Publii Ovidii Nasonis Opera omnia, Volum 4

Portada
Ex Typis Viduae Pomba et filiorum, 1822
 

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 489 - Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in viscera viscera condi congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animantem animantis vivere leto...
Pàgina 25 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es? qua te regione requiram?
Pàgina 412 - Hoc pecus omne meum est : multae quoque vallibus errant, multas silva tegit, multae stabulantur in antris ; nee, si forte roges, possim tibi dicere quot sint : pauperis est numerare pecus.
Pàgina 505 - Est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis arduus arboribus, quondam planissima campi area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu!) vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens, luctataque frustra
Pàgina 346 - Iam cinis est; et de tam magno restat Achille Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam. At vivit, totum quae gloria compleat orbem. Haec illi mensura viro respondet, et hac est Par sibi Pelides, nec inania Tartara sentit.
Pàgina 280 - ... plumeus, unicolor, pullo velamine tectus, quo cubat ipse deus membris languore solutis. hunc circa passim varias imitantia formas somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, silva gerit frondes, eiectas litus harenas.
Pàgina 413 - Certe ego me novi, liquidaeque in imagine vidi Nuper aquae ; placuitque mihi mea forma videnti.
Pàgina 421 - Repetendaque numquam terra, vale! dixi corpusque sub aequora mersi. Di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi quaecumque feram mortalia demant, Oceanum Tethynque rogant; ego lustror ab illis et purgante nefas noviens mihi carmine dicto pectora fluminibus iubeor supponere centum. Nee mora, diversis lapsi de partibus amnes totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
Pàgina 299 - Thestorides, nee enim nescitve tacetve, sanguine virgineo placandam virginis iram esse deae. postquam pietatem publica causa, rexque patrem vicit castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, victa dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri vocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
Pàgina 496 - Nihil est, toto quod perstet in orbe, cuneta fluunt, omnisque vagans formatur imago, ipsa quoque assiduo labuntur témpora motu, non secus ac flumen.

Informació bibliogràfica