Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones Inuadunt sparsos lata per arua greges. Diffugiunt hoftes, inhonestaque vulnera tergo Accipiunt: Thusco sanguine terra rubet. Sic iterum, fic faepe cadunt. ubi vincere aperte Non datur, infidias armaque caeca parant. Campus erat: campi claudebant ultima colles, Siluaque montanas occulere apta feras. In medio paucos, armentaque rara relinquunt: Cetera virgultis abdita turba latet. Ecce, velut torrens undis pluvialibus auctus,
Aut niue, quae Zephyro vićta repente fluit, Per sata perque vias fertur; nec, ut ante folebat, Riparum clausas margine finit aquas: Sic Fabii latis vallem difcurfibus implent:
Quosque vident, spernunt. nec metus alter inest. Quo ruitis, generosa domus ? male creditur hofti. Simplex nobilitas, perfida tela caue. Fraude perit virtus. in apertos undique campos Profiliunt hoftes, et latus omne tenent. Quid faciant pauci contra tot millia fortes? Quidue, quod in mifero tempore restet, habent? Sicut aper filuis longe Laurentibus actus
Fulmineo celeres diffipat ore canes;
Mox tamen ipfe perit: fic non moriuntur inulti; Vulneraque alterna dantque feruntque manu.
Vna dies Fabios ad bellum miferat omnes: Ad bellum miffos perdidit una dies. Vt tamen Herculeae fuperessent semina gentis, Credibile est ipfos confuluiffe Deos.
Nam puer impubes, et adhuc non utilis armis, Vnus de Fabia gente relictus erat. Seilicet ut pofsses olim tu, Maxime, nasci; Cui res cunctando reftituenda foret.
Continuata loco tria fidera, Coruus et Anguis, Et medius Crater inter utrumque iacet. Idibus illa latent: oriuntur nocte sequenti. C4
Quae fibi cur tria fint consociata, canam. Forte Ioui festum Phoebus follemne parabat: (Non faciet longas fabula nostra moras.) I mea, dixit, anis, ne quid pia sacra moretur: Et tenuem viuis fontibus adfer aquam. Coruus inauratum pedibus cratera recuruis Tollit, et aërium peruolat altus iter. Stabat adhuc duris ficus densissima pomis. Tentat eam rostro: non erat apta legi. Immemor imperii sediffe fub arbore fertur, Dum fierent tarda dulcia poma mora. Inde satur nigris longum rapit unguibus hydrum; Ad dominumque redit; fictaque verba refert: Hic mihi caussa morae viuarum obfeffor aquarum: Hic tenuit fontes officiumque meum.
Addis, ait, culpae mendacia, Phoebus? et audes Fatidicum verbis fallere velle Deum?
At tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, De nullo gelidae fonte bibantur aquae. Dixit: et antiqui monumenta perennia facti Anguis, Auis, Crater, sidera iuncta micant. Tertia post Idus nudos Aurora Lupercos
Adspicit: et Fauni facra bicornis eunt. Dicite, Piërides, facrorum quae fit origo: Attigerint Latias unde petita domos. Pana Deum pecoris veteres coluiffe feruntur Arcades. Arcadiis plurimus ille iugis. Testis erit Pholoë, testes Stymphalides undae; Quique citis Ladon in mare currit aquis: Cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini;
Altaque Cyllene, Parrhafiaeque niues. Pan erat armenti custos, Pan numen equarum : Munus ob incolumes ille ferebat oues. Tranftulit Euander filuestria numina secum. Hic ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. Inde Deum colimus, devectaque facra Pelasgis. Flamen ad haec prisco more dialis erat.
Cur igitur currant; et cur (fic currere mos eft) Nuda ferant posita corpora veste, rogas?
Ipse Deus velox difcurrere gaudet in altis Montibus; et subitas concitat ille feras. Ipfe Deus nudus nudos iubet ire ministros: Nec fatis ad curfum commoda vestis erat. Ante Iouem genitum terras habuiffe feruntur Arcades: et luna gens prior illa fuit. Vita ferae fimilis, nullos agitata per ufus;
Artis adhuc expers, et rude vulgus erant. Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; Nectar erat palmis hausta duabus aqua. Nullus anhelabat fub adunco vomere taurus: Nulla fub imperio terra colentis erat: Nullus adhuc erat ufus equi. se quisque ferebat. Ibat ouis lana corpus amitta sua.
Sub Ioue durabant, et corpora nuda gerebant, Docta graues imbres et tolerare Notos Nunc quoque detecti referunt monumenta vetufti Moris, et antiquas testificantur opes. Sed, cur praecipue fugiat velamina Faunus, Traditur antiqui fabula plena ioci. Forte comes dominae iuuenis Tirynthius ibat: Vidit ab excelfo Faunus utrumque iugo. Vidit, et incaluit, Montanaque numina, dixit, Nil mihi vobiscum est haec meus ardor erit. Ibat odoratis humeros perfufa capillis
Maeonis, aurato confpicienda finu. Aurea pellebant rapidos umbracula foles; Quae tamen Herculeae sustinuere manus. Iamque nemus Bacchi, Tmoli vineta, tenebat: Hesperus et fusco roscidus ibat equo. Antra subit, tophis laqueataque pumice viuo. Garrulus in primo limine riuus erat. Dumque parant epulas potandaque vina ministri; Cultibus Alciden instruit illa fuis. Dat tenues tunicas, Gaetulo murice tinctas:
Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. Ventre minor zona est: tunicarum vincla relaxat, Vt poffit vastas exferuisse manus. Fregerat armillas non illa ad brachia factas: Stringebant magnos vincula parua pedes. Ipsa capit clauamque grauem, spoliumque leonis, Conditaque in pharetra tela minora fua. Sic epulis functi, fic dant sua corpora fomno; Et pofitis iuxta secubuere toris. Caussa; repertori vitis pia sacra parabant,
Quae facerent pure, cum foret orta dies. Noctis erat medium: quid non amor improbus audet? Roscida per tenebras Faunus ad antra venit. Vtque videt fomno comites vinoque solutos;
Spem capit in dominis esse soporis idem. Intrat; et huc illuc temerarius errat adulter: Et praefert cautas subsequiturque manus. Venerat ad strati captata cubilia lecti;
Et prima felix forte futurus erat. Vt tetigit fului setis hirfuta leonis, Vellera, pertimuit, sustinuitque manum; Attonitusque metu rediit: ut faepe viator
Turbatum viso rettulit angue pedem. Inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit Mollia, mendaci decipiturque nota. Adscendit; spondaque fibi propiore recumbit:
Et rigido cornu durius inguen erat. Interea tunicas ora fubducit ab ima: Horrebant densis afpera crura pilis. Cetera tentantem cubito Tirynthius heros
Reppulit. e fummo decidit ille toro. Fit sonus: inclamat comites, et lumina poscit Maeonis. illatis ignibus acta patent. Ille gemit lecto grauiter deiectus ab alto: Membraque de dura vix sua tollit humo. Ridet et Alcides, et qui videre iacentem: Ridet amatorem Lyda puella fuum.
Veste Deus lufus fallentes lumina vestes
Non amat; et nudos ad sua sacra vocat. Adde peregrinae cauffam mea Musa, Latinam; Inque suo noster puluere currat equus.
Cornipedi Fauno caefa de more capella.
Venit ad exiguas turba vocata dapes. Dumque facerdotes verubus transsuta salignis Exta parant, medias Sole tenente vias: Romulus, et frater, pastoralisque iuuentus, Solibus et campo corpora nuda dabant: [Caestibus, et iaculis, et miffi pondere saxi Brachia per lufus experienda dabant.] Paftor ab excelso, Per deuia rura iuuencos, Romule praedones, eripe, dixit, agunt. Longum erat armari. diuerfis exit uterque Partibus. accurfu praeda recepta Remi. Vt rediit, verubus stridentia detrahit exta:
Atque ait, Haec certe non nifi victor edet. Dicta facit, Fabiique fimul. venit irritus illuc Romulus, et mensas ossaque nuda videt. Risit; et indoluit Fabios potuiffe Remumque Vincere: Quinctilios non potuisse suos. Fama manet facti. posito velamine currunt:
Et memorem famam quod bene ceffit, habet.
Forsitan et quaeras, cur fit locus ille Lupercal; Quaeue diem tali nomine cauffa notet. Ilia Vestalis coeleftia semina partu
Ediderat, Patruo regna tenente suo. Is iubet auferri pueros, et in amne necari. Quid facis? ex iftis Romulus alter erit. Iussa recufantes peragunt lacrimosa ministri. Flent tamen, et geminos in loca iuffa ferunt. Albula, quem Thybrin mersus Tiberinus in unda Reddidit, hibernis forte tumebat aquis. Hic, ubi nunc Fora funt, lintres errare videres; Quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae. Huc ubi venerunt, nec iam procedere poffunt
« AnteriorContinua » |