Imatges de pàgina
PDF
EPUB

14.

natum his consulibus est navali prælio magno apud Ægi- Vellei. 1. murum, neutris læto exitu : quippe magnum et hominum, Flor. 11. 2. et navium numerum perdidere Pœni: victrix Romanorum classis ex hoste parta ingentia spolia vi tempestatum ami

In Sicilia pari et consilio, et fortuna res gestæ, quam superiore anno factum fuerat: difficili consulibus bello non magis ob asperitatem locorum, quam ob Hamilcaris ingenium, qui sicut in audaciam promtus, ita ad artes belli callidissimus erat. Quibus rebus illo tempore Romanos ita sustinuit, ut non modo loca, quæ ceperat, tutaretur, hostiumque socios in Sicilia Italiæque ora incursaret; sed etiam in alia intentus, ruentem rem Punicam ubique fulciret, industrius idem, et cum animi firmitudine consilii ex tempore capiendi artifex. Itaque Lilybæta- Front.Strat. nos, qui terra maxime premebantur, inopia et metu libe- III. 16. rare cupiens, partem classis, ut Lilybæum petentem, in alto jussit obversari: cujus ad conspectum cum Romani evolassent, ipse cum navibus, quas ad hoc in loco unde conspici nequiverant occultas habuerat, portum occupavit, obsessosque præsentia sua et rerum necessariarum invecta copia magnam in spem alacritatemque erexit.

49. Cum ad hunc modum tempus in Sicilia bellando extraheretur, consules A. Manlius T. F. T. N. Torquatus Atticus, C. Sempronius Ti. F. Ti. N. Blæsus iterum,s ad exercitus venerunt. Sub id tempus non tam commutata, quam magis astricta ejus belli ratio est. Romani, Polyb.1.58. uti paulo ante narravimus, supra Erycem urbem in summo monte præsidium collocaverant; aliud itidem infra urbem in radice montis: munitio præterea situsque loci, cum custodiæ tales accederent, facile efficiebant, ne quid ei urbi metuendum videretur. Sed audacia Hamilcaris, nihil homini impervium esse passa quod aggredi libuisset, rem tantam brevissimo tempore perfecit. Ille enim noctu cum copiis appulsus, et ascensum stadiorum triginta" silentio Diod. Ecl. emensus, cum ipse ante agmen suorum princeps incede- 1. xxiv.

f In Sicilia] Silent veteres scriptores de hujus anni rebus

in Sicilia gestis. Crev.

A. U. C. 508. A. C. 244.

Stadiorum triginta] Passuum 3750. id est, leucæ unius cum quadrante. Crev.

Polyb.

ret, nec opinantes oppressit: majorique parte eorum qui in urbe reperti fuerant interfecta, ceteros Drepanum amandavit.

50. Ex eo tempore mira facies rerum et valde severa militia fuit. Nam Hamilcar inter duo præsidia hostium medius, ab inferiore obsidebatur, cum ipse vicissim superius obsideret: Romanique pariter Pœnique, toleratis laboribus et periculis incredibilibus, cum in tanta vicinia castrorum nulla non dies modo, sed ne hora quidem aut discrimine prælii, aut metu vacaret, fortissimorum virorum opera per proximum ferme biennium ediderunt: non fessi cedentesque invicem, neque sua aut victoria, aut clade diremti, sed ad extremum pares invictique, et navali inteVellei. 1. rim pugna decreto bello. Iisdem consulibus Brundisium 14. et Liv. in agro Sallentino colonia deducta est, vicesimum post Epit. XIX. Ολυμπ. annum, quam in deditionem regiones istæ venerant. Sub ἀναγρ. idem tempus Ti. Coruncanio, qui primus ex plebe pontiPigh. ad annum 510. ficatum maximum gesserat, in extrema senecta mortuo, L. ex Cic. Ca- Cæcilius Metellus in locum ejus factus est.

ton.

Zonar.

Zonar.

51. Interea consulatus Romæ C. Fundanio C. F. Q. N. Fundulo, C. Sulpicio C. F. Ser. N. Gallo mandatur.' Tum quoque pari forma et fortuna, ut hactenus, bellum cum Hamilcare gestum est: nisi quod Gallorum mercePolyb. 11.7, naria manus, aliique nonnulli qui Pœnis militaverant, ob Polyb.1.77, stipendia non soluta injuriasque alias, Erycinam urbem Romanis conati prodere, (ibi enim præsidium agitabant,) postquam consilium irritum fuit, ad consules transfugerunt: primique exterorum ab Romanis in commilitium asciti sunt. Sic auctis viribus, tamen pedestri exercitu finem bello imponere non poterant, obsistente cumprimis Hamilcaris audacia, qui neque decipi dolis, neque domari viriPolyb.1.59. bus patiebatur. Ergo denuo reditum est ad classis instaurandæ consilia, marisque repetendi: nec enim aliter posse Carthaginienses prohiberi Sicilia, quam si maris usum perdidissent:' spemque non vulgarem fecerant res superioribus annis privatorum ausu bene gestæ. Sed pecunia deerat, inani dudum ærario, et sumtus tam diuturni belli male sustinente.

i A. U. C. 509. A. C. 243.

[ocr errors]

52. Tum vero Romani mores laboranti reipublicæ tempestivo auxilio subvenere. Quippe tanta fuit senatorum eo tempore generositas, ut in publico discrimine privatis opibus puderet parcere, plusque statim pecuniæ reperiretur, quam ad impensam classis opus esset: nam ex ditissimis singuli, aliorum bini ternive, ut facultates erant, quinqueremem unam cum armamentis omnibus justoque remigio præstandam suscipiebant, ea lege, ut, republica meliorem in statum reversa, sua cuique pecunia restitueretur. Hac cura consilioque quinqueremes ducentæ comparatæ sunt, quas ad exemplum navis quæ Hannibalis Rhodii fuerat fabricandas curaverunt. Magna inde expectatio fuit, certis hominum animis, quod ad extrema remedia ventum esset, hac classe de summa belli necessario decretum iri.

Tac. III.

Val. Max.

I. 1. 2.

Val. Max.

53. Dum hæc ita fiunt, consulatum C. Lutatius C. F. C. N. Catulus, A. Postumius A. F. L. N. Albinus, inivere.* Flaminium Martiale A. Postumius habebat: eo- Liv. Epit. que provinciam sortiri cupientem L. Cæcilius Metellus XIX. pontifex maximus dicta mulcta prohibuit, negans fas esse Ann. 71. flamini a sacris recedere: cujus facti posterioribus quoque temporibus probata ratio est. Aliud in tuenda religione Cic. Phil. patria exemplum iisdem temporibus senatus edidit, vetito XI. 8. C. Lutatio consule Prænestinas sortes consulere, peregri- 1. 3. 1. nisve auspiciis in administranda republica uti. Tum ad belli curam conversis animis, quia neque salvis religionibus ambo consules proficisci posse, neque unus tanto oneri suffecturus videbatur, alterum ex prætoribus, cum eo Liv. Epit. primum anno creari duo cœpissent, cum C. Lutatio proficisci placuit: ea provincia Q. Valerio Faltoni obvenit. Zonar. Hi cum omnes et publicas, et privatorum naves studiose collegissent, numero circiter trecentarum expleto, cum Eutr. 1. 1. pontonibus aliisque navigiis septingentis, Siciliam statim atque remisit hyems petivere.

54. Venientibus confestim Lilybætanus Drepanitanusque portus patuerunt: quippe hostes nulla suspicione classis ex Italia venturæ cum omnibus suis navibus in Africam regressi fuerant. Hoc tam prospero rerum initio

* A. U. C. 510. A. C. 242.

XIX.

Diod. Ecl.

1. xxiv. Polyb.1.59.

Delph. et Var. Clas.

Livius.

50

consul animatus, cum et suopte ingenio impiger et ad res gerendas incitatus esset, Drepana operibus factis obsedit: neque eo segnius ad prælium navale, quod instare prævi. debat, classiarios milites quotidie exercuit, eo successu, ut quos rudes fere maritimorum casuum adduxerat, ii satis jam ad quodlibet discrimen eruditi paratique viderentur. Inter hæc, cum urbs Drepanitana terra marique oppugnaretur, jamque muri parte dejecta res Pœnorum in Oros.iv.10. summo periculo esset, consul, dum inter primores strenue pugnam ciet, grave vulnus in femore accepit: ejusque periculo perterrefacti milites, et ad saucium concurrentes, locum jam pæne captum omisere.

Zonar.

Eutr.
Flor. 11. 2.

55. Nondum usum pedis receperat, cum maxima Pœnorum classis adesse nuntiatur. Naves erant quadrinPolyb.1.50. gentæ, refertæ commeatu quem ad exercitum portabant, copiis præterea militum permagnis, armorumque et pecuniæ amplissimo numero. Summæ rerum Hanno præerat, nobilis Poenus: hic magno studio id agebat, ut Erycem appulsus onere levatas naves acceptis ab Hamilcare strenuis viris compleret, atque sic deinde cum Romana classe confligeret. Ceterum conceptum optime consilium C. Lutatii consulis circumspecta prudentia fregit. Is enim victoriam in eo consistere reputans, si cum Liv. XXII. classe gravi suisque apparatibus impedita congrederetur, ante diem VI. Idus3 Martias, assumto in naves optimo quoque militum, ad + Ægates insulas, contra Lilybæum jacentes, progressus, Hannonem ab Hieronneso venientem conspexit: tum gubernatores militesque hortatus, pugnam in diem sequentem indixit.

14. Eutr. Diod.

Liv. Polyb.

56. Ceterum orta luce, rursum ambigua consultatio fuit: quod ventus hosti favens, Romanis adversus surrexerat: quare jactatis utrimque momentis rationum, cum ventis et Hannone solo pugnare classem onustam habente satius visum, quam permittere, ut ille, navibus onere levatis, florem pedestris militiæ, ipsumque adeo Hamilcarem, quo nihil eo tempore formidabilius habebatur, in certamen adduceret. Itaque conspectis hostium navibus, quæ pleno

3 Ita Crev. ex Eutrop. Edd. priores ante diem VII. Idus.
4 In edd. ante Crev. ad abest.

cursu iter suum prosequebantur, e portu progreditur, et, quo suis animum adderet, ipse, licet uti pede non posset, in prætoriam se deportandum curat. Pœni quoque, viam Eutr. sibi interclusam cernentes, aciem instruunt, vi perrupturi. Polyb. Sic utrimque signo dato acriter concurritur, per valetudinem C. Lutatii, quæ vicibus eum suis fungi prohibebat, Val. Max. omnia imperatoris munia obeunte Q. Valerio.

II. 8. 2.

57. Neque diu pugnatum est, quin appareret, utra ex Flor. parte futura esset victoria. Quippe graves et propemodum immobiles Pœnorum naves arbitrio suo Romanæ leves et expeditæ assultabant, ceteris etiam rebus omnibus longe superiores: quicquid enim hactenus infestum Polyb. 1.61. incommodumque fuerat, experientia docti mutaverant correxerantque. Naves ad optimum exemplar fabricatæ, onera pugnæ inutilia diligenter amota, remiges exercitati validique, robur legionum, haudquaquam spernenda ad victoriam momenta aderant. Contra Penis gravia oneribus navigia, recens delecti remiges, et, ut in magna securitate, negligenter: neque enim Romanos mare retentaturos esse speraverant. Ergo, uti necessum erat, Flor. in tam impari certamine, non longa victoriæ mora fuit, Polyb. Centum et viginti navibus amissis, quarum septuaginta cum ipsis hominibus (millia ferme decem erant)' captæ Diod. sunt, ceteri, percommode mutato inter pugnæ tempus Polyb. vento, Hieronnesum fuga evaserunt.

Oros. IV.

58. Hæc est illa nobilis Pœnorum ad Ægates insulas clades, quemadmodum a Polybio maxime descripta est: Eutr. et nam alii scriptores captas naves tres et septuaginta, cen- 10. tum viginti quinque demersas, duo et triginta millia hominum capta, tredecim millia cæsa retulerunt. Præda Eutrop. fuit ingens, non in commeatu modo et armis, sed etiam auro argentoque. Ex Romana classe naves interiere Zonar.. duodecim. Ferunt ab initio pugnæ conspectam in cœlo supra Romanas naves facem, Punicæ classi velut infesta cuspide minitantem, præsagium eventus mox consecuti

1 Millia ferme decem erant] Dio. dorus, qui hic citatur testis, ait sex millia Carthaginiensium, ut refert Philinus, capta esse; ut alii scriptores, quos non appel

lat nominatim, quatuor millia et
quadraginta. Videtur duos hos-
ce numeros imprudens conjunx-
isse Freinshemius. Polybius de
numero captivorum silet. Crev.

« AnteriorContinua »