Imatges de pàgina
PDF
EPUB

245

250

[ocr errors]

255

[ocr errors]

260

[ocr errors]

Caedunt ia&tatis vilia membra comis.
Talibus Aoniae facunda voce Camoenae

Reddita quaesiti cauffa furoris erat.
Hoc quoque , dux operis, moneas, precor; vnde petita

Venerit. an nostra semper in Vrbe fuit?
Dindymon, et Cybelen, et amoenam fontibus Iden

Semper, et Iliacas Mater amauit opes.
Cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros;

Est dea facriferas paene secuta rates.
Sed nondum fatis Latio sua numina posci

Senserat ; adfuetis substiteratque locis.
Poft, vt Roma potens opibus iam secula quinque

Vidit, et edomito sustulit orbe caput;
Carminis Euboïci fatalia verba facerdos

Infpicit. inspectum tale fuiffe ferunt:
Mater abeft ; Matrem iubeo, Romane, requiras.

Cum veniet , casta est accipienda manu.
Obscurae fortis Patres ambagibus errant:

Quaeue parens abfit, quoue petenda loco.
Confulitur Paean: Diuumque arceffite Matrem,

Inquit: in Idaeo est inuenienda iugo.
Mittuntur proceres. Phrygiae tuni sceptra tenebat

Attalus: Ausoniis rem negat ille viris.
Mira canam. longo tremuit cum murmure tellus :

Et fic est adytis Diua locuta fuis:
Ipsa peti volui. ne fit mora: mitte volentem,

Dignus Roma locus, quo Deus omnis eat.
Ille foni terrore pauens, proficiscere , dixit ;

Nostra eris. in Phrygios Roma refertur auos.
Protinus innumerae caedunt pineta secures

Illa, quibus fugiens Phryx pius vsus erat.
Mille manus coëunt: et picta coloribus vstis

Coelestum Matrem concaua puppis habet.
Illa fui per aquas fertur tutiffima nati;

Longaque Phryxeae ftagna sororis adit :
Rhoeteumque rapax, Sigeaque litora transit ;
Et Tenedum, et veteres Eëtionis opes.

fs

:

265

270

[ocr errors]
[ocr errors]

275

280 Cycla.

285

[ocr errors]
[ocr errors]

290

295

Cyclades excipiunt, Lesbo poft terga reli&ta,

Quaque Caristeis frangitur vnda vadis. Transit et Icarium, lapsas vbi perdidit alas

Icarus, et vastae nomina fecit aquae.
Tum laeua Creten, dextra Pelopeïdas vndas

Deserit : et Veneri facra Cythera petit.
Hinc mare Trinacrium, candens vbi tinguere ferrum

Brontes, et Steropes, Acmonidesque solent:
Aequoraqne Afra legit, Sardoaque regna finiftris

Profpicit a remis, Ausoniamque tenet.
Oftia contigerat: qua se Tiberinus in altum

Diuidit, et campo liberiore natat.
Omnis Eques, mixtaque grauis cum Plebe Senatus,

Obuius ad Thusci fluminis ora venit.
Procedunt pariter matres, nataeque, nurusque ;

Quaeque colunt sanctos virginitate focos. Sedula fune viri contento brachia lassant.

Vix fubit aduersas hospita nauis aquas.
Sicca dju tellus fuerat : fitis vsserat herbas :

Sedit limoso pressa carina vado :
Quisquis adeft operi , plus quam pro parte laborat;

Adiuuat et fortes voce sonante manus,
Illa velut medio stabilis sedet insula ponto.

Attoniti monstro stantque pauentque viri.
Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto :

Nec facies impar nobilitate fuit.
Cafta quidem ; fed non et credita. rumor iniquus

Laeserat, et falsi criminis aéta rea est.
Cultus, et ornatis varie prodiffe capillis,

Obfuit: ad rigidos promtaque lingua senes. Conscia mens recti famae mendacia rifit:

Sed nos in vitium credula turba sumus. Haec vbi castarum proceslit ab agmine matrum,

Et manibus puram Aluminis hausit aquam, Ter caput irrorat , ter tollit in aethera palmas.

Quicumque adfpiciunt, mente carere putant. Submiffoque genu, vultus in imagine diuae

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

320

[ocr errors]

325

[ocr errors]
[ocr errors]

330

335

Figit, et hos edit, crine iacente, fonos :
Supplicis , alma, tuae, genetrix fecunda deorum

Accipe sub certa conditione preces.
Cafta negor. si tu damnas; meruisse fatebor.

Morte luam poenas iudice victa dea.
Sed, fi crimen abest, tu noftrae pignora vitae

Re dabis : et caftas casta sequere manus.
Dixit : et exiguo funem conamine traxit.

Mira , fed et scena testificata loquar.
Mota dea elt; fequiturque ducem , laudatque seguendo.

Index laetitiae fertur in astra fonus.
Fluminis ad flexum veniunt: Tiberina priores

Ostia dixerunt, vnde finister abit,
Nox aderat : querno religant a ftipite funem:

Dantque leui fomno corpora functa cibo.
Lux aderat : querno foluunt a stipite funem ;

Ante tamen pofito tura dedere foco.
Ante coronata puppi fine labe iuuencam

Mactarunt, operum coniugiique rudem :
Eft locus, in Tiberin qua lubricus influit Almo,

Et nomen magno perdit ab amne mimor.
Illic purpurea canus cum veste facerdos

Almonis dominam sacraque lauit aquis. Exululant comites , furiosaque tibia flatur ;

Et feriunt molles taurea terga manus.
Claudia praecedit, laeto celeberrima vultu ;

Credita vix tandem teste pudica Dea.
Ipsa sedens plauftro porta est inuecta Capena:

Sparguntur iunctae flore recente boues.
Nafica accepit : templi tunc exstitit auctor.

Augustus nunc eft : ante Metellus erat. Substitit hic Erato. mora fit, fi caetera quaeram.

Dic, inquam, parua cur ftipe quaerat opes ? Contulit aes populos; de quo delubra Metellus

Fecit , ait. dandae mos stipis inde manet. Cur vicibus factis, ipeant conuiuia, quaero ,

Tum magis, indictas concelebrentque dapes.

340

[ocr errors]

345

350

Quod

355

360

Quod bene mutarit sedem Berecynthia , dixit ;

Captant mutatis sedibus omen idem. Institeram, quare primi Megalesia ludi

Vrbe forent noftra : cum Dea ( sensit enim:) Illa Deos, inquit, peperit. cessere parenti :

Principiumque dati Mater honoris habet. Cur igitur Gallos, qui se excidere, vocamus ?

Cum tanto Phrygia Gallica diftet humus ?
Inter, ait, viridem Cybelen, altasque Celaenas,

Amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
Qui bibit inde, furit. procul hinc discedite, quis eft

Cura bonae mentis. qui bibit inde, furit.
Non pudet herbosum, dixi , pofuiffe moretum

In Dominae menfis ? an qua caufla subest? Lacte mero veteres vfi memorantur, et herbis:

Sponte sua fi quas terra ferebat, ait. Candidus elisae miscetur cafeus herbae ;

Cognofcat priscos vt Dea prisca cibos.'

365

370

1

poftera cum coelo motis Pallantias astris

Fulferit; et niueos Luna leuarit equos ; Qui dicet, Quondam sacrata est colle Quirini

Hac Fortuna die Publica: verus erit.

375

[ocr errors]

330

Tertia lux (memini) Ludis erat, at mihi quidam

Spectanti fenior , contiguusque loco,
Haec, ait, illa dies , Libycis qua Caesar in oris

Perfida magnanimi contudit arma lubae.
Dux mihi Caesar erat, fub quo meruifle Tribunus

Glorior. officio praefuit ille meo.
Hanc ego militia sedem, tu pace parasti ,

Inter bis quinos vfus honore Viros.
Plura locuturi subito seducimur imbre.

Pendulą coelestes Libra mouebat aquas.
Ante tamen, quam sunima dies spectacula fiftat,

Ensifer Orion aequore mersus erit.
Proxima victricem cum Romam infpexerit Eos ,

Et dederit Phoebo stella fugata locum ;

[merged small][ocr errors][merged small]

395

400

[ocr errors]

405

Circus erit Pompa celeber , numeroque Deorum :

Primaque ventosis palma petétur equis.
Hi Cereris Ludi : non est opus indice cauffa.

Sponte Deae munus promeritumque patent.
Meflis erant primis virides mortalibus herbae ;

Quas tellus, nullo sollicitante , dabat.
Et modo carpebant viuaci cespite gramen ;

Nunc epulae tenera fronde cacumen erant.
Postmodo glans nata est. bene erat iam glande reperta :

Duraque magnificas quercus habebat opes.
Prima Ceres homini ad meliora alimenta vocato

Mutauit glandes utiliore cibo.
Illa iugo tauros collum praebere coëgit :

Tum primum foles eruta vidit humus.
Aes erat in pretio : chalybeïa mafla latebat.

Heu quam perpetuo debuit illa tegi !
Pace Ceres laeta eft. at vos optate , coloni ,

Perpetuam Pacem, perpetuumque Ducem.
Farra Deae, micaeque licet falientis honorem

Detis, et in veteres turea grana focos.
Et, fi tura aberunt, unctas accendite taedas.

Parua bonae Cereri, lint modo casta, placent.
A boue succinci cultros remouete ministri.

Bos aret : ignauam sacrificate suem,
Apta iugo ceruix non est ferienda securi.

Viuat, et in dura faepe laboret humo.
Exigit ipse locus, raptus vt virginis edam.

Plura recognofces : pauca docendus eris.
Terra tribus fcopulis vastum procurrit in aequor

Trinacris : a pofitu nomen adepta loci.
Grata domus Cereri. multas ibi poffidet vrbes ;

In quibus est culto fertilis Henna solo. Frigida caeleftum matres Arethusa vocaret.

Venerat ad facras et Dea flaua dapes.
Filia ; consuetis vt erat comitata puellis ,

Errabat nudo per fua prata pede.
Valle Cab vmbrofa locus eft, adspergine multa

410

415

420

425

« AnteriorContinua »