Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Iliadae fratres iura petita dabant.

Saepe domum veniunt praedonum fanguine laeti,

Et redigunt actos in fua rura boues.

Vt genus audierunt; animos pater editus auget:
Et pudet in paucis nomen habere cafis:
Romuleoque cadit traiectus Amulius enfe:

Regnaque longaeuo reftituuntur auo.

65

Moenia conduntur: quae, quamuis parua fuerunt,
Non tamen expediit tranfiluiffe Remo.

70

Iam, modo, qua fuerant filuae, pecorumque receffus,

[blocks in formation]

Vox rata fit; patrioque vocat de nomine menfem.
Dicitur haec pietas grata fuiffe Deo.

Et tamen ante omnes Martem coluere priores.
Hoc dederat ftudiis bellica turba fuis.
Pallada Cecropidae, Minoïa Creta Dianam,
Vulcanum tellus Hypfipylea colit:

Iunonem Sparte, Pelopeïadesque Mycenae :

Pinigerum Fauni Maenalis ora caput.

Mars Latio venerandus erat; quia praefidet armis.
Arma ferae genti remque decusque dabant.
Quod fi forte vacas, peregrinos infpice Faftos:
Menfis in his etiam nomine Martis erit.

Tertius Albanis, quintus fuit ille Falifcis :

Sextus apud populos, Hernica terra,

80

tuos.

90

Inter Aricinos, Albanaque tempora conftant
Factaque Telegoni moenia celfa manu.
Quintum Laurentes, bis quintum Aequicolus afper,

A tribus hunc primum turba Curenfis habet.
Et tibi cum proauis, miles Peligne, Sabinis

Conuenit: hic genti quartus utrique Deus. Romulus, hos omnes vt vinceret ordine faltem,

Sanguinis auctori tempora prima dedit,

95

Nec

[ocr errors]

Nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas.

Ille minor geminis menfibus annus erat.

Nondum tradideras victas victoribus artes,

[ocr errors]

Graecia, facundum, fed male forte, genus.

Qui bene pugnarat, Romanam nouerat artem:
Mittere qui poterat pila, difertus erat.
Quis tunc aut Hyadas, aut Pleiadas Atlanteas
Senferat, aut geminos effe fub axe polos?
Effe duas Arctos; quarum Cynosura petatur

100

105

Sidoniis; Helicen Graia carina notet?
Signaque quae longo frater percenfeat anno
Ire per haec uno menfe fororis equos?
Libera currebant, et inobferuata per annum
Sidera conftabat fed tamen effe Deos.

110

Non illi coelo labentia figna mouebant;

Sed fua quae magnum prodere crimen erat.

Illaque de foeno. fed erat reuerentia foeno,

115

Quantum nunc Aquilas cernis habere tuas.
Pertica fufpenfos portabat longa maniplos:
Vnde maniplaris nomina miles habet.

Ergo animi indociles, et adhuc ratione carentes,
Menfibus egerunt luftra minora decem.

120

Annus erat; decimum cum Luna repleuerat orbem.

Hic numerus magno tunc in honore fuit.

Seu quia tot digiti, per quos numerare folemus:

Seu quia bis quino femina menfe parit.

Seu quod ad usque decem numero crefcente venitur;

125

Principium fpatiis fumitur inde nouis.

Inde pares centum denos fecreuit in orbes

Romulus: Haftatos inftituitque decem.

Et totidem Princeps, totidem Pilanus habebat
Corpora legitimo quique merebat equo.

Quin etiam partes totidem Titienfibus idem,
Quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit.

Adfuetos igitur numeros feruauit in anno.

Hoc luget fpatio femina maesta virum.

Neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae

130

135

Martis ;

Martis; ad haec animum figna referre potes.
Laurea Flaminibus, quae toto perftitit anno,

Tollitur: et frondes funt in honore nouae.
Ianua nunc Regis pofita viret arbore Phoebi:
Ante tuas fit idem, Curia Prifca, fores.
vt folio niteat velata recenti,

Vefta quoque,

Cedit ab Iliacis laurea cana focis.

Adde, quod arcana fieri nouus ignis in aede
Dicitur; et vires flamma refecta capit.

140

Nec mihi parua fides, annos hinc îffe priores;
Anna quod hoc coepta eft menfe Perenna coli.

145

[ocr errors]

Hinc etiam veteres inniti memorantur honores

Ad fpatium belli, perfide Poene, tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis: et inde

Incipit, a numero nomina quisquis habet. Primus, oliviferis Romam deductus ab aruis,

Pompilius menfes fenfit abeffe duos.

150

Siue hoc a Samio doctus, qui poffe renafci
Nos putat Egeria fiue monente fua.

Sed tamen errabant etiamnum tempora; donec
Caefaris in multis haec quoque cura fuit.

155

Non haec ille Deus, tantaeque propaginis auctor,
Credidit officiis effe minora fuis:

Promiffumque fibi voluit praenofcere coelum:

Nec Deus ignotas hofpes inire domos.

160

Ille moras Solis, quibus in fua figna rediret,
Traditur exactis difpofuiffe notis.

Is decies fenos tercentum et quinque diebus

Iunxit, et e pleno tempora quarta die.

Hic anni modus eft. in luftrum accedere debet,
Quae confummatur partibus, vna dies.

165

Si licet occultos monitus audire Deorum

Vatibus ; vt certe fama licere putat ;

Cum fis officiis, Gradiue, virilibus aptus;

Dic mihi, matronae cur tua fefta colant. Sic ego: fic pofita dixit mihi caffide Mauors;

170

Sed tamen in dextra miffilis hafta fuit:

Nunc

Nunc primum ftudiis pacis, Deus vtilis armis,

Aduocor: et greffus in noua caftra fero.
Nec piget incepti. iuuat hac quoque parte morari:
Hoc folam ne fe poffe Minerua putet.
Difce, Latinorum vates operofe dierum,

Quod petis: et memori pectore dicta nota.
Parua fuit, fi prima velis elementa referre,
Roma: fed in parua fpes tamen huius erat.
Moenia iam ftabant, populis angufta futuris:

Credita fed turbae tunc nimis ampla fuae. Quae fuerit noftri, fi quaeris, regia nati;

Adfpice de canna ftraminibusque domum.

In ftipula placidi carpebat munera fomni:

Et tamen ex illo venit in aftra toro. Iamque loco maius Romanus nomen habebat: Nec coniux illi, nec focer vllus erat. Spernebant generos inopes vicinia diues:

Et male credebar fanguinis auctor ego.
In ftabulis habitaffe, boues pauiffe, nocebat;

Jugeraque inculti pauca tenere foli.

Cum pare quaeque fuo coëunt volucresque feraeque :

Atque aliquam, de qua procreet, anguis habet. Extremis dantur connubia gentibus: at, quae

Romano vellet nubere, nulla fuit.

Indolui; patriamque dedi tibi, Romule, mentem.

Tolle preces, dixi: quod petis, arma dabunt.

Fefta para Confo: Confus tibi cetera dicet:

Ipfo fefta die dum fua facra canes.

Intumuere Cures, et quos dolor attigit idem.

Tum primum generis intulit arma focer.

Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant;

Conueniunt nuptae dictam Iunonis in aedem:

Tractaque erant longa bella propingua mora.

Quas inter mea fic eft nurus orfa loqui:

O pariter raptae, (quoniam hoc commune tenemus)
Non vltra lente poffumus effe piae.

175

130

185

190

195

200

205

Stant acies: fed vtra dî fint pro parte rogandi,

Eligite.

Eligite. hinc coniux, hinc pater arma tenent. Quaerendum, viduae fieri malimus, an orbae.

Confilium vobis forte piumque dabo.

Confilium dederat. parent, crinemque refoluunt;

Maeftaque funerea corpora veste tegunt.

Iam ftabant acies ferro mortique paratae:
Iam lituus pugnae figna daturus erat:
Cum raptae veniunt inter partesque virosque;
Inque finu natos, pignora cara, ferunt.
Vt medium campi paffis tetigere capillis;

In terram pofito procubuere genu.

210

215

220

Et, quafi fentirent, blando clamore nepotes

Tendebant ad auos brachia parua fuos.

Qui poterat, clamabat auum, tum denique vifum:

Et qui vix poterat, poffe coactus erat.

Tela viris animusque cadunt: gladiisque remotis
Dant foceri generis, accipiuntque, manus.
Laudatasque tenent natas; fcutoque nepotem

Fert auus hic fcuti dulcior vfus erat.

225

Inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas
Oebalides matres non leue munus habent.

230

An, quia committi strictis mucronibus aufae,

Finierant lacrimis Martia bella fuis?

Vel quod erat de me feliciter Ilia mater;

Rite colunt matres facra, diemque meum.

Quid quod hiems, adoperta gelu, nunc denique cedit;

235

Et pereunt victae Sole tepente niues.

Arboribus redeunt detonfae frigore frondes;

Vuidaque e tenero palmite gemma tumet.

Quaeque diu latuit, nunc fe qua tollat in auras,

Fertilis occultas inuenit herba vias.

240

Nunc fecundus ager : Pecoris nunc hora creandi:
Nunc auis in ramo tecta laremque parat.

Tempora iure colunt Latiae fecunda parentes:
Quarum militiam votaque partus habet.
Adde, quod excubias Regi Romanus agebat;
Qua nunc Efquilias nomina collis habet.

245

« AnteriorContinua »