Die Metamorphosen: Buch 1-7 6. Aufl. 1878

Portada
Weidmann, 1878
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Continguts


Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 19 - Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Pàgina 15 - Ante mare et terras et, quod tegit omnia, caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos : rudis indigestaque moles, nee quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
Pàgina 42 - Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; alter inhaesuro similis iam iamque tenere 535 sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
Pàgina 43 - ... at quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe' dixit 'mea. semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae. tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas. postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis mediamque tuebere quercum, utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.
Pàgina 176 - Trinacris et magnis subiectum molibus urguet aetherias ausum sperare Typhoea sedes. nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro...
Pàgina 20 - Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Pàgina 39 - quantoque animalia cedunt eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem; quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Pàgina 111 - ... atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes. ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: nil habet ista sui. tecum venitque, manetque, tecum discedet, si tu discedere possis.
Pàgina 40 - Ille quidem obsequitur. Sed te decor iste quod optas esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat.
Pàgina 128 - ... saepe, ubi constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque vices fuerat captatus anhelitus oris, ' Invide ' dicebant ' paries, quid amantibus obstas? quantum erat, ut sineres toto nos corpore jungi, aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres ! 75 nee sumus ingrati ; tibi nos debere fatemur, quod datus est verbis ad arnicas transitus aures.' talia diversa nequiquam sede locuti, sub noctem dixere vale, partique dedere oscula quisque suae non pervenientia contra.

Informació bibliogràfica