Imatges de pàgina
PDF
EPUB

censores Legem Metiliam de fullonibus ad populum ferendam dedere: ne minorum quidem rerum curam tanti magistratus fastigium dedecere rati.

59. Per idem tempus Illyriorum rebellio senatum movit, ut M. Livio M. F. M. N. Salinatori, L. Æmilio M. Polyb. III. F. Paullo consulibus provinciam illam mandaret. Con- 18. tra Demetrius bellum et ipse haud segniter comparare instituit, valido præsidio Dimalum misso, provisisque omnibus, quorum ad longam sustinendam obsidionem usus est. Quibusdam locis interficiendos curavit principes, de quorum fide dubitabat, aliisque sibi addictis regimen urbium tradidit: ex omni vero regno delectum robur, sex millia virorum, secum ad præsidium Phari retinuit. Dum hæc Polyb. 111. aguntur, L. Paulus consul primo vere profectus, in Illy- 16. ricum venit: intellectoque magnam esse hostibus spem in 18. munitionibus Dimali, quem locum inexpugnabilem putabant, ratus plurimum inde terroris oriturum, si hunc expugnasset, tanta sua militumque alacritate est aggressus, ut septimo quam oppugnari 12 cœpta esset die vi caperetur. Neque falsus fuit animo consul, sparsaque per vicinam regionem fama, confestim ex omnibus urbibus oratores venere, se suaque omnia Romanis dedituri.

12

60. Quibus in fidem receptis Pharum insulam, ubi Demetrii regia erat, petiit. Quam ubi copiarum omni genere refertam, fortissimorumque virorum præsidio, tum situ operibusque, adhæc præsentia tyranni munitam esse dididicisset; moram obsidionis veritus, astum excogitavit accelerandæ victoriæ non inutilem. Partem enim majorem exercitus, noctu trajectis copiis, in sylvosis quibusdam callibus occuluit: ipse cum navibus viginti luce clara proximum urbi portum petens, elicuit Pharios, inter quos ipse Demetrius ad prohibendam hostium exscensionem accucurrit. Conserto certamine plures subinde, ut fit, suis auxilio venientes, ad extremum omni fere præsidio militarium virorum urbem nudavere. Interea Romani qui noctu exscenderant, itinere per tecta loca facto, collem

12 Edd. ante Crev. oppugnare.

d A. U. C. 533. A. C. 219.

Polyb. III.

inter oppidum portumque medio ferme spatio situm occupavere quo facto iis, qui urbe fuerant egressi, reditus ad eam occludebatur.

61. Demetrius, animadverso quid fieret, consilium cepit, ut in tam ancipiti periculo, non spernendum. Omisso enim præsenti certamine, revocatisque suis, Viri fortes,' inquit, apparet, virtutem nostram hostibus formidabilem esse: nam ad dolos conversi fatentur se viribus armisque diffidere. Furto noctis usi hanc in terram irrepsere : unde, si bene vos novi, retinebunt nihil nisi quod corporibus tegent, anima emtum. Vos modo, Pharii mei, vosque omni ex Illyrico delecta juventus, vel patriæ, vel gloriæ vestræ memores, ostendite Romanis, neque suæ fortitudinis, neque nostræ imbecillitatis fuisse, quod semel de Illyriis Romæ triumphatum est. Non Fulvius eo tempore, aut Postumius Illyrios consiliis et armis, sed impotentia, sed temeritate sua Teuta vicit. Neque ignoratis, ut de aliis taceam, non ita proclivem illi futuram fuisse victoriam, si me defensorem potius quam inimicum habere Teuta maluisset. Verum enimvero, et quia vobis præclare confido, et quia facta potius quam verba tempus postulat, abrumpo. Habetis animos, habetis arma: videtis necessitatem, quæ timidissimum quemque posset acuere; vobis pariter urbique discrimen extremum imminet, nisi virtute vestra discusseritis. Eamus igitur, et fortuna bene juvante istos e latibulis suis paulo ante progressos petamus, securi de his, qui exscensionem faciunt: nam illos si ceciderimus, hi majori cum studio naves repetent, quam reliquerunt.'

62. Ita suos pro tempore cohortatus, instructis ordinibus ad eos invadendos qui collem tenebant ducit: qui et ipsi non segnius congressi sustinuerunt hostem, donec advenientes qui exscensionem interea fecerant, et a tergo eum adorti, magno cum terrore detrimentoque disjecere : paucos in oppidum retulit fuga : ceteri passim per invios calles dilapsi. Demetrius, qui solis quibusdam locis paPolyb. iv. ratos lembos in omnem casum habebat, uno eorum conscenso ad Philippum Macedoniæ regem profugit, cujus in Polyb. ap. Vales.l.vii. amicitiam receptus, mores adolescentis antea laudatos

66.

adulatione et tyrannicis consiliis corrupit, bellique Romani, et multarum præterea calamitatum, suasor et auctor

19.

Appian.

ei extitit. Post hanc pugnam Pharus ex itinere capta, Polyb. 111. jussuque imperatoris direpta et diruta est. Illyrici deinde rebus ex sententia ordinatis, ad triumphum petendum, Illyr. affecta jam æstate, consul Romam rediit.

Liv. Epit.

XX.

Dio ap.

Vales.

66.

63. In hujus quoque belli narratione Polybium sequi Polyb. malui, non ignarus apud alios auctores ambobus consulibus Zonar. ejus perfecti gloriam communiter tribui, qui evocatum ad se Demetrium, quia non parebat, aggressi primum in Issa Zonar. insula, quibus dixi artibus vicerint; deinde Pharo proditione capta, Demetrium expulerint. De cujus fine Appian. quoque dissentanea Polybio tradunt, istis et annis et locis. proximo, quæ aliud in tempus egressa prætermitto. Ceterum Illyriis in regis Pinnei gratiam, quem innocentem ætate et proposito fuisse constabat, pepercit senatus, fœdusque cum eo, adjectis tamen conditionibus quibusdam, renovavit. Interea L. Æmilius consul splendidissimum Polyb. IV. de his populis triumphum duxit: sed et M. Livium ex eo Auct. de bello triumphasse reperio: plures tamen scriptores hunc vir, illustr. prætereunt: credo quod majores L. Paulli res fuerunt, quibus collegæ famam gloriamque potuerit obscurare. Sed nobilius ejusdem M. Livii paulo post judicium et condemnatio fuit. Per invidiam ipse ac L. Paullus ac- Front.Strat. cusati, quod prædam militibus non æqualiter divisis- IV. 1. sent, quodque ex ea multa avertissent, judicium populi vir. Illustr. subiverunt. L. Paullus ambustus vix evasit: M. Livium 35. omnes tribus excepta Mæcia damnaverunt. Isque con- Liv.xxix. tumeliam istam tam indigne tulit, ut, urbe relicta, cœtus Liv. XXVII. omnes fugeret, donec eum ad instituta vitæ prioris resu- 34. menda reipublicæ tempora retraxere.

Justin. XXIX. 2.

Auct. de

Liv. XXII.

37.

64. Sed hæc in P. Cornelii Scipionis, Ti. Sempronii Longi consulatum inciderunt. Anno autem, quo M. Li- Plin. XXIX. vius et L. Paullus adhuc consules erant, Archagathus qui

• Ipse ac L. Paullus accusati] Ex hac societate periculi et criminis, testata a T. Livio, constare videtur ambos quoque communiter rem gessisse in Illyrico et Polybium, licet auc

torem gravissimum, hic minus
diligentem fuisse, quam illos
longe levioris auctoritatis scrip-
tores, Zonaram et Auctorem de
vir illustr. Crev.

1.

1650

T. LIVII LIBRI XX. SUPPLEMENTUM.

dam Lysaniæ filius ex Peloponneso Romam venit, qui medicinam professus, jure Quiritium donatus est, eique taberna in compito Acilio emta publice: res ad memoriam minime celebris, nisi tum primum artis medica nomen auditum Romæ agnitumque esset, hactenus ad sanitatem tuendam sufficiente temperantia et inemtis remediis. Liv. Epit. Eisdem consulibus coloniæ deductæ sunt in agro Gallico, Placentia et Cremona, non postrema causa irarum, quibus commoti Boii Insubresque respicere Hannibalem cœpere, qui tum Saguntinam urbem summis viribus oppugnans, per ruinas ejus iter ad Romana bella muniebat. Sed hi ceterique motus, qui magno numero, neque minori mole continuo ingruerunt, ab altiore paulo principio sunt repetendi.

XX.

Liv. XXI. 25.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXI.

BREVIARIUM.

CAP. 1. Bellum Punicum 11. maxime omnium memorabile, quod parat Han. nibal, a patre olim jure jurando adactus, et jam ante Hamilcar meditatus erat. 2. In Hispania Hamilcar perit, et Hasdrubal, gener ejus, imperium obtinet. Is fœdus renovat cum Romanis, et a barbaro quodam obtruncatur. 3. Ei succedit Hannibal, militum, plebis, et Barcinæ factionis favore adjutus, nequicquam refragrante Hannone. 4. Hannibalis ingenium, virtutes, et vitia. 5. Hannibal Olcades, Vaccæos, Carpetanos, omnesque trans Iberum populos præter Saguntinos, Romanorum socios, vincit. 6. Certamina serit inter Saguntinos et Turdetanos. Hi ab eo juvantur; illi auxilium orant Romanorum, qui legatos ad Hannibalem atque inde Carthaginem mittunt. 7. 8. Saguntus jam summa vi tum oppugnatur tum obsistit, et ipse Pœnorum dux vulneratur. 9. Legati Rom. non admittuntur, et Carthaginem eunt. 10. Ibi Hanno unus causam fœderis et Romanorum agit. 11. Senatus Carthag. prope omnis Hannibali favet. Saguntini in ipsa urbe cum hostibus fortiter pugnant, sed jam laborant inopia omnium. Oretani Carpetaniqne opprimuntur. 12. Arx Sagunti oppugnatur, et exigua pacis spes tentatur per Alconem et Alorcum. 13. Ille manet apud hostem: hic duras pacis conditiones affert et suadet. 14. Quibus auditis multi se suaque in ignem conjiciunt. Mox expugnatur urbs, omnesque puberes interficiuntur. 15. Capta Saguntus cum ingenti præda octavo mense. 16. Romanorum mæror, misericordia sociorum, pudor non lati iis auxilii, ira in Pœnos et metus de summa

rerum.

17. Bellum a Romanis paratur, et copiæ scriptæ dividuntur inter P. Cornelium Scipionem et Ti. Sempronium Longum consules. 18. Legati mittun

« AnteriorContinua »