Latin Selections: Being Specimens of the Latin Language and Literature from the Earliest Times to the End of the Classical Period

Portada
Edmund Hamilton Smith
J. Allyn, 1882 - 410 pàgines
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Altres edicions - Mostra-ho tot

Passatges populars

Pàgina 366 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent...
Pàgina 119 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Pàgina 121 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem ; Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Pàgina 202 - Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170 vel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
Pàgina 171 - ... te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii ; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior, cui me moribundam deseris, hospes ? hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Pàgina 175 - ... ergo exercentur poenis, veterumque malorum supplicia expendunt : aliae panduntur inanes 740 suspensae ad ventos ; aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni...
Pàgina 119 - Humana ante oculos foede cum vita iaceret in terris oppressa gravi sub religione, quae caput a caeli regionibus ostendebat horribili super aspectu mortalibus instans, 65 primum Graius homo mortalis tollere contra est oculos ausus primusque obsistere contra...
Pàgina 176 - Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent : 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
Pàgina 182 - Populus me sibilat, at mihi plaudo Ipse domi, simul ac nummos contemplor in area.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina. Quid rides ? Mutato nomine de te Fabula narratur : congestis undique saccis * Indormis inhians et tamquam parcere sacris Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Pàgina 174 - Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque, Labosque ; Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280 Vipereum crinem vittis innexa cruentis.

Informació bibliogràfica