Imatges de pàgina
PDF
EPUB

SUPPLEMENTUM

LIBRI XIX.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

1. PROFECTIS ab urbe Carthaginiensium legatis, consules, senatusconsulto exercitum in Siciliam deportare jussi, cupide paruerunt, et ira in hostes accensi ob M. Regulum, et æmulatione speque ex L. Metelli proconsule victoria. Nec enim confecti negotii magnitudinem damno Polyb.1.41. tantum Carthaginiensis populi metiebantur, quod amisso exercitu tantoque numero elephantorum ad reliqua belli factus esset infirmior, sed haud minus eo, quod prospera cum belluis pugna Romani milites animum ex priore formidine receperant: spesque incesserat finiri bellum posse, ni occasioni defuissent. Igitur classe navium ducentarum coacta consules ambo cum legionibus quatuor Panormum Oros.iv.10. appulerunt: assumtisque reliquis ibi copiis navibusque, Diod. Ecl. præter eas quæ custodiæ locorum necessariæ videbantur, 1. xxiv. cum rostratis ducentis quadraginta, cercuris vero (sic vo- Etymolog. in Κερκού cant navium quoddam breviorum genus) sexaginta, et pos. aliis cujusque modi navigiis plurimis, Lilybæum veniunt: Diod. ibique consilio habito aggredi urbem constituunt. Hæc Polyb. est illa Lilybætani oppidi nobilis obsidio, quæ per solidum decennium ab ejus belli anno quarto decimo tracta, non expugnatione urbis, aut deditione ab obsessis facta, sed universi belli eventu finem accepit. Cum enim Pœni Romanique intelligerent quantum in ea urbe momentum utris

que foret, vel ad Africæ præsidium, vel ad imperium Siciliæ, summis utrimque viribus et oppugnata, et defensa

est.

2. Urbem deinde Romanam ex mærore, quem M. Reguli casus attulerat, refecit L. Metelli triumphus: non visu modo et memoria rerum prosperrimarum, sed etiam Fasti Capit. adversus inhumanam gentem vindictæ dulcedine. Trium

XIX.

II.

Plin. VIII.

6.

phavit de Pœnis proconsule A. D. VII. Idus Septembres. Liv. Ep. Ducti sunt ante currum duces hostium tredecim, et ingens Dionys. 1. elephantorum agmen, viginti supra centum: sunt et qui plures numerent. Hi deinde producti sunt, cum ludi fieL. Piso ap. rent, et hastis præpilatis per totum circum ab operis acti, quo contemnere disceret belluas populus, quas vehementissime timuerat. Interfectos esse jaculis Verrius Flaccus auctor est, cum neque uti iis placuisset, neque donari regibus tantam accessionem virium, ex usu reipublicæ videEodem anno magna vilitas annonæ Romæ fuit : ap. Plin. assibus singulis farris modios fuisse, itemque vini congios, ficique siccæ pondo triginta," olei pondo decem, carnis pondo duodecim traditur: cum plus ubivis earum rerum esset, quam pecuniæ, cujus inter belli tam diuturni sumtus magna jam penuria esse cœperat.

M. Varro retur.

XVIII. 3.

42.

3. Dum hæc Romæ geruntur, in Sicilia Lilybæum summis viribus oppugnabant consules: neque minore perPolyb. 1. tinacia animorum ab inclusis resistebatur. Prima vis admota est turri, quæ præ aliis longissime versus Libycum mare procurrebat: hac dejecta, ad proximam quamque promota sunt opera, donec sex omnino turres procubuerunt. Tum ad ceteras quatiendas fossæ compleri cœptæ, ut machinæ transduci admoverique possent. Quanquam magnus erat labor, quippe latitudo fosse sexaginta cubitos, altitudo quadraginta æquabat, tamen impigre cœptus promotusque est. Contra hæc Carthaginienses, interius aperta fossa, egestam humum amoliebantur: sed cum

Zonar.

Diod.

Zonar.

[merged small][ocr errors][merged small]

multitudine materiem apportantium nihilominus agger cresceret, fossæque complanarentur, relicto isto consilio murum alium interiorem exstruxerunt : indefesso ad omnia Himilcone, qui, præter urbanam multitudinem, mercena- Polyb. 1. riorum decem millibus instructus, vim omnem dolumque hostium sagacitate, vigilantia, constantiaque eludebat.

42.

4. Ille nihil neque remissum apud suos, neque tutum apud hostes patiebatur: operibus opera, cuniculis cuniculos, armis arma opponebat. Inter hæc sæpe eruptionibus pugnatum, adeo nonnunquam ferociter, ut haud pauciores, quam justa pugna cadere solent, tumultuariis istis certaminibus, desiderarentur. Inter quæ, Romanis mu- Zonar. ros suffodientibus, quo subrutis fundamentis conciderent, Himilco ex adverso cuniculos agi jussit, ubi Romanos terram egerere animadverterat. His deinde protinus apertis armatos immisit, qui, nudos et operi intentos subito aggressi, multos interemerunt; neque pauciores, dum opem suis laturi ad muros accurrunt, sarmentis in fossam conjectis, deinde incensis, concremarunt.

43.

5. Gliscebat tamen in animis obsessorum pavor atque Polyb. 1. consternatio: qua abusi duces quidam mercenariorum, Zonar. stipendia sibi non ex fide soluta prætexentes, de prodenda Polyb. Romanis urbe consilia iniverunt; minime dubitantes, quin suos quisque milites facile illecturus esset ad probanda quæ agerentur: itaque nocte quadam clam ex oppido ad castra Romanorum elapsi, statum urbis obsessæ, et quid ipsi pararent, exposuerunt. Agebat tum inter mercenarios qui Lilybæi erant Alexon quidam, Achæus genere, vir neque militarium artium rudis, et eximius fide: is, animadverso proditorum consilio, rem ad Himilconem continuo defert. Himilco, ut in magno et instanti metu nihil cunctatus, duces mercenariorum, quot eorum adhuc Lilybæi erant, convocat: quid a quibus tentetur exponit, eosque graviter incusat: hortatur præsentes, ne temeritatis et perfidiæ alienæ participes esse velint: in fide perseverantibus integra apud Carthaginienses omnia, stipendium certum, præmia magna fore: proditionis infami crimine se commaculantes, et Diis et hominibus adversis acturos esse.' Simul pecuniæ quantum cogere istam inter trepi- Zonar.

Polyb.

Zonar.

Polyb.

Diod. Ecl. 1. xxiv. Polyb.

Zonar.

10. Polyb.

dationem potuerat, dividit: de gregariorum stipendiis, ut quam maturrime solvantur, sibi curæ futurum esse spondet.

6. Magna vis orationis est in tempore adhibitæ, præsertim si gravitate morum fides sermoni concilietur: assensi certe sunt universi, operamque suam ad continendos in officio milites alacriter obtulerunt. Himilco laudatos et ampliori spe incensos ire confestim ad suos quemque jubet, operamque dare, ut in fide atque potestate sint. Mittit una Hannibalem, filium ejus Hannibalis qui in Sardinia perierat, et Achæum Alexonem: illum ad Gallos, quibus ex veteri commilitio notus et acceptus erat; Alexonem ad ceteros varii generis mercenarios, omnibus ex æquo carum gratumque. Hi fidem suam interponentes, rata fore quæ Himilco promisisset, negotium adeo ex sententia perfecere, ut paulo post reversos ad moenia proditores non modo aversarentur omnes, sed etiam conviciis telisque ultro arcerent. Et hi quidem ad consules re infecta regressi, muneribus tamen quibusdam et agris in Sicilia donati sunt. Ceterum Pœnorum res improviso malo prope desperationem adductas eo tempore fides Alexonis sustentavit: qui prius servatis itidem Agrigentinis, quibus simili quodam scelere mercenarii Syracusanorum insidiati fuerant, jure suo memoriam laudemque in historia meruit.

7. Creverunt deinde obsessis animi adventu novorum auxiliorum. Carthaginienses enim, licet ignari omnium quæ Lilybæi gesta essent, res non segnibus consiliis indigere judicabant. Igitur Adherbali rei maritimæ præfecto negotium dederant, ut classe comparata militem, annoOros. IV. nam, et pecuniam Lilybæum introduceret. Ab hoc missus Hamilcaris filius Hannibal, ab Egusis, quas vocant, insulis, ventum opportunum nactus, recta fronte Lilybætanum portum petit, instructos in navibus habens milites, et si quis obsisteret vi perrupturus. Jam ab obsidionis principio portus aditum obstruxerant Romani, demissis in fundum maris cercuris quindecim, quos ad hunc usum lapidibus oneraverant. Igitur partim hostis celeritate deprehensi, partim metuentes, ne ventorum vi convulsi et ipsi in portum et intuta navigantibus loca raperentur, ad

Diod.

Polyb.

« AnteriorContinua »