Imatges de pàgina
PDF
EPUB

IS

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Nec scelus admittas, fi consoleris amicum :

Mollibus et verbis aspera fata leues.
Cur, dum tuta times, facis, vt reuerentia talis

Fiat in Augustos inuidiosa Deos ?
Fulminis adflatos interdum viuere telis

Vidimus, et refici, non prohibente Ioue.
Nec, quia Neptunus nauem lacerarat Vlixis,

Leucothëe nanti ferre negauit opem.
Crede mihi , miseris coelestia numina parcunt:

Nec semper laesos, et fine fine, premunt.
Principe nec nostro Deus est moderatior vllus.

Iustitia vires temperat ille suas.
Nuper eam Caesar, facto de marmore templo;

Iampridem pofuit mentis in aede suae.
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,

Qui poenam culpa non meruere pari.
Obruerit faeuis cum tot Deus aequoris vndis,

Ex illis mergi pars quota digna fuit ?
Cum pereant acie fortissima quaeque, sub ipfo

Iudice, dile&tus Martis iniquus erit.
At, fi forte velis in nos inquirere, nemo eft,

Qui se , quod patitur, commeruisse neget.
Adde , quod exstinctos vel aqua, vel Marte, vel igni,

Nulla potest iterum reftituiffe dies.
Restituit multos, aut poenae parte leuauit

Caesar ; et in multis me velit effe precor. An tu, cum tali populus sub Principe simus,

Adloguio profugi credis ineffe metum ? Forsitan haec domino Buliride iure timeres,

Aut solito clausos vrere in aere viros. Desine mitem animuin vano infamare timore.

Saeua quid in placidis saxa vereris aquis ?
Ipfe ego, quod primo scripsi fine nomine vobis,

Vix excusari posle mihi videor.
Sed pauor attonito rationis ademerat vsum :

Cesserat omne nouis confiliumque malis.
Fortunamque meam metuens, non vindicis iram,

35

40

45

Terrebar Terrebar titulo nominis ipfe mei.

SO Hactenus admonitus memori concede poëtae,

Ponat yt in chartis nomina cara suis.
Turpe erit ambobus, longo mihi proximus vsu

Si nulla libri parte legare met.
Ne tamen iste metus fomuos tibi rumpere possit ;

55 Non vltra , quam vis, officiofus ero. Teque tegam, qui fis : nisi cum permiseris ipse.

Cogetur nemo munus habere meum.
Tu modo , quem poteras vel aperte tutus amare,

Si res eft anceps ista , latenter ama.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

Verba mihi desunt eadem tam faepe roganti,

Iamque pudet vanas fine carere preces. Taedia consimili fieri de carmine vobis,

Quidque petam, cunctos edidiciffe reor. Noftraque quid portet iam noftis epistola, quamuis

Charta sit a vinclis non labefactata fuis. Ergo mutetur nostri sententia fcripti,

Ne toties contra, quam rapit amnis, eam.
Quod bene de vobis fperaui, ignoscite, amici :

Talia peccandi iam mihi finis erit.
Nec grauis vxori dicar : quae fcilicet in me

Quam proba , tam timida est, experiensque parum.
Haec quoque, Naso, feres: etenim peiora culisti.

Iam tibi sentiri sarcina nulla poteft. Ductus ab armento taurus detractat aratrum:

Subtrahit et duro colla nouella iugo. Nos, quibus adsueuit fatum crudeliter vti,

Ad mala iam pridem non fumus vlla rudes. Venimus in Geticos fines; moriamur in illis,

Parcaque ad extremum, qua mea coepit, eat.
Spem iuuet amplecti; quae non iuuat irrita semper;

Et fieri cupias fi qua, futura putes.
Proximus huic gradus est ; bene desperare salutem,

Seque semel vera fcire perille fide.

[ocr errors]

IS

20

Curan 25

30

Curando fieri quaedam maiora videmus

Vulnera, quae melius non tetigiffe fuit. Mitius ille perit, subita qui mergitur vnda ;

Quiam sua qui tumidis brachia lassat aquis. Cur ego concepi Scythicis me posse carere

Finibus, et terra prosperiore frui ?
Cur aliquid de me fperaui lenius vmquam?

An fortuna mihi fic mea nota fuit ?
Torqueor en grauius; repetitaque forma locoruni

Exfilium renouat triste, recensque facit.
Eft tamen vtilius, studium cessasse meorum:

Quam, quas admôrint, non valuifle preces. Magna quidem res est, quam non audetis, amici :

Sed fi quis peteret, qui dare vellet, Dummodo non vobis hoc Caesaris ira negârit ;

Fortiter Euxinis immoriemur aquis.

[ocr errors]

35

erat.

40

5

EPISTOLA VIII. Maximo. Qua uae tibi, quaerebam, memorem teftantia curam ,

Dona Tomitanus mittere poffet ager. Dignus es argento, fuluo quoque dignior auro:

Sed te, cum donas, ista iuuare folent. Nec tamen haec loca sunt vllo pretiosa metallo.

Hostis ab agricola vix finit illa fodi. Purpura saepe tuos fulgens praetexit ami&tus :

Sed non Sarmatica tinguitur illa manu. Vellera dura ferunt pecudes, et Palladis vti

Arte Tomitanae non didicere nurus. Femina pro lana Cerealia munera frangit ;

Suppofitoque grauem vertice portat aquam. Non hîc pampineis amicitur vitibus vlmus :

Nulla premunt ramos pondere poma suo. Tristia deformes pariunt abfinthia campi,

Terraque de fructu quam fit amara docet. Nil igitur tota Ponti regione finistri,

Quod mea sedulitas mittere poflet , erat. Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:

10

15

[ocr errors]

Hoste

Hoste precor fiant illa cruenta tuo.

20 Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos.

Haec viget in noftris, Maxime, Musa locis. Quae quamquam mififfe pudet, quia parua videntur ;

Tu tamen haec, quaeso, consule misla boni.

Quod

[ocr errors][ocr errors]

EPISTOLA IX. Bruto. fit in his eadem fententia, Brute, libellis, Carmina nescio quem carpere nostra refers : Nil nisi me terra fruar vt propiore rogare ;

Er, quam fim denso cinctus ab hofte, queri. O quam de multis vitium reprehenditur vnum !

Hoc peccat folum fi mea Musa, bene est. Ipfe ego librorum video delicta meorum;

Cum sua plus justo carmina quisque probet.
Auctor opus laudat. fic forfitan Agrius olim

Therfiten facie dixerit effe bona.
Iudicium tamen hic noftrum non decipit error;

Nec quidquid genui, protinus illud amo.
Cur igitur, fi me videam delinquere, peccem,

Et patiar scripto crimen ineffe , rogas?
Non eadem ratio est, sentire et demere morbos.

Sensus ineft cunctis; tollitur arte malum.
Saepe aliquod cupiens verbum mutare, relinquo ;

Iudicium vires deftituuntque meum.
Saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri?)

Corrigere, et longi ferre laboris onus.
Scribentem iuuat ipse fauor, minuitque laborem ;

Cumque fuo crescens pettore feruet opus. Corrigere at res eft tanto magis ardua, quanto

Magnus Aristarcho maior Homerus erat.
Sic animum lento curarum frigore laedit,

Vt cupidi cursor frena retentat equi.
Atque ita dî mites minuant mihi Caefaris iram,

Oflaque pacata noftra tegantur humo ;
Vt mihi conanti nonnumquain intendere curas;

Fortunae fpecies obftat acerba meae.

IS

25

30 35

40

318 P. OVID. NAS. EPIST. LIB. III. Vixque mihi videor, faciam quod carmina, fanus ;

Inque feris curem corrigere illa Getis. Nil tamen e scriptis magis excusabile noftris,

Quam sensus cunctis paene quod vnus ineft. Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis.

Conueniens operi tempus vtrumque suo eft. Quid , nisi de vitio scribam regionis amarae ?

Vtque solo moriar commodiore, precer ?
Cum toties eadem dicam, vix audior vlli:

Verbaque profectu dissimulata carent.
Et tamen haec eadem cum fint, non fcribimus îsdem:

Vnaque per plures vox mea tentat opem.
An, ne bis sensum lector reperiret eumdem,

Vnus amicorum, Brute , rogandus erat ?
Non fuit hoc tanti ; confesso ignoscite, docti.

Vilior est operis fama salute mea.
Denique materiae, quam quis fibi finxerit ipse,

Arbitrio variat multa poëta fuo.
Musa eft index nimium quoque vera malorum :

Atque incorruptae pondera teltis habet.
Nec liber vt fieret, fed vti sua cuique daretur

Litera, propofitum curaque nostra fuit.
Postmodo collectas, vtcumque fine ordine , junsi :

Hoc opus ele&um ne mihi forte putes.
Da veniam fcriptis, quorum non gloria nobis

Cauffa , fed veilitas officiumque, fuit.

[ocr errors]

45

mea

50

55

« AnteriorContinua »