Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Sed probitas magnos, ingeniumque, facit. Iure igitur Cello lacrimas libamus ademto; Cum fugerem, viuo quas dedit ille mihi. Carmina iure damus raros teftantia mores;

Vt tua venturi nomina, Celfe, legant.

Hoc eft, quod poffum Geticis tibi mittere ab aruis:
Hoc folum eft iftic, quod liquet effe meum.
Funera nec potui comitare, nec vnguere corpus :

Aque tuis totó diuidor orbe rogis.

Qui potuit, quem tu pro numine viuus habebas,
Praeftitit officium Maximus omne tibi.

Ille tibi exfequias, et magni funus honoris
Fecit; et in gelidos verfit amoma finus.
Diluit et lacrimis maerens vnguenta profufis;

Offaque vicina condita texit humo.

Qui quoniam exftinctis, quae debet, praeftat amicis,
Et nos exftinctis adnumerare poteft.

EPISTOLA X. Flacco.

Nafo fuo profugus mittit tibi, Flacce, falutem:

Mittere rem fi quis, qua caret ipfe, poteft.

Longus enim curis vitiatum corpus amaris

Non patitur vires languor habere fuas.

Nec dolor vllus adeft, nec febribus vror anhelis;

Et peragit foliti vena tenoris iter.

Os hebes eft, pofitaeque mouent fastidia menfae:

Et queror, inuifi cum venit hora cibi.

Quod mare, quod tellus, adpone, quod educat aër;

Nil ibi, quod nobis efuriatur, erit.

Nectar et ambrofiam, latices epulasque deorum,

Det mihi formofa naua Iuuenta manu;

Stabit et in ftomacho pondus inerte diu.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Non tamen exacuet torpens fapor ille palatum:

Haec ego non aufim, cum fint veriffima, cuiuis
Scribere; delicias ne mala noftra vocent.
Scilicet is ftatus eft, ea rerum forma mearum,
Deliciis etiam poffit vt effe locus.

15

Delicias

Delicias illi precor has contingere, fi quis,

Ne mihi fit leuior Caefaris ira, timet.

Is quoque, qui gracili cibus eft in corpore, fomnus,

Non alit officio corpus inane fuo.

Sed vigilo, vigilantque mei fine fine dolores;

Quorum materiam dat locus ipfe mihi. Vix igitur poffis vifos agnofcere vultus:

Quoque ferit, quaeras, qui fuit ante, color.
Paruus in exiles fuccus mihi peruenit artus:

Membraque funt cera pallidiora noua.
Non haec immodico contraxi damna Lyaeo:
Scis mihi quam folae paene bibantur aquae.
Non epulis oneror : quarum fi tangar amore,
Eft tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec vires adimit Veneris damnofa voluptas:

Non folet in maeftos illa venire toros.

Vnda locusque nocent: et cauffa valentior iftis,

Anxietas animi, quae mihi femper adeft.

Hanc nifi tu pariter fimili cum fratre leuares,

Vix mens triftitiae maesta tuliffet onus.

[blocks in formation]

Vos eftis fragili tellus non dura phafelo :

Quamque negant multi, vos mihi fertis opem.

40

Ferte, precor, femper, quia femper egebimus illa;

Caefaris offenfum dum mihi numen erit.

Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,
Suppliciter veftros quisque rogate Deos.

A A

P. OVIDII NASONIS EPISTOLAR V M

EX PONTO

LIBER II.

EPISTOLA I. Germanico Caefari.

Huc quoque Caefarei peruenit fama triumphi,

Languida quo feffi vix venit aura Noti.

Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui.
Iam minus hic odio eft, quam fuit ante, locus.
Tandem aliquid pulfa curarum nube ferenum
Vidi; Fortunae verba dedique meae.

Nolit vt vlla mihi contingere gaudia Caefar,

Velle poteft cuiuis haec tamen vna dari.

Dî quoque, vt a cunctis hilari pietate colantur,
Triftitiam poni per fua fefta iubent.
Denique, quod certus furor eft audere fateri,

Hac ego laetitia, fi vetet ipfe, fruar.
Iuppiter vtilibus quoties iuuat imbribus agros,
Mixta tenax fegeti crefcere lappa folet.
Nos quoque frugiferum fentimus inutilis herba
Numen; et inuita faepe iuuamur ope.

Gaudia Caefareae mentis pro parte virili

Sunt mea; priuati nil habet illa domus.

Gratia, Fama, tibi: per quam spectata triumphi

Inclufo mediis est mihi pompa Getis.

Indice te didici, nuper vifenda coiffe

10

20

Innumeras gentes ad Ducis ora fui.
Quaeque capit vaftis immenfum moenibus orbem,

Hofpitiis Romam vix habuiffe locum.

Tu mihi narratti, cum multis lucibus ante
Fuderit adfiduas nubilus Aufter aquas,
Lumine coelefti folem fulfiffe ferenum,

Cum populi vultu conueniente die.

Atque ita victorem, cum magno vocis honore,

Bellica laudatis dona dediffe viris:

Claraque fumturum pictas infignia veftes,

Tura prius fanctis impofuiffe focis: Juftitiamque fui cafte placaffe Parentis;

Illo quae templum pectore femper habet.

25

30

Quaque ferit, felix adiectum plaufibus omen;
Saxaque roratis erubuiffe rofis.

35

Protinus argento verfos imitantia muros,

Barbara cum victis oppida lata viris.

Fluminaque, et montes, et in altis pafcua filuis;
Armaque cum telis in ftrue mixta fuis.

Deque triumphato, quod Sol incenderit,

auro

Aurea Romani tecta fuiffe fori.

Totque tuliffe duces captiuis addita collis

Vincula, paene hoftes quot fatis effe fuit.

Maxima pars horum vitam veniamque tulerunt:
In quibus et belli fumma caputque Bato.
Cur ego poffe negem minui mihi Numinis iram,
Cum videam mites hoftibus effe Deos?

45

Pertulit huc idem nobis, Germanice,

rumor,

Oppida fub titulo nominis iffe tui.

50

Atque ea te contra, nec muri mole, nec armis,

Nec fatis ingenio tuta fuiffe loci.

Di tibi dent annos! a te nam cetera fumes;

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Te quoque victorem Tarpeias fcandere in arces
Laeta coronatis Roma videbit equis.

[blocks in formation]

Maturosque Pater nati fpectabit honores,

Gaudia percipiens, quae dedit ipfe fuis.

Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque

Maxime, dicta tibi vaticinante nota.

Hunc quoque carminibus referam fortaffe triumphum :
Sufficiet noftris fi modo vita malis.

Imbuero Scythicas fi non prius ipse fagittas:

Abftuleritque ferox hoc caput enfe Getes.

Quod fi, me faluo, dabitur tibi laurea templis ;
Omnia bis dices vera fuiffe mea.

EPISTOLA II. Meffallino.

Ille domus veftrae primis venerator ab annis

Pulfus ad Euxini Nafo finiftra freti;
Mittit ab indomitis hanc, Meffalline, falutem,
Quam folitus praefens eft tibi ferre, Getis.
Hei mihi, fi lecto vultus tibi nomine non eft,
Qui fuit, et dubitas cetera perlegere !

Perlege, nec mecum pariter mea verba relega;
Vrbe licet veftra verfibus effe meis.

Non ego concepi, fi Pelion Offa tuliffet,
Clara mea tangi fidera poffe manu.
Nec nos, Enceladi dementia caftra fecuti,

In rerum dominos mouimus arma Deos.

60

65

10

Nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,

Numina funt telis vlla petita meis.

Eft mea culpa grauis, fed quae me perdere folum
Aufa fit, et nullum maius adorta nefas.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nil, nifi non fapiens poffum timidusque vocari:
Haec duo funt animi nomina vera mei.
Effe quidem fateor, meritam poft Caefaris iram,

Difficilem precibus te quoque iure meis.

Quaeque tua eft pietas in totum nomen Iüli,

Te laedi, cum quis laeditur inde, putas. Sed licet arma feras, et vulnera faeua mineris: Non tamen efficies, vt timeare mihi.

Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit;

20

25

Profuit

« AnteriorContinua »