Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

430

435

440

445

Vuidus ex alto desilientis aquae.
Tot fuerant illic, quot habet natura, colores :

Pictaque diffimili flore nitebat humus.
Quam fimul adspexit; Comites accedite ,

dixit;
Et mecum vestros flore replete finus.
Praeda puellares animos prolectat inanis ,

Et non sentitur sedulitate labor.
Haec implet lento calathos e vimine textos :

Haec gremium; laxos degrauat illa sinus.
Illa legit calthas: huic sụnt violaria curae :

Ila papauereas subsecat vngue comas.
Has, Hyacinthe, tenes: illas, Amaranthe, moraris :

Pars thyma, pars casiam, pars meliloton amant.
Plurima lecta rosa eft; et funt fine nomine flores.

Ipfa crocos tenues, liliaque alba legit.
Carpendi studio paullatim longius itur :

Et dominam casu nulla secuta comes.
Hanc videt, et visam patruus velociter aufert ;

Regnaque caeruleis in sua portat equis.
Illa quidem clamabat, lö, carissima mater,

Auferor. ipsa suos abfcideratque finus.
Panditur interea Diti via : iamque diurnum

Lumen inadsueti vix patiuntur equi.
At chorus aequalis, cumulatis flore canistris,

Persephone , clamant, ad tua dona veni.
Vt clamata silet, montes vlulatibus implent ;

Et feriunt maeftae pectora nuda manus.
Attonita eft plangore Ceres ; modo venerat Hennam:

Nec mora, Me miseram , filia , dixit , vbi es?
Mentis inops rapitur. quales audire folemus

Threïcias paslis Maenadas ire comis. Vt vitalo mugit fua mater ab vbere rapto,

Et quaerit foetus per nemus omne fuos ; Sic dea, nec retinet gemitus, et concita cursu Fertur ;

et e campis incipit, Henna , tuis. Inde puellaris nacta est vestigia plantae,

Et preslam noto pondere vidit humum.

450

[ocr errors]

455

460

ForForsitan illa dies errori fumma fuisset,

465 Si non turbalient figna reperta sues. Iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu

Praeterit, et ripas, herbifer Aci, tuas : Praeterit et Cyanen, et fontem lenis Anapi; Et, te vorticibus non adeunde Gela.

470 Liquerat Ortygien, Megareaque, Pantagienque,

Quaque Simetheas accipit aequor aquas, Antraque Cyclopum, pofitis exusta caminis,

Quique locus curuae nomina falcis habet:
Himeraque , et Didymen, Acragantaque, Tauromenonque; 475

Sacrorumque Melan pascua laeta boum.
Hinc Cainerinan adit, Thapsonque et Heloria tempe ;.

Quaque patet Zephyro semper apertus Eryx.
Jamque Peloriaden , Lilybeaque, iamque Pachynon
Lustrarat, terrae cornua trina fuae.

480 Quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querelis

Implet. vt amissum m gemit ales Ityn.
Perque vices modo, Persephone, modo, Filia, clamat.

Clamat, et alternis nomen vtrumque ciet.
Sed neque Persephone Cererem, neque filia matrem 485

Audit : et alternis nomen vtrumque petit. Vnaque, pastorem vidiffet an arua colentem.

Vox erat, Hac gressus ecqua puella tulit? lam color vnus inest rebus; tenebrisque teguntur Omnia : iam vigiles conticuere canes.

490 Alta iacet vasti super ora Typhoëos Aetne,

Cuius anhelaris ignibus ardet humus. Illic accendit geminas pro lampade pinus :

Hinc Cereris facris nunc quoque taeda datur. Et specus exesi structura pumicis afper ;

495 Non homini regio, non adeunda ferae : Quo fimul ac venit , fregatos curribus angues

lungit, et aequoreas ficca pererrat aquas. Effugit et Syrtes, et te, Zanclaea Charybdi ; Et vos, Nifaei , naufraga monstra, canes ;

Soo Hadriacumque patens late, bimaremque Corinthon.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sic venit ad portus, Attica terra, tuos. Hic primum fedit gelido maeftiffima faxo.

Illud Cecropidae nunc quoque triste vocant. Sub Ioue durauit multis immota diebus,

sos
Et Lunae patiens, et pluuialis aquae.
Fors fua cuique loco est. quo nunc Cerealis Eleusin,

Dicitur hoc Celei rura fuiffe senis.
Ille domum glandes, excussaque mora rubetis,
Portat, et arsuris arida ligna focis.

S10
Filia parua duas redigebat rupe capellas:

Et tener in cunis filius aeger erat,
Mater, ait virgo, (mota eft dea nomine matris)

Quid facis in folis incomitata iugis?
Reftitit et senior, quamuis onus vrguet : et orat,

SI5
Tefta fuae subeat quantulacumque casae.
Illa negat: (simularat anum, mitraque capillos

Preslerat.) instanti talia dicta refert:
Sospes eas, femperque parens: mihi filia rapta est,
Heu melior quanto fors tua sorte mea ?

520 Dixit : et, vt lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)

Decidit in tepidos lucida gutta finus.
Flent pariter, molles animi, virgoque fenexque.

E quibus haec iusti verba fuere senis:
Sic tibi , quam raptam quereris, fit filia sospes :

525
Surge : nec exiguae despice tecta casae.
Cui dea, Duc, inquit: fcisti, qua cogere pofles.

Seque leuat saxo, subsequiturque senem. Dux comiti narrat, quam fit fibi filius aeger ; Nec capiat fomnos, inuigiletque malis.

520 Illa soporiferum , paruos initura penates,

Colligit agrefti lene papauer humo. Dum legit ; oblito fertur gustafle palato,

Longamque imprudens exfolüisle famem.
Quae quia principio pofuit ieiunia noctis;

535
Tempus habent Myftae fidera visa cibi.
Limen vt intrauit, luctus videt omnia plena.
Iam fpes in puero nulla falutis erat.

Matre

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Matre salutata (mater Metanira vocatur)
lungere dignata est os puerile suo.

540 Pallor abit, fubitaeque vigent in corpore vires :

Tantus coelesti venit ab ore vigor.
Tota domus laeta est. hoc eft , materque paterque

Nataque: tres illi tota fuere domus.
Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte,

545
Pomaque, et in teneris aurea mella fauis.
Abftinet alına Ceres, fomnique papauera cauffas

Dat tibi cum tepido latte bibenda, puer.
Noctis erat medium, placidique filentia somni ;
Triptolemum gremio sustulit illa fuo :

550 Terque manu permulsit eum : tria carmina dixit ;

Carmina mortali non referenda sono.
Inque foco pueri corpus viuente fauilla

Obruit, humanum purget vt ignis onus.
Excutitur fomno stulte pia mater ; et amens,

555
Quid facis ? exclamat : membraque ab igne rapit.
Cui dea, Dum non es, dixit, scelerata fuifti :

Irrita materno sunt mea dona metu.
Iste quidem mortalis erit : fed primus arabit,
Et seret, et culta praemia tollet humo.

560 Dixit: et egrediens nubem trahit, inque dracones

Transit, et aligero tollitur axe Ceres.
Sunion expofitum, Piraeaque tuta receffu

Linquit, et in dextrum quae iacet ora latus.
Hinc inic Aegeum ; quo Cycladas adfpicit omnes ;

565
Ioniumque rapax, Icariumque legit.
Perque vrbes Afiae longum petit Hellespontum :

Diuersumque locis alta pererrat iter.
Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos:
Hinc Libys, hinc Meroë, siccaque terra subest.

$70 Nunc adit Hesperios, Rhenum, Rhodanumque, Padumque,

Teque future parens, Thybri, potentis aquae.
Quo feror? immensum eit erratas dicere terras :

Praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
Errat et in coelo : liquidique immunia ponti

575 P.Ouid. Nar. Opera. Tom. III.

G

Adlo.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Adloquitur gelido proxima figna polo. Parrhalides stellae, (namque omnia nôfle potestis,

Aequoreas numquam cum subeatis aquas) Persephonen miserae natam monstrate parenti:

Dixerat. huic Helice talia verba refert:
Crimine nox vacua eft. Solem de virgine rapta

Consule ; qui late facta diurna videt.
Sol aditus. Quam quaeris, ait, ne vana labores,

Nupta Iouis fratri tertia regna tenet.
Questa diu secum fic eft adfata Tonantem :

(Maximaque in vultu signa dolentis erant) Si memor es, de quo mihi fit Proserpina nata ;

Dimidium curae debet habere tuae.
Orbe pererrato, fola eft iniuria facti

Cognita : commisfi praemia raptor habet.
At neque Persephone digna est praedone marito,

Nec gener hoc nobis more parandus erat.
Quid grauius victore Gyge captiua tuliffem :

Quanı nunc, te coeli fceptra tenente , tuli? Verum impune ferat: nos haec patiamur inultae,

Reddat, et emendet fa&ta priora nouis. Iuppiter hanc lenit, faétumque excusat amore;

Nec gener eft nobis ille pudendus, ait. Non ego nobilior. pofita eft mihi regia coelo.

Pollidet alter aquas : alter inane Chaos.
Sed fi forte tibi non eft mutabile pectus ;

Statque semel iuncti rumpere vincla tori;
Hoc quoque tentemus, fiquidem ieiuna remanlit:

Sin minus ; inferni coniugis vxor erit.
Tartara iuflus adic sumtis Caducifer alis :

Speque redit citius, visaque certa refert.
Rapta tribus, dixit, foluit ieiunia granis,

Punica quae lento cortice poma tegunt.
Haud secus indoluit, quam fi modo rapta fuissec,

Maelta parens ; longa vixque refecta mora eft.
Atque ita , Nec nobis coelum est habitabile , dixit :

Tacuaria recipi me quoque valle iube.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »