65 70 75 Iliadae fratres iura petita dabant. Et redigunt actus in sua rura boues. Et pudet in paucis nomen habere casis : Regnaque longaeuo reftituuntur auo. Non tamen expediit tranfiluisse Remo. Vrbs erat. aeternae cum pater vrbis ait : Credor ; et vt credat pignora certa dabo: Primus de patrio nomine mensis eat. Dicitur haec pietas grata fuiffe Deo. Hoc dederat ftudiis bellica turba fuis. Vulcanum tellus Hypsipylea colit: Pinigerum Fauni Maenalis ora caput. Arma ferae genti remque decusque dabant. Mensis in his etiam nomine Martis erit. Sextus apud populos, Hernica terra, tuos. Factaque Telegoni moenia celsa manu. A tribus hunc primum turba Curensis habet. Conuenit : hic geuti quartus utrique Deus. Sanguinis auctori tempora prima dedit, Ili Nec Nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas. Ile minor geminis menfibus annus erat. Nondum tradideras victas victoribus artes, Graecia, facundum, fed male forte , genus. Qui bene pugnárat, Romanam nouerat artem : Mittere qui poterat pila, disertus erat. Quis tunc aut Iyadas, aut Pleiadas Atlanteas Senserat , aut geminos esse sub axe polos? Effe duas Arctos; quarum Cynosura petatur Sidoniis ; Helicen Graia carina notet ? Signaque quae longo frater percenseat anno, Ire per haec uno mense sororis equos ? Libera currebant, et inobseruata per annum Sidera : constabat sed tamen effe Deos. Non illi coelo labentia figna inouebant; Sed fua: quae magnum prodere crimen erat. Illaque de foeno. sed erat reuerentia foeno, Quantum nunc Aquilas cernis habere tuas. Vnde maniplaris nomina miles habet. Mensibus egerunt lustra minora decem. Hic numerus magno tunc in honore fuit. Seu quia bis quino femina mense parit. Principium spatiis fumitur inde nouis. Romulus : Hastatos instituitque decem. Corpora: legitimo quique merebat equo. Quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit. Hoc luget spatio femina maesta virum. 120 125 139 135 Martis; 140 145 150 Martis ; ad haec animum signa referre potes. Laurea Flaminibus, quae toto perstitit anno, Tollitur : et frondes sunt in honore nouae. Ianua nunc Regis posita viret arbore Phoebi: Ante tuas fit idem, Curia Prisca, fores. Vesta quoque , vt folio niteat velata recenti, Dicitur; et vires flamma refecta capit. Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. Ad spatium belli, perfide Poene, tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis : et inde Incipit, a numero nomina quisquis habet. Primus, oliviferis Romam deductus ab aruis, Pompilius menses sensit abeffe duos. Nos putat ; Egeria fiue monente fua. Caesaris in multis haec quoque cura fuit. Credidit officiis efle minora fuis : Nec Deus ignotas hofpes inire domos. Traditur exactis difpofuiffe notis. lunxit, et e pleno tempora quarta die. Quae consummatur partibus , vna dies. Si licet occultos monitus audire Deorum Vatibus ; vt certe fama licere putat ; Cum fis officiis, Gradiue, virilibus aptus ; Dic mihi, matronae cur tua festa colant. Sic ego : fic pofita dixit mihi casside Mauors; Sed tamen in dextra misfilis hasta fuit : 155 160 165 170 Nunc Nunc primum ftudiis pacis, Deus vtilis armis, Aduocor : et gressus in noua caftra fero. Hoc folam ne se posle Minerua putet. Quod petis : et memori pectore dicta nota. Parua fuit, fi prima velis elementa referre, Roma: sed in parua fpes tamen huius erat. Moenia iam ftabant, populis angulta futuris: Credita sed turbae tunc nimis ampla fuae. Quae fuerit noftri, fi quaeris , regia nati ; Adspice de canna straminibusque domum. In stipula placidi carpebat munera somni : Et tanien ex illo venit in astra toro. Iamque loco maius Romanus nomen habebat : Nec coniux illi, nec focer vllus erat. Et male credebar fanguinis auctor ego. Sugeraque inculti pauca tenere soli. Atque aliquam, de qua procreet, anguis habet. Romano vellet nubere, nulla fuit. Tolle preces, dixi : quod petis , arma dabunt. Ipso festa die dum sua sacra canes. Tum primum generis intulit arma socer. Tractaque erant longa bella propingua mora. Quas inter mea sic est nurus orsa loqui : Non vltra lente possumus efle piae. Eligite. hinc coniux, hinc pater arma tenent. Consilium vobis forte piumque dabo. Maestaque funerea corpora veste tegunt. Iam lituus pugnae figna daturus erat : Cum raptae veniunt inter partesque virosque; Inque sinu natos, pignora cara ferunt. In terram pofito procubuere genu. Tendebant ad auos brachia parua suos. Et qui vix poterat, poffe coactus erat. Dant foceri generis, accipiuntque, manus. Fert auus : hic scuti dulcior vsus erat. Oebalides matres non leue munus habent. Finierant lacrimis Martia bella fuis ? Rite colunt matres facra, diemque meum. Et pereunt victae Sole tepente niues. Vuidaque e tenero palmite gemma tumet. Fertilis occultas inuenit herba vias. Nunc auis in ramo tecta laremque parat. Quarurn militiam votaque partus habet. Adde , quod excubias Regi Romanus agebat ; Qua nunc Esquilias nomina collis habet. 230 235 240 245 |