 19 P et Capito

pater fuisset: quasi is nec ipse esset senator, et ex dignitate filii aliquid in patrem redundaret. Immo ne plusquamperfectum quidem fuisset sic locum habere posset. Ob eandem rationem neque Perizonii conjectura, filius pro pater reponentis, vera esse potest: dicendum enim fuisset: quive senatoris filius esset, non fuisset. Propior est Roelli conjectura cuive senator pater fuisset. At nostra ad literas propius accedit, neque insolens videri debet, senatorius pater; cum inveniatur senatoria domus' (Sueton. in Claud. cap. 35.), 'senatoria necessitas' (Tacit. Ann. xr. 4.), et senatorii seminis homo' (Sidon. Epist. 1. 6.)' Stroth.-18 Olim emendis. Malit Sigon, repetendis.-19 Conscientias prætorum Edd. vetustissimi et Mss. omnes conscientia præteritorum Sigon. Francof. Grut. comitia prætorum Mogunt. Frob. Nostrum, [c. spr.] quod

NOTE

Trecentarum amphorarum] Dicuntur amphoræ Græcis quæ ex utra que parte ansis feruntur, Latine quadrantalia; vasa continendis liquoribus, et mensuræ genus. Capiebat autem amphora urnas duas, congios octo, sextarios octo supra quadraginta: id est, pintas Parisienses ferme 28.

n Auspiciis ementiendis] Verebatur Flaminius, ne Senatores, falsa auguria atque omina per augures obnuntiando, ipsum tanquam inauspicato creatum consulem in urbe morarentur, aliisve impedimentis, auspiciorum vel feriarum, ei honorem delatum eriperent.

Ementiendis] Fingendo auspicia vitiosa. Vide exemplum auguris, in contrarium I. x. c. 40. Nec dubito quin tales fraudes sæpe fierent, cum in gratiam coss. tum ut eorum consiliis obsisteretur. Ubi quod prodest, aut nocet, facile est factu, non desunt amici, aut inimici qui rem aggrediantur, vel ut prosint, vel ut noceant. J. Clericus.

• Latinarumque feriarum] Per quas novi consules sacrificium in monte Albano una cum sociis Latini nominis Jovi Latiari facere soliti antequam in provincias suas discederent.

P Conscientia spretorum] Deorum nempe atque hominum, de quibus

2

lium et solennem votorum nuncupationem fugisse: ne die initi magistratus Jovis optimi maximi templum adiret: ne senatum, invisus ipse,20 et sibi uni invisum, videret consuleretque: ne Latinas indiceret, Jovique Latiari solenne sacrum in monte faceret: ne, auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus ad provinciam iret. Lixæ modo sine insignibus, sine lictoribus, profectum clam, furtim, haud aliter quam si exilii causa solum vertisset. Magis pro majestate videlicet imperii Arimini, quam Romæ, magistratum initurum, et in deversorio hospitali, quam apud penates suos, prætextam sumturum.' Revocandum universi retrahendumque censuerunt; et cogendum omnibus prius præsentem in Deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem (legatos enim mitti placuit) Q. Terentius et M. Antistius profecti, nihilo magis eum moverunt, quam priori consulatu literæ moverant ab senatu missæ. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit. Fuga procul etiam major apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. Id a plerisque in omen3 magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prætore acceptis, in Etruriam per Apennini 4 tramites exercitus duci est cœptus.

* Tanquam unus e numero lixarum, vel calonum.

sine dubio verum est, primus Gronovius recepit.' Stroth. Vid. Not. Var.20 Vet. lib. ap. Sigon. invisus ipsi.—1 Olim Jovique Latiali solenne sacrum in monte Albano faceret.-2 Olim legebatur paludatus inde ad provinciam, sine vocibus cum lictoribus.-3 Pro in omen Duk. et Drak. conj. ut omen, et J. F. Gron. omen, ut ap. Tac. Ann. 1. 28.-4 Olim in Etruriam jam per Apennini.

NOTE

antea. Acute Gronovius hunc locum sic emendavit, cum alias legeretur conscientia præteritorum, vel conscientias prætorum.

Ne die initi magistratus, &c.] Describuntur solennia ab ineuntibus consulatum servari consueta.

[blocks in formation]

CAP. 1. Hannibal mutando vestem sese ab insidiis Gallorum munit, maturiusque ex hybernis movet. Servilio cos. magistratum ineunte invidia redintegratur in Flaminium. Prodigia nuntiantur procuranturque. 2. Quia Flaminium jam Arretium pervenisse fama est, Hannibal Etruriam petit propiore via per paludes, et, multis jumentis hominibusque amissis, ipse altero oculo capitur. 3. Tum vastatione agrorum irritat Flaminium, temerarium ducem, qui neque consiliis salutaribus neque prodigiis movetur. 4. Eundem trahit in insidias, et lacu Trasimeno montibusque Cortonensibus clausum copiis suis circumfundit. 5. Atrox exoritur prælium, ingentemque terræ motum nemo pugnantium sentit. 6. Mors Flaminii; cædes et fuga Romanorum. 7. Numerus cæsorum. Diversa captivorum sors. Ingens terror et tumultus in Urbe. Varii vultus digredientium ab nuntiis, et fœminarum præcipue insignia tum gaudia tum luctus. 8. Quatuor millia equitum, cum C. Centenio proprætore a Servilio ad Flaminium missa, a Pœnis capiuntur. Prodictatorem populus creat Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum. 9. Hannibal frustra oppugnat Spoletum, et Picenum aliosque Italiæ agros depopulatur. Servilius ad Urbem iter intendit, et Fabio auctore decemviri libros Sibyllinos adire jubentur. 10. Ver sacrum, ludi magni et ædes voventur. Supplicatio et lectisternium habetur per triduum. 11. Fabius cum duabus legionibus obviam proficiscitur Servilio, qui sine lictoribus ad dictatorem venire et extemplo Ostiam contendere jubetur, ut persequatur hostium classem ac littora Italiæ tutetur. 12. Dictator hand procul Arpis in conspectu Pœnorum ponit castra, et constanter agmen ducit per loca alta, neque omittens hostem, neque congrediens : quæ sana consilia non magis Pono displicent, quam feroci magistro equitum. 13.

Hannibal ex Hirpinis in Samnium, et, Capuæ potiundæ spe ipsi facta, în Campaniam transit ; a duce autem viæ, Punica nominum pronuntiatione decepto, Casilinum ducitur, non in agrum Casinatem, quo contendere statuerat, ut ibi occuparet saltum et exitum Romanis ad opem sociis ferendam intercluderet. 14. Falernus ager colonorumque Sinuessæ tecta exuruntur sub oculis militum Fabii, quos seditiosa hinc oratione accendit Minucius. 15. Dictator obstinatus perstat in cunctatione, et L. Hostilius Mancinus, exploratum missus cum CD. equitibus, ardorem pugnandi morte luit. 16. Hannibal vallibus includitur, via ad Casilinum obsessa, sed arte evadit, 17. frustrans Romanos, terrensque aspectu flammæ, ex boum, furenter discurrentium, cornibus relucentis. 18. Populabundus Samnium, Pelignos et Apuliam peragrat. Fabius sacrorum causa Romam proficiscitur, præmonito magistro equitum, ne cum hoste confligeret. 19. In Hispania Cn. Scipio in fugam convertit classem Hasdrubalis, naves prope terram exercitumque in littore ducentis. 20. Capit xxv. hostium naves, et Honoscam, Longunticam, Ebusumque insulam diripit. Multi Hispaniæ populi legatos mittunt pacem petentes, et amplius cxx. civitates se Romanis dedunt. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concedit. 21. Mandonins Indibilisque, fratres et reguli Ilergetum, funduntur a Scipione, et Hasdrubal, qui cis Iberum ad socios tutandos redierat bis, a Celtiebris. 22. P. Scipio Proc. in Hispaniam missus, fratri se conjungit, et cum eo Iberum transgressus petit Saguntum, ubi obsides totius Hispaniæ, Pœnis dati, a Bostare custodiebantur. Hi arte Abelucis, nobilis Hispani, in castra perducuntur Scipionum, et ab his remittuntur in civitates suas, quæ, tali beneficio obstrictæ, mox omnes a Pœnis deficiunt. 23. Solers Fabii cunctatio angit Hannibalem, et damnatur a civibus. Ager ejus, omnibus circa solo æquatis, non violatur ab hoste, ut occulti alicujus pacti ea merces videri possit, sed mox a dictatore venditur, ut pecunia inde redacta captivos redimat. 24. Eo absente Minucius læto magis quam prospero eventu cum hostibus pugnat. 25. Ita augetur invidia Fabii, et M. Metilius tribunus plebis rogationem promulgat de æquando magistri equitum et dictatoris jure. Pridie quam ejus ferendæ dies adest, Fabius nocte ad exercitum abit, creato ante consule M. Atilio Regulo. 26. Rogatio illa perfertur, suadente C. Terentio Varrone, viro humili loco orto, qui proclamando pro sordidis hominibus favorem captaverat popularem, et ad maguos jam honores pervenerat. 27. Exercitus inter Fabium et Minucium dividuntur. 28. Minucius mox in aciem descendit, et laborat, insidiatoribus in latera atque ab tergo incursantibus. 29. Fabiana acies repente, velut cœlo demissa, auxilio venit, Pœnusque canit receptui. 30. Minucius castra cum Fabio jungit, rogatque, ut magisterium sibi equitum reddatur. Dictator Parens ac milites ejus Patroni salutantur: et nunc ille par gloria est apud cives hostesque.

31. Cn. Servilius Geminus cos. male rem gerit in Africa, et in Italiam traji. cit, accitus literis Fabii, qui ipsi et collegæ ejus, M. Atilio Regulo, exercitum suum, duas utrique legiones, tradit. 32. Consules artibus Fabianis cum summa inter se concordia bellum gerunt, et Hannibal inopia pæne cogitur Galliam repetere. Neapolitani legatos Romam mittunt cum XL.

« AnteriorContinua »