Imatges de pàgina
PDF
EPUB

615

[ocr errors]

Et factura fuit : pactus nisi Iuppiter esset,

Bis tribus vt coelo mensibus illa foret.
Tum demum vultusque Ceres animumque recepit ;

Impofuitque suae spicea serta comae :
Largaque prouenit cessatis meffis in aruis ;

Et vix congestas area cepit opes.
Alba decent Cererem : vestes Cerealibus albas

Sumite. nunc pulli velleris vsus abeft.
Occupat Apriles Idus cognomine Victor

Iuppiter : hac illi sunt data templa die.
Hac quoque, ni fallor, populo dignissima noftro

Atria Libertas coepit habere sua.

620

625,

630

635

Luce secutura tutos pete, nauita , portus :

Ventus ab occasu grandine mixtus erit.
Sit licet, vt fuerit ; tamen hac Mutinensia Caesar

Grandine militia contudit arma sua.
Tertia post Veneris cum lux furrexerit Idus ;

Pontifices forda facra litate boue.
Forda ferens bos eft fecundaque , dicta ferendo:

Hinc etiam fetus nomen habere putant.
Nunc grauidum pecus est: grauidae nunc semine terrae.

Telluri plenae victima plena datur.
Pars cadit arce Louis : ter denas Curia vaccas

Accipit ; et largo fparfa cruore inadet.
Alt ybi visceribus viculos rapuere ministri

Sectaque fumofis exta dedere focis;
Igne cremat vitulos, quae natu maxima virgo;

Luce Palis populos purget vt ille cinis.
Rege Numa, fructu non respondente labori,

Irrita decepti vata colentis erant.
Nam modo ficcus erat gelidis aquilonibus annus;

Nunc ager aslidua luxuriabat aqua.
Saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis ;

Et leuis obsesso ftabat auena lolo :
Et pecus ante diem partus edebat acerbos:

Agnaque nascendo faepe necabat ouem.

640

645

[ocr errors][ocr errors]

G2

Silua 650

655

660

2

Silua vetus, nullaque diu violata securi,

Stabat , Maenalio facra relicta Deo. Ille dabat tacitis animo responsa quieto

No&ibus. hic genuinas rex Numa mactat oues. Prima cadit Fauno : leni cadit altera Somno.

Sternitur in duro vellus vtrumque folo. Bis caput intoníum fontana fpargitur vnda,

Bis sua faginea tempora fronde premit. Vfus abeft Veneris: nec fas animalia menfis

Ponere : nec digitis annulus vllus ineft. Veste rudi tectum fupra noua vellera corpus

Ponit, adorato per sua verba Deo.
Interea placidam redimita papauere frontem

Nox venit, et secum fomnia nigra trahit.
Faunus adest, ouiumque premens pede vellera duro,

Edidit a dextro talia dicta toro :
Morte boum tibi , Rex, tellus placanda duarum :

Det sacris animas vna necata duas.
Excutitur terrore quies ; Numa visa reuoluit;

Et secum anibages caecaque iussa refert. Expedit errantem nemori gratissima coniux ;

Et dixit , Grauidae pofceris exta bouis. Exta bouis dantur grauidae : felicior annus

Prouenit, et fructum terra pecusque ferunt. Hanc quondam Cytherea diem properantius ire

Iuflit, et aetherios praecipitauit equos ; Vt titulum imperii quam primum luce sequenti

Augusto iuueni prospera bella darent.

665

670

:

675

Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus

Respicit. hac Hyades Dorida nocte petunt.

680

Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas,

Carcere partitos Circus habebit equos. Cur igitur miffae vinctis ardentia taedis

Terga ferant vulpes, cauffa docenda mihi. Frigida Carseoli, nec oliuis apta ferendis

Terra , sed ad fegetes ingeniofus ager.

[ocr errors]

Hac 685

[ocr errors]

690

695

Hac ego Pelignos, natalia rura, petebam ;

Parua, fed adsiduis vuida semper aquis.
Hospitis antiqui folitas intrauimus aedes.

Demserat emeritis iam iuga Phoebus equis.
Is mihi multa quidem , sed et haec, narrare solebat;

Vnde meum praesens instrueretur opus :
Hoc, ait, in campo (campumque ostendit) habebat

Rus breue cum duro parca colona yiro,
Ille {uam peragebat humum : fine vsus aratri,

Siue cauae falcis, fiue bidentis erat.
Haec modo verrebat ftantem tibicine villam;

Nunc matris plumis oua fouenda dabat.
Aut virides maluas, aut fungos colligit albos :

Aut humilem grato calfacit igne focum,
Et tamen adfiduis exercet brachia telis,

Aduersumque minas frigoris arma parat.
Filius huius erat primo lasciuus in aeuo ;

Addideratque annos ad duo lustra duos,
Is capit extremi vulpem sub valle salici:

Abstulerat multas illa cohortis aues.
Captiuam ftipula foenoque inuoluit, et ignes

Admouet. vrentes effugit illa manus.
Qua fugit, incendit vestitos meflibus agros :

Damnofis vires ignibus aura dabat.
Factum abiit : monumenta manent. uam viuere captanı

Nunc quoque lex vulpem Carsaolana vetat.
Vrque luat poenas gens haec, Cerealibus ardet;

Quoque modo fegetes perdidit , ipfa perit.

[ocr errors]
[ocr errors]

705

710

[ocr errors]

715

Postera cum veniet terras visura patentes

Memnonis in roseis lutea mater equis ;
E duce lanigeri pecoris , qui prodidit Hellen,

Sol abit : egreffo victima maior adeft.
Vacca fit an taurus, non eft cognoscere promtum:

Pars prior adparet: pofteriora latent.
Seu tamen est taurus, fiue eft hoc femína fignum ;

Iunone inuita munus amoris habet.

720 725

manu.

730

[ocr errors]

735

9

Nox abiit , oriturque Aurora.

Palilia poscor.
Non pofcor frustra; fi fauet alma l'ales.
Alma Pales, faueas pastoria facra canenti;

Prosequor officio fi tua festa pio.
Certe ego de vitulo cinerem ftipulasque fabales

Saepe tuli plena, februa casta ,
Certe ego transilui pofitas ter in ordine flammas;

Virgaque roratas laurea misit aquas.
Mota Dea eft ; operique fauet. naualibus exi,

Puppis: habent ventos iam tua vela suos.
I, pete virginea, populus , fuffimen ab ara;

Vesta dabit. Vestae munere purus eris.
Sanguis equi fuffimen erit, vitulique fauilla.

Tertia rés, durae culmen inane fabae.
Pastor, oues faturas ad prima crepuscula lustra.

Vda prius Spargat, virgaque verrat humum.
Frondibus, et fixis decorentur ouilia ramis ;

Et tegat ornatas longa corona fores.
Caerulei fiant viuo de sulfure fumi ;

Tactaque fumanti sulfure balet ouis.
Vre mares oleas, taedamque, herbasque Sabinas;

Et crepet in mediis laurus adufta focis.
Libaque de milio milii fiscella sequatur :

Rustica praecipue quo dea laeta cibo eft.
Adde dapes mulctramque suas : dapibusque reseais

Siluicolam tepido lacte precare Palen.
Consule, dic, pecori pariter , pecorisque magistris ;

Effugiat ftabulis noxa repulsa meis.
Siue facro paui, fediue fub arbore sacra ;

Pabulaque e bustis inscia carpfit ouis:
Seu nemus intraui vetitum , noftrisue fugatae

Sunt oculis Nymphae, semicaperue Deus :
Seu mea falx ramo lucum fpoliauit opaco,

Vnde data eft aegrae fiscina frondis oui :
Da veniam culpae : nec, dum degrandinat, obfit

Agresti fano supposuisse pecus,
Nec noceat turbafle lacus. ignoscite Nymphae ;

740

[ocr errors]

745

[ocr errors]

750

755

Lota

[ocr errors]

760

[ocr errors]

765

770

[ocr errors]

775

Lota quod obscuras vngula fecit aquas.
Tu, Dea, pro nobis Fontes fontanaque placa

Numina; tu sparsos per nemus omne Deos.
Nec Dryadas, nec nos videamus labra Dianae,

Nec Faunum, medio cum premit arua die.
Pelle procul morbos. valeant hominesque gregesque ;

Et valeant vigiles , prouida turba , canes.
Neue minus multo redigam, quam mane fuerunt ;

Neue gemam referens vellera rapta lupo.
Absit iniqua fames. herbae , frondesque superfint,

Quaeque lauent artus, quaeque bibantur, aquae.
Vbera plena premam. referat mihi caseus aera :

Dentque viam liquido vimina rara sero.
Sitque falax aries; conceptaque semina coniux

Reddat; et in ftabulo multa fit agna meo.
Lanaque proueniat, nullas laesura puellas,

Mollis, et ad teneras quamlibet apra manus.
Quae precor, eueniant : et nos faciamus ad annum

Pastorum dominae grandia liba Pali.
His dea placanda est ; haec tu conuersus ad ortus

Dic ter, et in viuo prolue rore manus.
Tum licet , adpofita , veluti cratere , camella,

Lac niueum potes, purpureamque sapam.
Moxque per ardentes ftipulae crepidantis aceruos

Traiicias celeri strenua membra pede.
Expositus mos est. moris mihi reftat origo.

Turba facit dubium ; coeptaque noftra tenet.
Omnia purgat edax ignis , vitiumque metallis

Excoquit. idcirco cum duce purgat oues.
An, quia cunctaruni contraria semina rerum

Sunt duo, discordes ignis et vnda dei ;
Iunxerunt elementa patres : aptumque putarunt

Ignibus et sparsa tangere corpus aqua.
An, quod in his vitae caussa est ; haec perdidit exsul:

His noua fit coniux: haec duo magna putant ?
Vix equidem credo ; funt, qui Phaëthonta referri
Credant , et nimias Deucalionis aquas.

G4

780

785

790

Pars

« AnteriorContinua »