Imatges de pàgina
PDF
EPUB

ciis, nihil de Saguntinis (nec dum enim erant socii vestri) cautum est. At enim eo fodere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. Adversus quod nihil ego dicturus sum, nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate Patrum, nec populi jussu ictum erat, negastis vos eo teneri. Itaque aliud de integro fœdus publico consilio ictum est. Si vos non tenent vestra fœdera, nisi ex auctoritate aut jussu vestro icta;1 ne nos quidem Hasdrubalis fœdus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Iberi mentionem facere, et, quod diu 16 parturit animus vester, aliquando pariat.' Tum Romanus, sinu ex toga facto,'' Hic,' inquit, vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite.' Sub hanc vocem haud minus ferociter, 'daret, utrum vellet,' succlamatum est. Et cum is iterum sinu ef

[ocr errors]

Extremis toga oris ita collectis, ut sinus sive cavitas fieret.

-14 In quo cavetur Edd. ante Drak.-15 Olim legebatur nisi ex auctoritate NOTE

dus inter Lutatium et Hamilcarem initum primo bello Punico finem imposuit anno U. C. 512. Convenerat autem ut universa Sicilia Pœni excederent, bellum cum Hierone et Syra. cusanis sociisque eorum ne gererent, captivos sine pretio, itemque transfugas, confestim redderent; socii ntriusque populi ab utroque tuti forent; neutri in alterius ditione im. perandi publiceve inædificandi, militisve inde condicendi jus esset; neque alterius populi socios alter in societatem admitteret: idque præter pecuniam vicenis pensionibus annuis pendendam additum fuerat: hæc ita rata fore, si populus Romanus jussisset. Adjicit Livius hujus libri cap. 41. ut præsidium Pœnorum ab Eryce emitteretur, solutis in singula capita denariis octodecim: sed populus Romanus conditiones his duriores Carthaginiensibus imposuit, teste Zonara

et Auctore de vir. illustr. quibus adhuc graviores adjectæ, ardente bello Africano, de quo cap. 1. et 2. Ultimo fædere, quod in Hispania cum Hasdrubale ictum fuerat, cavebatur ne liceret Carthaginiensibus Iberum flumen transire. Hinc apparet non stetisse Romanos conditionibus fœderis a C. Lutatio consule cum Hamilcare initi; quasi non populi jussu ictum ab eo esset; nec immerito eodem jure Pœnos uti potuisse circa fœdus Hasdrubalis, siquidem injussu eorum ictum erat. Nisi quod in illo nominatim cautum fuerat, ne ratum esset nisi probante Senatu populoque Romano; in hoc simile nihil in gratiam Carthaginiensium additum fuisse Livius affirmat.

8 Sinu ex toga facto] Quod hic Livius noster sinum, Florus 'togæ gremium' vocat.

h Daret, utrum vellet] Variant hoc

fuso 'bellum dare' dixisset, 'accipere se' omnes responderunt, et, quibus acciperent animis, iisdem se 17 gesturos.'

19. Hæc directa percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est, quam de foederum jure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa. Nam, si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis 18 cum Lutatii priore fœedere, quod mutatum est, comparandum erat? cum in Lutatii foedere diserte additum esset, 'ita id ratum fore, si populus censuisset?' in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit fœdus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur. Quanquam et, si priore 19 fœdere staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exceptis. Nam neque additum erat, 'iis, qui tunc essent,' nec, 'ne qui postea assumerentur.' Et cum assumere novos liceret socios, quis æquum censeret, aut ob nulla quenquam merita in amicitiam recipi? aut receptos in fidem non defendi? tantum,

aut jussu icta.-16 Ut, quod diu conj. Bauer.—17 Tò se ante gesturos delendum putat Baner.

18 Quid fœdus Hasdrubalis, &c. e Mss. Flor. et Voss. suadente J. F. Gronov. recepit Drak. pro vulg. quod fœdus H. cum L. p. f. commutatum est, comparandum non erat, cum.-19 Vulg. Quanquam etsi priore. Si priore fædere, icto a

NOTE

loco auctores. Electionem belli et pacis Romanæ legationi relictam a Carthaginiensibus refert cum Livio Varro apud A. Gellium lib. xx. cap. 27. Sed idem, et post eum Pomponius Jurisconsultus in L. 11. D. de Orig. Jur. § 37. tradit, tesseras duas porrectas Carthaginiensibus, in quarum altera caducei, in altera hastæ simulacra essent incisa. Flor. lib. 11. cap. 8. a Pœnis succlamatum esse ait bellum, quasi ipsi, rejecta pace, bellum elegerint.

1 Si verborum disceptationis] Si ratione agendum, et verbis contendendum fuisset, constabat aliam fuisse conditionem fœderis ab Hasdrubale

[ocr errors]

Carthaginiensi percussi in Hispania cum Romanis: aliam anterioris fœderis icti a Lutatio cum Pœnis in Sicilia, quod a Romanis mutatum fuerat: uti antea est demonstratum, et ex decenni Carthaginiensium silentio evincitur.

* Et si priore fœdere staretur] Usitatius est fæderi stare : indicatur autem hic prius fœdus, non quale a Lntatio initum, sed quale a populo Romano reformatum fuerat: quo quidem fœdere comprehendebantur utrimque socii, non præcise qui tunc erant, sed generaliter: ita ut etiam futuri socii eo contineri viderentur.

ne Carthaginiensium socii aut solicitarentur ad defectionem, aut sua sponte desciscentes reciperentur. Legati Romani ab Carthagine, sicut his Romæ imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent civitates, ut in societatem 20 perlicerent, aut averterent a Pœnis, trajecerunt. Ad Bargusios' primum venerunt: a quibus benigne excepti, quia tædebat imperii Punici, multos trans Iberum populos m ad cupidinem novæ fortunæ erexerunt. Ad Volcianos inde est ventum : quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus

In

e Quis existimaret æquum esse ut, prætextu fœderis Carthaginiensis, vel non liceret Romanis ullos propter ulla officia exhibita admittere in societatem ; vel cogerentur eos, quibus data esset socialis fides, indefensos relinquere; cum id solum convenisset, ne Romani socios Panorum ad deficiendum ab illis incitarent, neve eos admitterent, si qui ultro deficerent.

Lutatio, staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque populorum exceptis: priore fœdere non eo, quod mutatum est, sed eo, quod validum fuit, adeoque altero et novo; Gron. Contra Bauer monet: Falso: nam neque prius dici hoc potest, neque etsi staretur diceret Liv. steterunt enim altero fœdere. Intell. prius, quod, cum Hasdrubale ictum, socios utrorumque excipiebat.' Recte, si pro Hasdrubale scribere voluit Lutatio.' Rupert.-20 Conj.

NOTE

1 Ad Bargusios] Videntur Bargusi populi fuisse Ilergetum, qui in Aragoniæ et Cataloniæ confinio. Eorum urbs Bergusia legitur apud Ptolemæum. Sansoni est Balaguer, Cataloniæ ad Sicorini oppidum. Magis tamen ad Bergusiæ nomen accedit Bergos, locus ad Aragonem fluvium in Diœcesi Jaccetana. Quod si hic longius dissitus a Romanorum in Hispania sede videbitur, dicendum erit Bergusiam esse opp. Pons ad amnem Bragos, qui in Sicorim influit.

m Multos trans Iberum populos] Bargusii quidem cis Iberum; sed alii ultra flumen potuere Romanorum partes respicere, vel sola horum fama, et tædio Pœnorum.

" Ad Volcianos [Volscianos] Legunt quidam ad Volcianos. Sed nullus hoc

vel illo nomine Hispaniæ populus extra Livium, quod sciam, occurrit. Intra hodiernæ Aragoniæ limites habitasse gentem, de qua hic Livius, non videtur ambigendum. Florianus trans Iberum ponit, in veterum Celtibero. rum et Hedetanorum confinio, ubi nunc Villa dolce, ad Guervam amnem locus, quem corrupte dici putat pro Villa volce. N. Sanso, in veteris Hispaniæ tabula, Volci oppidum locat in Ilergetibus, supra Succosam, ad amnem Cincam, ubi fere nunc Ainsa Sobrarbiæ caput. Ego, si hi populi cis Iberum fuere, facile suspicarer, pro Volscianis, Vescitanos reponi apud Nostrum oportere: fuit enim Ilerge. tum non ignobilis regio Vescitania, cujus urbs Osca apud Plin. vulgo Huesca, Episcopi hodie sedes.

[ocr errors]

natu ex iis in concilio respondit: Quæ verecundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Carthaginiensium amicitiæ præponamus, cum, qui id fecerunt, Saguntinos crudelius, quam Poenus hostis perdidit, vos socii prodideritis? Ibi quæratis socios, censeo, ubi Saguntina clades ignota est. Hispanis populis, sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinæ erunt, ne quis fidei Romanæ aut societati confidat.' Inde extemplo abire finibus Volcianorum jussi, ab nullo deinde concilio Hispaniæ benigniora verba tulere. Itaque nequicquam peragrata Hispania, in Galliam transeunt.

[ocr errors]

20. In his nova terribilisque species3 visa est, quod

Rupert. et vel et aut in societatem.-1 Al. Volscianos.-2 Vos, Romani, postulare Gronov. Doujat. Crevier.

3 Nomen alicujus populi excidisse putant viri docti. Gronovio etiam legendum videtur, In Arvernis nova, &c. Quod nisi sit, Livius Gallias vel Galliæ populos in mente habuit, ad quod retulit in his; licet ante scripsisset Galliam.' Stroth. 'Cl. Mathæi, nomen populi, qui exciderit, in depravata lectione, terribilisque, latere censens, hanc emendationem proponit: In his nova Illiberi species visa est. (Fuit nimirum Illiberis nobile in via ex Hispania in Galliam ducente oppidum.) Sed sic, quo in his referas, nondum habes. Equidem ad in his recte Galliæ populis suppleri posse existimo; alias leni correctione, si Ibi pro In his legatur, omnis hujus loci difficultas tolli possit.' Doering. In Gallias recepit Kreyssigius. Hic perspicuum est aliquid esse vitii, et requiri nomen gentis ant urbis, ad quam venerint primo Romani in Galliam transgressi. Hoc permulti viderunt: solus Jac. Gronovius feliciter emendasse videtur. Jubet ille legi: in Galliam transeunt. Ruscinone terribilis species visa est. Juvant ejus conjecturam et loci situs, et mentio Ruscinonis ab Livio bis facta, infra c. 24. Attamen rò nova ita huic quæ narratur rei congruere videtur, ut illud eliminari non facile patiamur. Et cum illa voce haud ægre coalescere potuerunt duæ postremæ syllabæ тʊû

NOTE

• In his] Existimant Glar. et Sigon. excidisse hoc loco nomen populi Gallici, quem primum Romanorum legati adierint. Gronovius Arvernos fuisse conjicit ex l. XXVII. c. 39. Verum ibi de Hasdrubale agitur, non de Hannibale; neque Arverni nisi per Volcarum aliorumque populorum regionem adiri potuerunt ab veniente ex Hispania Hannibale. Verisimilius itaque est, tentatos primum esse Narbonensium et Nemausensium animos. Quod autem armati in concilium venisse memo

rantur, id non Arvernorum, non Volcarum proprium; sed toti Gallicæ genti commune cum vicinis Germanis, qui, auctore Tacito,' nihil neque publicæ, neque privatæ rei, nisi armati agebant: et in conciliis, si placuerat sententia frameas concutiebant,' quibus 'honoratissimum assensus genus erat, armis laudare.' Græcos etiam priscos ferrum sive arma circumferre ubique solitos notat Thucydides.

6

armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Cum, verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii, petissent, ne Poeno, bellum Italiæ inferenti, per agros urbesque suas transitum darent; tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus majoribusque natu juventus sedaretur. Adeo stolida impudensque postulatio visa est, censere,4P ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosque suos pro alienis populandos objicere. Sedato tandem fremitu, responsum legatis est, Neque Romanorum in se meritum esse, neque Carthaginiensium injuriam, ob quæ aut pro Romanis, aut adversus Poenos sumant arma. Contra ea audire sese, gentis suæ homines agris finibusque Italiæ pelli a populo Romano, stipendiumque pendere, et cetera indigna pati.' Eadem ferme in ceteris Galliæ conciliis dicta auditaque: nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia, ab sociis inquisita cum cura ac fide, cognita, 'præoccupatos jam ante ab Hannibale Gallorum animos esse. Sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore, (adeo ferocia atque indomita ingenia esse,) ni subinde auro, cujus avidissima gens est, principum animi concilientur.' Ita peragratis Hispaniæ et Galliæ populis, legati Romam redeunt, haud

d6

4 Cuncta ibi a Romanis cognita, quæ accurate ac fideliter inquisierant Massilienses socii eorum.

Ruscinone. Legimus ergo, Ruscinone nova terribilisque species.' Crevier. Vid. Not. inf. et Not. Var.-4 Supervacaneum illud esse et delendum putabat J. F. Gronov.-5 Flor. agro finibusque in Italia pelli.—6 Conj. J. F. Gronov. Ibi omni re ab sociis inquisita cum cura ac fide cognitum.-7 Ante del. quidam

NOTE

P Censere] Delendum hoc verbum censet Gronov. et sane absque eo perspicua magis sententia videtur. Potest tamen intelligi postulatio, ut Galli censerent. Gall. Cette proposition, d'être d'avis que, &c.

a Agris finibusque Italiæ pelli] Num melius ex Florent. finibusque in Italia pelli.

↑ Massiliam venere] Phocæorum, qui Græci in Asia populi erant, colonia fuit Massilia, in ora Sallyorum et Galliæ Braccatæ, quæ post provincia Romanorum fuit; ea urbs cum Romanis fœdere juncta; portu, commercio, opibus, frugalitate insignis, vulgo hodie Marseille.

« AnteriorContinua »