Imatges de pàgina
PDF
EPUB

210

17

215

[ocr errors][merged small]

225

[ocr errors]
[ocr errors]

Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones

Inuadunt sparsos lata per arua greges.
Diffugiunt hostes, inhonestaque vulnera tergo

Accipiunt: Thusco sanguine terra rubet.
Sic iterum, sic faepe cadunt. ubi vincere aperte

Non datur, insidias armaque caeca parant.
Campus erat: campi claudebant ultima colles,

Siluaque montanas occulere apta feras.
In medio paucos, armentaque rara relinquunt:

Cetera virgultis abdita turba latet.
Ecce, velut torrens undis pluvialibus anctus,

Aut niue, quae Zephyro victa repente fluit,
Per sata perque vias fertur; nec, ut ante folebat,

Riparum clausas margine finit aquas :
Sic Fabii latis vallem discursibus implent:

Quosque vident, fpernunt. nec metus alter inest.
Quo ruitis, generosa domus ? male creditur hofti.

Simplex nobilitas, perfida tela caue.
Fraude perit virtus. in apertos undique campos

Profiliunt hostes, et latus omne tenent.
Quid faciant pauci contra tot millia fortes ?

Quidue , quod in misero tempore restet, habent?
Sicut aper filuis longe Laurentibus actus

Fulmineo celeres dissipat ore canes ;
Mox tamen ipse perit : fic non moriuntur inulti ;

Vulneraque alterna dantque feruntque manu.
Vna dies Fabios ad bellum miserat omnes:

Ad bellum miffos perdidit una dies.
Vt tamen Herculeae superessent semina gentis,

Credibile eft ipsos consuluisse Deos.
Nam puer impubes, et adhuc non utilis armis,

Vnus de Fabia gente relictus erat.
Seilicet ut poffes olim tu, Maxime, nasci ;

Cui res cunctando restituenda foret.
Continuata loco tria fidera, Coruus et Anguis,

Et medius Crater inter utrumque iacet.
Idibus illa latent: oriuntur nocte sequenti.

230

[ocr errors]

235

[ocr errors]

240

[ocr errors]
[ocr errors]

245 Quae

C4

[ocr errors]

250

235

260

Quae fibi cur tria fint consociata, canam. Forte Ioui feftum Phoebus sollemne parabat :

(Non faciet longas fabula nostra moras.) I mea, dixit, anis, ne quid pia sacra moretur :

Et tenuem viuis fontibus adfer aquam. Coruus inauratum pedibus cratera recuruis

Tollit, et aërium peruolat altus iter. Stabat adhuc duris ficus denfiffima pomis.

Tentat eam rostro : non erat apta legi.
Immemor imperii sedifle sub arbore fertur,

Dum fierent tarda dulcia poma mora.
Inde satur nigris longum rapit unguibus hydrum ;

Ad dominumque redit; fi&taque verba refert:
Hic mihi caussa morae viuarum obsessor aquarum:

Hic tenuit fontes officiumque meum.
Addis, ait, culpae mendacia , Phoebus ? et audes

Fatidicum verbis fallere velle Deum ?
At tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus,

De nullo gelidae fonte bibantur aquae.
Dixit : et antiqui monumenta perennia fa&ti

Anguis, Auis, Crater, fidera iuncta micant. Tertia post Idus nudos Aurora Lupercos

Adfpicit : et Fauni facra bicornis eunt. Dicite , Pierides, facrorum quae sit origo :

Attigerint Latias unde petita domos. Pana Deum pecoris veteres coluiffe feruntur

Arcades. Arcadiis plurimus ille iugis. Teftis erit Pholoë, testes Stymphalides undae ;

Quique citis Ladon in mare currit aquis :
Cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini ;

Altaque Cyllene, Parrhasiaeque niues.
Pan erat armenti custos, Pan numen equarum :

Munus ob incolumes ille ferebat oues.
Transtulit Euander filueftria numina fecum.

Hic ubi nunc urbs eft, tum locus urbis erat. Inde Deum colimus, devectaque sacra Pelasgis.

Flamen ad haec prisco more dialis erat.

265

[ocr errors]

270

275

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

285

-50

290

[ocr errors]

295

[ocr errors]

300

Cur igitur currant; et cur (sic currere mos est)

Nuda ferant posita corpora veste, rogas ?
Ipfe Deus velox discurrere gaudet in altis

Montibus; et subitas concitat ille feras.
Ipfe Deus nudus nudos iubet ire ministros :

Nec fatis ad cursum commoda vestis erat.
Ante Iouem genitum terras habuiffe feruntur

Arcades : et luna gens prior illa fuit.
Vita ferae fimilis, nullos agitata per usus ;

Artis adhuc expers, et rude vulgus erant.
Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas ;

Nectar erat palmis hausta duabus aqua.
Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus:

Nulla sub imperio terra colentis erat :
Nullus adhuc erat usus equi. se quisque ferebat.

Ibat ouis lana corpus amicta sua.
Sub Ioue durabant, et corpora nuda gerebant,

Docta granes imbres et tolerare Notos
Nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti

Moris, et antiquas testificantur opes.
Sed, cur praecipue fugiat velamina Faunus,

Traditur antiqui fabula plena ioci.
Forte comes dominae iuuenis Tirynthius ibat:

Vidit ab excelso Faunus utrumque iugo.
Vidit , et incaluit, Montanaque numina , dixit,

Nil mihi vobiscum est: haec meus ardor erit.
Ibat odoratis humeros perfufa capillis

Maeonis, aurato confpicienda finu.
Aurea pellebant rapidos umbracula soles;

Quae tamen Herculeae sustinuere manus.
Samque nemus Bacchi, Tmoli vineta , tenebat:

Hesperus et fusco roscidus ibat equo.
Antra subit, tophis laqueataque pumice viuen

Garrulus in primo limine riuus erat.
Dumque parant epulas potandaque vina ministri ;

Cultibus Alciden instruit illa fuis.
Dat tenues tunicas, Gaetulo murice tinctas :

26

305

270

310

[ocr errors]

315

250

[merged small][merged small][ocr errors]

320

325

330

335

Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. Ventre minor zona eft : tunicarum vincla relaxat,

Vt poflit vastas exseruisse manus.
Fregerat armillas non illa ad brachia factas :

Stringebant magnos vincula parua pedes.
Ipsa capit clauamque grauem, fpoliumque leonis,

Conditaque in pharetra tela minora sua.
Sic epulis fun&i , fic dant sua corpora fomno ;

Et pofitis iuxta fecubuere toris.
Caussa; repertori vitis pia facra parabant,

Quae facerent pure , cum foret orta dies.
No&tis erat medium: quid non amor improbus audet ?

Roscida per tenebras Faunus ad antra venit.
Vtque videt somno comites vinoque solutos ;

Spem capit in dominis efle soporis idem. Intrat; et huc illuc temerarius errat adulter:

Et praefert cautas subsequiturque manus. Venerat ad strati captata cubilia lecti;

Et prima felix forte futurus erat. Vt tetigit fului setis hirsuta leonis ,

Vellera, pertimuit, sustinuitque manum;
Attonitusque metu rediit : ut faepe viator

Turbatum viso rettulit angue pedem.
Inde tori , qui iunctus erat, velamina tangit

Mollia, mendaci decipiturque nota.
Adscendit; fpondaque sibi propiore recumbit :

Et rigido cornu durius inguen erat. Interea tunicas ora subducit ab ima :

Horrebant densis aspera crura pilis.
Cetera tentantem cubito Tirynthius heros

Reppulit. e fummo decidit ille toro.
Fit sonus: inclamat comites, et lumina poscit

Maeonis. illatis ignibus acta patent.
Ille gemit lecto grauiter deie&tus ab alto:

Membraque de dura vix fua tollit humo. Ridet et Alcides, et qui videre iacentem:

Ridet amatorem Lyda puella fuum.

340

[ocr errors]

345

350

355 360

[ocr errors]

365

370

[ocr errors]

Veste Deus lusus fallentes lumina vestes

Non amat; et nudos ad sua sacra vocat.
Adde peregrinae caussam , mea Musa, Latinam;

Inque suo nofter puluere currat equus.
Cornipedi Fauno caesa de more capella.

Venit ad exiguas turba vocata dapes.
Dumque facerdotes verubus transsuta salignis

Exta parant, medias Sole tenente vias :
Romulus, et frater, pastoralisque iuuentus,

Solibus et campo corpora nuda dabant:
[ Caeftibus, et iaculis, et misli pondere saxi

Brachia per lusus experienda dabant.]
Pastor ab excelso, Per deuia rura iuuencos,

Romule praedones, eripe , dixit, agunt.
Longum erat armari. diuerfis exit uterque

Partibus. accursu praeda recepta Remi.
Vt rediit, verubus stridentia detrahit exta :

Atque ait, Haec certe non nisi victor edet.
Dicta facit, Fabiique simul. venit irritus illuc

Romulus, et mensas offaque nuda videt.
Risit; et indoluit Fabios potuifle Remumque

Vincere : Quinctilios non potuisse suos.
Fama manet facti. posito velamine currunt:

Et memorem famam , quod bene ceffit, habet.
Forsitan et quaeras, cur fit locus ille Lupercal;

Quaeue diem tali nomine caussa notet.
Ilia Veftalis coeleftia semina partu

Ediderat , Patruo regna tenente suo.
Is iubet auferri pueros , et in amne necari.

Quid facis ? ex iftis Romulus alter erit.
Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri.

Flent tainen, et geminos in loca iuffa ferunt.
Albula , quem Thybrin mersus Tiberinus in unda

Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.
Hic, ubi nunc Fora sunt , lintres errare videres ;

Quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt nec iam procedere possunt

375

380

[ocr errors]

385

[ocr errors]

390

9

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinua »