Imatges de pàgina
PDF
EPUB

poterat, totamque ferme Siciliam ditione aut fœderibus complectebatur. Sed neque consules ejus anni placebant, neque consulari imperio, quod isti contemtu religionum profanassent, (nam et L. Junius contra auspicia navigasse Cic. de dicebatur,) res putabatur feliciter geri posse. Igitur ad rem novam et inusitatam ventum, uti dictator diceretur, qui in Siciliam iret, cum ad eam diem extra Italiam nemo ea potestate præditus exercitum duxisset.

Nat. Deor.
II. 3. et de

Divin. 1.16.

et II. 33.

Liv. Epit.

ΧΙΧ.

Cic. de

Val. Max.

29. Mira eo tempore et prope incredibilis P. Clodii consulis insolentia fuit: jussus a senatu dictatorem dicere, Suet. in tanquam parum in patriam deliquisset tantæ cladis auctor, Tib. c. 2. nisi dignitatem etiam imperii contumelia et derisu macularet, M. Claudium Gliciam dixit, scribam aut viatorem Fasti Capit. suum. Tum vero coorta merito in eum indignatione om- Polyb.1.52. nium, coactus abdicare, ac in populi judicium adductus Nat. Deor. est. Condemnatum auctores, quos Cicero vidit, retulere: et de Div. sed apud alios annotatum est, illum, haud dubia jam po- vii. 1.4. puli voluntate, casu ereptum esse imminenti 20 damnationi, cum subito coortus imber comitia diremisset: tum enim, velut quæstionem interpellantibus Diis, aliam deinceps institui non placuisse. Ceterum Glicias, quod ultimæ Liv. Epit. sortis hominem in maximo imperio conspici pudor civi- xix. tatis non ferebat, coactus abdicare, ludos tamen postea Fasti Capit. prætextatus spectavit. In ejus locum dictator creatus est A. Atilius A. F. C. N. Calatinus, dixitque magistrum equitum L. Cæcilium L. F. C. N. Metellum, qui de Poe- Plin. VII. nis triumphaverat. Hi profecti quidem sunt in Siciliam, Zonar. sed rem memorabilem nullam gesserunt.

XIX.

43.

Dio I. Xxxvi. in

30. Interea L. Junius anxius rerum suarum, et nau- Orat. Catul. fragii culpam egregio facinore abolere studens, cum in Polyb. 1.55. omnes occasiones intentus esset, Erycis occupandi viam, Diod. Ecl. proditione nocturna quorundam, quos donis et promissis 1. xxiv. suos fecerat, invenit. Eryx mons est Siciliæ post Ætnam Polyb. editissimus, in ea parte insulæ quæ Italiam respicit, medio ferme inter Drepana et Panormum situ, sed ab illa parte asperior. In vertice planitiem habet cum templo Vene20 Edd. ante Crevier. eminenti.

• Sed ab illa parte asperior] Ab ea parte quæ speetat Drepana,

Diod.

Zonar.

Cic. ubi

supra: et Val. Max. 1.4. Cens, de

c. 17.

Aug. de Civ. Dei, III. 18.

[ocr errors]

Plin. xv.

ris, quam ex loco Erycinam vocant, longe omnium quæ in Sicilia sunt opulentissimo. Sub ipsum deinde cacumen in medio montis urbs est cognominis, accessu valde difficili, qui a radicibus montis, per longas et angustas semitas, not citra laborem expeditur. Igitur L. Junius loci natura perspecta, tum in summo montis jugo, tum in faucibus quæ Drepana spectant, præsidia constituit, tutus loco, et, si inces eretur, vim hostium levi negotio propulsaturus: sed et Ægithallum muro cinxit, firmavitque præsidiaria manu militum octingentorum. Ceterum Carthalo noctu expositis ibi copiis castellum expugnavit: præsidiarii partim occisi captive, partim ad Erycem perfugerunt. Cetera de L. Junii rebus incerta sunt apud scriptores: quidam enim a Carthalone captum Ægithalli, alii metu accusationis ob classem amissam sibi necem conscivisse prodiderunt.

31. Neque minus de secularibus ludis ambigitur, tumne die natali, potius tertium celebrati fuerint, an quartodecimo post anno, P. Cornelio Lentulo, C. Licinio Varo consulibus. Credibilius tamen arbitror, hoc anno factos, incitante etiam ex tot cladibus metu, et spe meliorum temporum, si religiones diligentius colerentur. Fertilis hic annus fuit, oleique libræ duodena" singulis assibus veniere. Interea cum dictaturæ vel tempus effluxisset, vel abdicata per CalatiFasti Capit, num potestas esset, magistratum inierunt C. Aurelius L. F. C. N. Cotta, P. Servilius Q. F. Cn. N. Geminus, iterum uterque consules. Hi res in Sicilia satis prospere gesserunt, citra tamen magnæ aut victoriæ, aut utilitatis gloriam. Coërcuerunt sane Pœnos Lilybæum et Drepanum tenentes, ne tam aut frequenter, aut late auderent excurrere; et quæ in locis a mari remotioribus præsidia. habuerant, receperunt.

Zonar.

32. Adversus hos Carthalo cum multa conatus frustra esset, consilium Italicæ oræ vastandæ cepit: ut hoc tu

ut clare habet Polybius, satis
obscure hic a Freinshemio ver-
sus. Crev.

"Oleique libræ duodena] Hic
intelligimus mensuras librales.
Mensuræ autem librales 12. pa-

res sunt libralibus ponderibus 10. Parisiensibus libris 7. cum unciis 13. Vid. Disput. nostram de ponderibus et mensuris. CrerA. U. C. 504. A. C. 248.

2

multu consules a rebus Siculis distraheret, aut, si auxilio venire suis neglexissent, occasione temporum ad populandos agros urbesque capiendas uteretur. Ceterum ne hic quidem fortuna cœptis affuit: missus enim ad prohibendas sociorum injurias cum urbano milite prætor de successu consilii sui desperantem redire in Siciliam compulit. Ubi cum mercenarius miles seditionem excitasset, quod stipendia non solvebantur; multos ex eo numero in desertis insulis exposuit, multos ad pœnam remisit Carthaginem: quam rem ægre ferentibus reliquis, adeo sunt exasperati animi, ut manifesta defectio omnium, et ex eo novi belli materia timeretur. Sed in tempore Hamilcar, successor Carthaloni datus, advenit: tumultuantesque noctu adortus, alios occidit, alios demersit mari; ceteros veniam petentes in gratiam concordiamque recepit. Hic est ille Barcæ cognomento notus Hamilcar, quo meliorem Diod. ap. ducem Carthago non habuit, futurus incomparabilis, nisi Vales, libb. Hannibalem genuisset.

XXIII. et
XXIV.

10.

33. Ex eo tempore durius Romanis bellum fieri cœpit : statim enim sedato mercenariorum motu, cum classe ad Zonar. Italiam devastandam profectus Hamilcar, Locrensium et Oros. IV. Bruttiorum agros late populatus est. At Romani, cum Polyb.1.56. Hieronis Syracusani regis in eos constans fides et magna Zonar. extarent merita, remisso tributo annuo quod priori fœdere pepigerant, perpetuam cum eo societatem amicitiamque Appian.ap. Fulv.Ursin. sanciverunt. Interim Hamilcar ex Italia reversus in finiPolyb. bus Panormitanis exscensione facta, inter Panormum et Erycem castris locum cepit natura munitissimum. Epiercte vocatur mons omni ex parte abruptus, qui ex cir- Barclaii cumfusa regione in magnam altitudinem se erigit, non Argenis, 1. tenui fastigio, sed spatium centum plus minus stadiorum Polyb. complexo: quæ tota regio pecori alendo frugibusque serendis aptissima est, ut quæ marinis flatibus opportune adversa, pestiferis animalibus omnibus vacat. Ibidem verruca quædam assurgit, quæ et arcis vicem, et speculæ in circumjectos campos obtinere queat. Adjacet portus

Spatium centum...stadiorum complexo] In circuitu, ut exprimit clarius Polybius. Ambitus illius planitiei in summo vertice

est centum stadiorum, sive duo-
decim millium quingentoram
passuum, leucarum nostratium
amplius 4. Crev.

II. init.

perquam aptus Drepano aut Lilybæo Italiam petituris, cum aqua dulci copiosa. Tribus omnino viis iste mons adiri potest: a terra duo sunt aditus, unus a mari, sed omnes impediti et perdifficiles.

34. Hic castra locavit Hamilcar, audaci plane consilio, cum urbem sociam habens omnino nullam in medios hostes se demitteret: sed munitione loci, suaque virtute et peritia rei militaris confisus, plurimum negotii Romanis exhibuit, Carthaginiensiumque res valde confirmavit, quæ jam etiam domi satis prospere ire cœperant. Namque Diod. ap. Pœnorum alius dux Hanno, cui cum Hamilcare virtutis Vales. I. erat æmulatio, gloriæ parandæ causa, simul ut militem Polyb.1.73. citra sumtum civitatis ex hostico aleret, belloque exerDiod. ceret, Libyæ parti quæ circa Hecatompylon est, arma intulerat; et urbe potitus, obsidum tria millia Carthaginem deduxerat.

XXIV.

Zonar.

35. Neque tamen usquequaque res eis lætæ eo tempore fuere. Quippe L. Cæcilio L. F. C. N. Metello secundum, Num. Fabio M. F. M. N. Buteone consulibus,* privatorum opibus parata classis Africam vastavit: quanquam enim senatus iterum abstinere mari decreverat, civibus tamen id postulantibus navigandi potestatem fecit: ea conditione, ut naves ex publico acceptas restituerent, prædam servarent sibi. Sic facta classis non contemnenda, littoribus Africanis multum terroris damnique intulit: sed et Hipponem Regium, urbem non e vilissimis, adorti, naves Hipponensium et ædificia multa igne consumserunt. Regressuri deinde, cum exitum portus catenis clausum reperissent, ex magno periculo salutem sibi arte et consilio pepererunt. Incitatis enim navibus, cum proræ catenam prope jam contingerent, universi in puppes navium recesserunt: sic levatæ onere prora catenas facile superarunt. Hoc facto contulerunt se omnes in proras, hisque depressis effecerunt, ut puppes itidem supra catenas lapsæ liberi cursus facultatem periclitantibus redderent. Sic ingenti metu liberati paulo post apud Panormum cum Punicis navibus prosperam pugnam fecere.

36. Consules autem Romani, divisis belli muniis, L.

2 A. U. C. 505. A. C. 247.

1.

Metellus Lilybæum, Num. Fabius Drepanum obsidebant. Adjacet Drepano Austrum versus insula, sive scopulus Cluver. Siverius est, quam Peliadem insulam Græci, nos Colum- cil. Ant. 11. bariam appellamus. Hanc occiso præsidio Punico per Zonar. suos milites noctu consul occupavit. Neque distulit Hamilcar, qui ad defendendum Drepanum accurrerat, orta luce ad locum recuperandum egredi. Quo animadverso consul, cum suis opem ferre non posset, tota vi Drepanum oppugnare instituit. Sic retracto Hamilcare, tenuit insulam, eaque deinceps ad obsessos acrius infestandos usus est: jactis enim molibus continenti eam annexuit: et, quoniam illa parte infirmiora urbis erant moenia, operibus excitatis oppugnationem inde est orsus.

57.

37. Sed pugnas Hamilcari cum his et sequentium annorum consulibus pugnatas, neque ob frequentiam posse Polyb. 1. describi, neque ob similitudinem casuum debere, Polybius censuit cum triennio fere continuo Epierctæ castra habens cum Romanis ducibus, maxime postquam illi, castris ante Panormum locatis, vix quinque stadiorum intervallum inter se et hostem reliquissent, propemodum quotidiana prælia fecerit: neque enim aut quietæ res esse poterant, cum collata castris castra essent; neque rursum ad universæ dimicationis discrimen ventum est. Multa enim prohibebant: præcipue quod pari copiarum firmitudine, locorumque munitionibus, etiam qui in prælio inferiores fuerant, vicinitate castrorum protegerentur. Ita fiebat, ut inter pugnandum semper aliqui caderent: acie semel inclinata, tutus ad munimenta receptus esset. Ceterum eodem anno quo Drepana obsessa sunt, non Sicula Zonar. modo, sed etiam Italica littora Carthaginiensium classes infestarunt: et ipse Hamilcar, deprædando quicquid adiri Polyb.1.56. poterat, maritimam Italiæ oram ad Cumanos usque fines pervastavit.

38. His incursionibus et Siculis pugnis cum multi Romanorum civium in servitute apud hostes essent, duces Romani cum Pœnis pacti sunt, ut captivi permutaren- Liv. xxII. tur: utra pars plures accepisset, argenti pondo bina et seli- 23.

1 Edd. ante Crev. quem Peliadem insulam.

« AnteriorContinua »