Imatges de pàgina
PDF
EPUB

20

[ocr errors]

25

30

Ad gentes alias hinc dea vertit iter.
At mihi, dilapfis inter noua gaudia curis,

Excidit asperitas huius iniqua loci.
Ergo vbi, lane biceps, longum reseraueris annum,

Pulsus et a facro mense December erit;
Purpura Pompeium fummi velabit honoris :

Ne titulis quidquam debeat ille suis. Cernere iam videor rumpi penetralia turba ;

Et populum laedi deficiente loco. Templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri ;

Et fieri faciles in tua vota deos.
Colla boues niueos certe praebere securi,

Quos aluit campis herba Falisca suis.
Cumque deos omnes, tum quos impenfius aequos

Esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erit.
Curia te excipiet , Patresque e more vocati

Intendent aures ad tua verba fuas. Hos vbi facundo tua vox hilaranerit ore :

Vtque folet, tulerit profpera verba dies ; Egeris et meritas Superis cum Caesare grates :

Qui cauffam , facias cur ita faepe, dabit:
Inde domum repetes toto comitante Senatu ;

Officium populi vix capiente domo.
Me miserum, turba quod non ego cernor in illa :

Nec poterunt istis lumina nostra frui !
Quamlibet absentem, qua poffum, mente videbo:

Adfpiciet vultus Consulis illa fui.
Di faciant, aliquo subeat tibi tempore noftrum

Nomen; et, Heu, dicas, quid miser ille facit ?
Haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor

Protinus, exfilium mollius esse meum..

35

40

45

EPISTOLA V.

Eidem iam Confuli.

Ite, leues elegi, doctas ad Confulis aures ;

Verbaque honorato ferte legenda viro.
Longa via est; nec vos pedibus proceditis aegnis ;

Teftaque brumali sub niue terra latet.

Cum

10

IS

20

Cum gelidam Thracen, et opertum nubibus Haemon,

Et maris Ionii transieritis aquas ;
Luce minus decima dominam venietis in Vrbem,

Vt feftinatum non faciatis iter.
Protinus inde domus vobis Pompeia petatur.

Non est Augusto iunctior vlla Foro.
Si quis, vt in populo, qui fitis, et vnde, requiret :

Nomina decepta quaelibet aure ferat.
Vt fit enim tutum , ficut reor effe, fateri ;

Verba minus certe ficta timoris habent.
Copia nec vobis vllo prohibente videndi

Consulis, vt limen contigeritis, erit. Aut reget ille fuos dicendo iura Quirites,

Conspicuum fignis cum premet altus ebur : Aut, populi reditus pofitam componet ad hastam,

Et minui magnae non sinet vrbis opes. Aut, vt erunt Patres in Iulia templa vocati,

De tanto dignis Consule rebus aget.
Aut feret Augusto folitam natoque salutem ;

Deque parum noto consulet officio.
Tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne

Auferet. a magnis hunc colit ille deis.
Cum tamen a turba rerum requieuerit harum;

Ad vos mansuetas porriget ille manus : Quidque parens ego vester agam, fortasse requiret.

Talia vos illi reddere verba velim.
Viuit adhuc, vitamque tibi debere fatetur,

Quam prius a miti Caesare munus habet.
Te fibi, cum fugeret, memori folet ore referre,

Barbariae tutas exhibuiffe vias.
Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,

Effectum cura pectoris effe tui.
Addita praeterea vitae quoque multa tuendae

Munera, ne proprias attenuaret opes.
Pro quibus vt meritis referatur , gratia, iurat,

Se fore mancipium tempus in omne tuum.
Nam prius vmbrofa carituros arbore montes,

25

30

35

40

Et freta veliuolas non habitura rates, Fluminaque in fontes cursu reditura fupino;

Gratia quam meriti poffit abire tui. Haec vbi dixeritis, seruet sua dona rogate.

Sic fuerit veftrae cauffa pera&ta viae.

45

[blocks in formation]

10

15

Qua
uam legis, ex illis tibi venit epiftola, Brute,

Nasonem nolles in quibus effe locis.
Sed, tu, quod nolles, voluit miserabile fatum.

Hei mihi, plus illud, quam tua vota , valet!
In Scythia nobis quinquennis Olympias acta est :

Iam tempus luftri tranfit in alterius.
Perftat enim Fortuna tenax, votisque malignum

Opponit noftris insidiosa pedem.
Certus eras pro me, Fabiae lux, Maxime, gentis,

Numen ad Auguftum fupplice voce loqui.
Occidis ante preces; cauffamque ego, Maxime, mortis

(Nec fueram tanti) me reor esse tuae.
Iam timeo cuiquam nostram mandare falutem:

Ipsum morte tua concidit auxilium. Coeperat Augustus deceptae ignofcere culpae ;

Spem nostram, terras deseruitgue fimul.
Quale tamen potui de coelite, Brute , recenti

Vestra procul pofitus carmen in ora dedi.
Quae profit pietas vtinarn mihi ; fitque malorum

Iam modus, et facrae mitior ira domus !
Te quoque idem, liquido possum iurare, precari,

O mihi non dubia cognite Brute nota.
Nam cum praestiteris verum mihi femper amorem;

Hic tamen aduerso tempore creuit amor.
Quique tnas pariter lacrimas nostrasque videret ;

Passuros poenam crederet effe duos. Lenem te miseris genuit Natura, nec vlli

Mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit. Vt qui , quid valeas, ignoret, Marte forensi,

Poffe tuo peragi vix putet ore reos.

20

25 Scilicet eiusdem est, quamnis pugnare videtur,

30 Scilicet

Supplicibus facilem, fontibus efTe trucem.
Cum tibi suscepta est legis vindicta seuerae;

Verba velut tin&tum fingula virus habent.
Hoftibus eueniat, quam sis violentus in armis

35
Sentire, et linguae tela subire tuae.
Quae tibi tam tenui cura limantur , vt omne's

Iftius ingenium corporis esse negent.
At fi quem laedi Fortuna cernis iniqua,
Mollior eft animo femina nulla tuo.

40 Hoc ego praecipue fenfi , cum magna meorum

Notitiam pars est infitiata mei.
Immemor illoruin, vestri non immemor vmquam,

Qui mala folliciti nostra leuastis, ero.
Et prius (heu nobis nimium conterminus !) Ifter

45
In caput Euxino de mare vertet iter:
Vtque Thyesteae redeant fi tempora mensae,

Solis ad Eöas currus agetur aquas :
Quam quisquam veftrum, qui me doluistis ademtum,
Arguat ingratum non meminiffe fui.

SO

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

EPISTOLA VII. Veftali.
Miflus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad vndas,

Vt pofitis reddas iura fub axe locis;
Adspicis en, praesens, quali iaceamus in aruo:

Nec me testis eris falfa solere queri.
Accedet voci per te non irrita nostrae,

Alpinis iuuenis regibus orte, fides.
Ipse vides certe glacie concrescere Pontum.

Ipse vides rigido ftantia vina gelu.
Ipse vides, onerata ferox vt ducat läzyx

Per medias Istri plaustra bubulcus aquas.
Adfpicis et mitti sub adunco toxica ferro,

Et telum cauffas mortis habere duas.
Atque vtinam pars haec tantum spectata fuisset,

Non etiam proprio cognita Marte tibi!
Tenditis ad primum per densa pericula pilum :

10

15 Conti.

X 4

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

30

Contigit ex merito qui tibi nuper honos.
Sit licet hic titulus plenis tibi fructibus ingens,

Ipsa tamen virtus ordine maior erat.
Non neget hoc Ister; cuius cua dextera quondam

Poeniceam Getico fanguine fecit aquam.
Non neget Aegypsos, quae, te subeunte, recepta

Senfit in ingenio nil opis esse loci.
Nam dubium, pofitu melius defensa manuue,

Vrbs erat in fummo nubibus aequa iugo.
Sithonio Regi ferus interceperat illam

Hoftis, et ereptas victor habebat opes. Donec fluminea deue&ta Vitellius vnda

Intulit, exposito milite, figna Getis.
At tibi, progenies alti fortissima Dauni,

Venit in aduersos impetus ire viros.
Nec mora ; conspicuus longe fulgentibus armis,

Fortia ne poflint facta latere, caues :
Ingentique gradu contra ferrumque locumque,

Saxaque brumali grandine plura, subis. Nec te missa super jaculorum turba moratur,

Nec quae vipereo tela cruore madent. Spicula cum pi&tis horrent in casside pennis :

Parsque fere scuti vulnere nulla vacat. Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus ;

Sed minor eft acri laudis amore dolor.
Talis apud Troiam Danaïs pro nauibus Aiax

Dicitur Hectoreas sustinuiffe faces.
Vt propius ventum est, admotaque dextera dextrae,

Resque fero potuit cominus ense geri ;
Dicere difficile est, quid Mars tuus egerit illic,

Quotque neci dederis, quosque, quibusque modis, Ense tuo fa&tos calcabas victor aceruos ;

Impofitoque Getes sub pede multus erat. Pugnat ad exemplum Primi minor ordine Pili:

Multaque fert miles vulnera, multa facit. Sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,

Ante citos quantum Pegasus ibat equos.

35

40

45

50

Vincitur

« AnteriorContinua »