Imatges de pàgina
PDF
EPUB

ita multo post, quam consules in provincias profecti erant. Civitatem omnem in expectationem belli erectam invenerunt, satis constante fama, jam Iberum Poenos transmisisse.9

[ocr errors]

21. Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem novam in hyberna concesserat. Ibique, auditis, quæ Romæ, quæque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum, sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis prædæ, nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat: Credo ego vos,' inquit, socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniæ populis, aut finiendam nobis 10 militiam exercitusque dimittendos esse, aut in alias terras transferendum bellum: ita enim hæ gentes $ non pacis solum, sed etiam victoriæ, bonis florebunt, si ex aliis gentibus prædam et gloriam quæremus. Itaque, cum longinqua ab domo instet militia, incertumque sit, quando domos vestras, et quæ cuique ibi cara sunt," visuri sitis, si quis vestrum suos invisere vult, commeatum do. Primo vere, edico, adsitis, ut, Diis bene juvantibus, bellum ingentis gloriæ prædæque futurum incipiamus.' Omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et jam desiderantibus suos, et longius in futurum providentibus desiderium. Per totum tempus hyemis quies inter labores, aut jam exhaustos, aut mox exhauriendos, renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda. Vere primo ad edictum convenere. Hannibal, cum recensuisset omnium auxilia gentium, Gades profectus Herculi vota ex

e Cum prospicerent se ob diuturnam a familiis rebusque suis absentiam eas vehementius desideraturos.

Edd. ante Drak.-8 Olim legebatur conciliarentur.-9 Edd. antt. transisse.

• Ha gentes] Hispanæ.

NOTE

t Gades] Duæ olim fuisse dicuntur insulæ in fronte Hispaniæ Bæticæ, ultra fretum Herculeum, quod inde Gaditanum quoque est appellatum.

Sed minor, in qua urbs ipsa Gadium, ubi et Geryonem habitasse volunt, proprio nomine Erythia, centum duntaxat passibus sejuncta a majore, jamdiu non extat, aut cum hac coa

[ocr errors]

solvit; novisque se obligat votis, si cetera prospera evenissent." Inde partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum," ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque" itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, valido præsidio firmare cam 14 statuit. Pro eo supplementum ipse ex Africa, maxime jaculatorum, levium armis, petiit, ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus obligati, stipendia facerent. Tre

10 Olim legebatur vobis.-11 Sint Edd. ab Ald. ad Drak.-12' Si cetera prospera evenissent, ut XXXVII. 47. XLII. 28. et ap. Sall. B. C. 22. probb. Gron. et Drak. ut adject. pro adv. positum sit. si cetera (quæ meditaretur) prospere e. Mss. Rec. et Pal. 3. forte rectius: prospere venissent Flor.' Rupert.—13 Olim legebatur simul inferendi atque arcendi belli.—14 Firmare et eam Gronov. Doujat.

NOTE

luit. Nunc unica est, a continente septingentos circiter passus distans, et ponte juncta. Nomen deductum est a Punica voce Gadir, quæ sepem significat. Timæus Cotinusam vocatam ait apud Plinium. Urbs caput Gaditani postea conventus fuit. Ibi nobile Herculis Libyci templum. Tam urbs quam insula Cadiz ab Hispanis nostrisque appellatur.

u Galliasque] Duplex in Europa Gallia fuit, Alpibus interjacentibus divisa major pars, quæ respectu Romanorum, Transalpina, in tres partes tributa erat, Celticam, Belgicam, et Aquitanicam. Hæc a Pyrenæis ad Garumnam; Belgica a Sequana et Matrona ad Rhenum; Media Celtica, inter ea flumina, utrum. que mare attingebat. Sed hæc, ut ceteris amplior, Cebennicis montibus, et Tarni amne in duas partes distinguebatur: quarum alia versus Septemtrionem ad Oceanum usque pertingebat: alia vero meridiem versus ad mare internum porrigebatur; Braccata, et postea Gallia provincia, sive Provincia Romanorum appella

ta: nam hanc quoque Celticæ olim partem fuisse ante Romanos tradit nominatim Strabo. Augustus in quatuor maxime provincias distinxit, Belgicam, Lugdunensem, quæ Celticæ magna ex parte respondebat, Aquitanicam, detractis ex Celtica populis quatuordecim, qui inter Garumnam et Ligerim, anctam, et Narbonensem, quæ prius Braccata a Braccis vestimenti genere denominata. Progressu temporis divisæ ab Adriano, aliisque Cæsaribus, provinciæ singulæ in plura membra: ita ut imperante Honorio septemdecim omnino Galliarum provinciæ fuerint. Præter hanc nativam Galliam, quæ Græcis Taxaría, aliam in Italia, trans Alpes, victricia gentis ejus arma, constitutis coloniis, Galliam fecerunt ad utrumque Padi latus: hanc Italicam Romani Cisalpinam, et, devictis incolis atque in mores Romanos transformatis, Togatam vocarunt, ab habitu quem subacti sumserunt.

* Ab Sicilia] Gall. Du coté de la Sicile.

decim millia octingentos quinquaginta pedites cætratos " misit in Africam, et funditores Baliares 16 octingentos" septuaginta: equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini præsidio esse, partim distribui per Africam jubet. Simul conquisitoribus in civitates missis, quatuor millia conscripta delectæ juventutis, præsidium eosdem et obsides, duci Carthaginem jubet.

22. Neque Hispaniam negligendam ratus, (atque ideo haud minus,' quod haud ignarus erat, circumitam ab Romanis eam legatis ad solicitandos principum animos,) Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat, firmatque eum Africis maxime præsidiis, peditum Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. Ad hæc peditum auxilia additi equites Liby phoenices (mixtum Punicum Afris genus) ' quadringenti et quinquaginta,18 Numidæ Maurique d

C

Crevier.

Vid. Not. Var.-15 Al. cetratos.-16 Al. Baleares.

17 Atque ideo minus. Legebatur vulgo, atque ideo haud minus: sed delenda videtur particula haud, quæ hic ex sequenti membro irrepserat.' Doujat.—18' Additi equites Libyphonices... CCCCL. Hunc numerum ex Polyb. III. 33. a quo omnis harum copiarum recensio summaque desumta est, pro vulg. CCC. et substitui, auctore Gron. qui bene monet ccccl in ccc et transiisse,

NOTE

Pedites cætratos] Cætra loco scuti utebantur Hispani præsertim, et Afri. Fuit autem cætra exigui et levis clypei genus, ex loris compactum, peltæ non absimile; nisi quod pelta Lunæ semiplenæ figuram referebat: cætra quadrilatera erat, rhombum imitans.

z Funditores Baliares [Baleares] octingentos] Baleares, sen Balearides, in Iberico mari duæ præsertim sunt insulæ, sie a Græcis appellatæ and Toû Báλλew, quod est jaculari : alioque nomine Gymnesiæ, sive a nuditate incolarum, sive ab exercitatione lapidum funda emittendorum; qua re incolæ, ab ineunte ætate matrum Delph. et Var. Clas.

arte assueti, ceteris gentibus præstare credebantur. Earum insularum altera Major, altera Minor, et adhuc illa Mallorca, hæc Menorca vocantur.

a Liguribus trecentis] Ligures in confinio Italiæ Galliæque positi fuere, inter Sallyum et Tuscorum regiones, interque mare Ligusticum et Apenninum. Continet Liguria vetus eos Italiæ tractus, qui vulgo nunc Riviera di Genoa, Contado de Nizza, cum parte eorum qui dicuntur Monferrato, Alessandrino, Tortonese.

b Mixtum Punicum Afris genus] Pœni, Tyro Phoniciæ urbe oriundi, Carthaginem in ora maris Africani

Livius.

5 T

accole Oceani ad mille octingentos, et parva Ilergetum⚫ manus ex Hispania,1 ducenti equites, et, ne quid terrestris deesset auxilii genus, elephanti quatuordecim. Classis præterea data ad tuendam maritimam oram,20 (quia, qua parte belli vicerant,' ea tum quoque rem gesturos Romanos, credi poterat,) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque: sed aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus

et in quibusdam Mss. reperiri CCCC. Ex eodem Polyb. mox leg. elephanti XXI. Rupert. Vid. Not. Var.-19' Parva Пlergetum manus ex Hispania. Cf. Polyb. 111. 33. ubi Schweigh. hæc notavit: Mirum utique debet videri, qui fiat, ut medios inter Africæ populos, e quibus equites relicti Hasdru bali, una gens Hispanica memoretur, et quidem trans İberum (inter Iberum et Pyrenæum) incolens, posteaque demum subacta ab Hannibale; (v. Polyb. III. 35. et Liv. XXI. 23.) præsertim cum consentaneum sit, Hispanos equites plures sane quam cc. vel ccc. sub Hasdrubalis imperio fuisse relictos. Hinc ap. Polyb. pro 'Iλepyntŵv, quos ex Livio substitui, e Mss. Aepyntŵv restitu. tum velim, etsi populum hujus nominis in Africa nulli scriptori memoratum novi. Livins, cum Aepyntŵv aut aliud hujusmodi nomen, quo Libyæ populas aliquis designabatur, ap. Polyb. legisset, perperam forte, similitudine nominis deceptus, de satis noto alioquin Hispaniæ populo cogitavit.' Forsan Polyb. scripsit Neypir@v. ducenti equites, forte trecenti ex Polyb.' Rupert.20 Data est ad tuendam maritimam oram. Voss. et Men. data ad tuende maritime ore. Sed in Vossiano secunda manu factum tuenda. Voluit: classis præterea data ad tuenda maritimæ oræ. Ea scilicet, qua dabatur facilis appulsus navium. Quædam enim ipso littorum ingenio, aut munitis urbibus castellisque, tuta erant: nisi malis: clussis præterea data est tuendæ maritimæ

NOTE

condiderant: inde in Mediterranea effusi indigenis Libybus sive Afris se immiscuerant, atque hinc Libyphœnicum nata gens et appellatio.

• Numida] Africæ pars Numidia fuit, cujus incolæ Noμádes Græcis dicti. Caput urbium Cirtha, quæ hodie Constantina in parte orientali regni Algeriani.

a Maurique] Regio Africæ maxime occidua Mauritania dicta est, in qua Tingi fuit, ad fretum Herculeum sita. Caligula, cæso Ptolemæo Mauritaniæ rege, Jubæ junioris filio, eam in duas divisit provincias, Tingitanam et Cæsariensem. Prior hodie continet regna quæ nostris les Royaumes de

Fez et de Marroc. Posterior, cujus regia urbs Jol, postea Julia Cæsarea, nostris vocatur Royaume d'Alger du coté d'Occident. Sub posterioribus Cæsaribus Mauritaniæ Sitifensis nomen accepit Numidiæ pars occidentalis. Mauros Græci Maurusios appellarunt.

e Ilergetum] Hispaniæ populi fuere Ilergetes ultra Sicorim fluvium, quorum forte caput Ilerda: habitarunt in ea regni Aragonici parte, quæ inter Iberum et Pyrenæos sita. f Qua parte belli vicerant] Indicat Romanorum navalem ad Ægates victoriam duce Lutatio, quæ bello Punico 1. finem imposuerat.

Carthaginem ad hyberna exercitus rediit; atque inde, profectus præter Etovissam urbem,' ad Iberum maritimamque oram ducit. Ibi, fama est, in quiete visum ab eo juvenem divina specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur, neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde, cura humani ingenii, cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse ; tum vidisse, post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi eum fragore coeli nimbum: tum, quæ moles ea, quidve prodigii esset,' quærentem audisse: Vastitatem Italiæ esse. Pergeret porro ire, nec ultra inquireret, sineretque fata in occulto esse.'

[ocr errors]

23. Hoc visu lætus tripartito Iberum copias trajecit, præmissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent, Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Iberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quæ subjecta Pyrenæis

21

ora.' J. F. Gronov. Add. est Doujat. et Crevier.-1 'Atque inde profectus, præter Etovissam urbem, ad Iberum maritima ora ducit conj. Jac. Gronov. quia maritimam omnes pæne Mss. sine copula que exhibent. Etovissam vero non maritimam, sed mediterraneam urbem esse, monet Drak.' Rupert.

2 Hanc Sigonii emendationem posteriores receperunt editores: in Mss.

NOTE

Præter Etovissam] Apud Ptolemæum occurrit urbs Hedetanorum, sive Sedetanorum, 'Hróßŋμa : Merca tor Etobesam legit, alii Hetobeniam, Maginus Etobesam. Sanso, Edetanos ab Sedetanis distinguens, illis assignat Etobesam sive Etovissam, locatque ubi nunc Bufiol in regno Valentiæ: quod oppidum procul Ibero. Unde si ad hunc fluvium sita fuit Etovissa, ut Liv. notat, esset forte in Aragonia, ubi nunc Caspe. Sed Noster secundum maritimam oram iter Hauni

balis describit: quapropter referri poterit ad Valentiæ Cataloniæque confinia; ubi hodie Binaros, non procul Ibero; aut ubi Miravet, ad ipsum flumen, qua regione fuere olim Iler

caones.

h Ausetanos] Dicti sunt hi populi ab Ausa (quæ posterioribus Ausona) oppido, quod nunc Cataloniæ accensetur, estque urbs Episcopalis, vulgo Vic d'Osona. Sub his quoque Gerundenses fuere, nunc Ville et Diocese de Gironne; apud Ptolemæum Authe

« AnteriorContinua »