Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

10

15

[ocr errors]

RO

Nil ita celabas, vt non ego conscius eflem;

Pectoribusque dabas multa tegenda meis.
Cuique ego narrabam secreti quidquid habebam

Excepto quod me perdidit , vnus eras.
Id quoque fi scisses, saluo fruerere fodali;

Confilioque forem fofpes, amice , tuo.
[Sed mea me in poenam nimirum fata trahebant:

Omne bonae claudunt vtilitatis iter.]
Siue malum potui tamen hoc vitare cauendo ;

Seu ratio fatum vincere nulla valet;
Tu tamen, o nobis vsu iunctiffime longo,

Pars defiderii maxima paene mei ,
Sis memor: et, fi quas fecit tibi gratia vires ,

Illas pro nobis experiare rogo.
Numinis vt laesi fiat mansuetior ira;

Mutatoque minor fit mea poena loco.
Idque ita , fi nullum scelus est in pectore nostro;

Principiunique mei criminis error habet.
Nec leue, nec tutum est, quo fint mea, dicere,

Lumina funesti conscia facta mali.
Mensque reformidat, veluti sua vulnera , tempus

Illud : et admonitu fit nouus ipse dolor.
Et quaecumque adeo possunt adferre pudorem ,

Illa tegi caega condita nocte decet.
Nil igitur referam, nisi me peccaffe ; fed illo

Praemia peccato nulla petita mihi :
Stultitiamque meum crimen debere vocari ;

Nomina si facto reddere vera velis.
Quae fi non ita sunt, alium, quo longius abfim ,

Quaere , suburbana hic fit mihi terra , locum.

[ocr errors]

25

casu

30

35

E LEGIA VII.
Vade falutatum fubito perarata Perillam

Litera , fermonis fida ministra mei.
Aut illam inuenies dulci cum matre fedentem,

Aut inter libros Pieridasque suas.
Quidquid aget, cum te fcierit venisse , relinquet:

Nec

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Nec mora ; quid venias , quidue, requiret, agam.
Viuere me dices; sed fic, vt viuere nolim:

Nec mala tam longa noftra leuata mora.
Et tamen ad Musas, quamuis nocuere, reuerti ,

Aptaque in alternos cogere verba pedes.
Tu quoque dic ftudiis communibus ecquid inhaeres,

Do&taque non patrio carmina more canis ?
Nam tibi cum fatis mores Natura pudicos,

Et raras dotes , ingeniumque , dedit. Hoc ego Pegasidas deduxi primus ad vndas,

Ne male fecundae vena periret aquae. Primus id adfpexi teneris in virginis annis :

Vtque patet ,, venae duxque comesque fui.
Ergo, fi remanent ignes tibi pectoris idem ,

Sola tuum vates Lesbia vincet opus.
Sed vereor, ne te mea nunc Fortuna retardet ;

Perque meos cafus fit tibi pectus iners.
Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam :

Saepe tui iudex, faepe magister eram.
Aut ego praebebam factis modo verfibus aures,

Aut vbi ceffaras , caussa ruboris eram.
Forsitan exemplo, quia me laesere libelli,

Tu quoque fis poenae fata secuta meae.
Pone, Perilla, metum. tantummodo femina non fit

Deuia, nec fcriptis difcat amare tuis.
Ergo desidiae remoue, doctissima, cauffas :

Inque bonas artes et tua sacra redi. Ifta decens facies longis vitiabitur annis:

Rugaque in antiqua fronte senilis erit.
Iniicietque manum formae damnofa senectus.

Quae ftrepitum passu non faciente venit.
Cumque aliquis dicet, Fuit haec formosa; dolebis:

Et speculum mendax effe querere tuum.
Sunt tibi opes modicae, cum fis dignissima magnis.

Finge sed immenfis censibus effe pares.
Nempe dat id cuicumque libet Fortuna, rapitque :

Irus et est subito , qui modo Croesus erat.

25

DE

30

35

40

Singula

45

Singula quid referam ? nil non mortale tenemus,

Pectoris exceptis ingeniique bonis.
En ego, cum patria caream , vobisque, domoque,

Raptaque sint, adimi quae potuere, mihi;
Ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:

Caesar in hoc potuit iuris habere nihil. Quilibet hanc faeuo vitam mihi finiat ense;

Me tamen exftinéto fama superftes erit. Dumque suis victrix omnem de montibus orbem

Profpiciet domitum Martia Roma', legar. Tu quoque , quam ftudii maneat felicior vsus,

Effuge venturos, qua potes, vsque rogos.

50

2

10

ELEGIA VIII. Nunc ego Triptolemi cuperem conscendere currus,

Misic in ignotam qui rude semen humum: Nunc ego Medeae vellem frenare dracones,

Quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua: Nunc ego iactandas optarem sumere pennas ,

Siue tuas, Perseu, Daedale, siue tuas: Yt, tenera noftris cedente volatibus aura ,

Adfpicerem patriae dulce repente folum : Desertaequae domus vultum, memoresque sodales,

Caraque praecipue coniugis ora mihi. Stulte, quid o frustra votis puerilibus optas,

Quae non ylla tulit , fertque, feretque , , dies ? Si femel optandum est, Augustum numen adora:

Et quem laesisti, rite precare, Deum.
Ille tibi pennasque potest currusque volucres

Tradere. det reditum : protinus ales eris.
Si precer haec, (neque enim poflim maiora precari)

Ne mea sint timeo vota modesta parum.
Forfitan hoc olim , cum se satiauerit ira,

Tum quoque sollicita mente rogandus erit.
Quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,

Ex his me iubeat quolibet ire locis.
Nec coelum , nec aquae faciunt, nec terra, nec aurae ;

[ocr errors]
[ocr errors]

20

[ocr errors]

Et mihi perpetuus corpora languor habet. Seu vitiant artus aegrae contagia mentis;

25 Siue mei cauffa est in regione mali. Vt tetigi Pontum, vexant insomnia: vixque

OfTa tegit macies : nec iuuat ora cibus. Quique per auctumnum percuffis frigore primo Eft color in foliis , qaae noua laesit hiems;

30 Is mea membra tenet. nec viribus adleuor vllis;

Et numquam queruli caussa doloris abest.
Nec melius valeo, quam corpore , mente ; sed aegra eft

Vtraque pars aeque, binaque damna fero.
Haeret, et ante oculos, veluti fpectabile corpus ,

35 Adftat Fortunae forma legenda meae. Cumque locum, moresque hominum, cultusque, sonumque

Cernimus : et quid fim , quid fuerimque subit; Tantus amor necis eft, querar vt cum Caesaris ira. Quod non offensas vindicet ense fuas.

40 At quoniam femel eft odio ciuiliter vsus,

Mutato leuior fit fuga noftra loco.

1

1

E LEGIA IX.

[merged small][ocr errors]

Hic quoque sunt igitur Graiae (quis crederet ?) vrbes ,

Inter inhumanae nomina barbariae.
Húc quoque Mileto misfi venere coloni ,

Ingue Getis Graias constituere domos.
Sed vetus huic nomen, pofitaque antiquius vrbe,

Constat ab Abfyrti caede fuiffe , loco.
Nam rate, quae cura pugnacis facta Mineruae ,

Per non tentatas prima cucurrit aquas ;
Impia desertum fugiens Medea parentem ,

Dicitur his remos adplicuifle vadis.
Quem procul vt vidit tumulo fpeculator ab alto;

Hofpes, ait, nofco, Colchide , vela , venit.
Dum trepidant Minyae , dum foluitur aggere funis,

Dum sequitur celeres anchora tracta manus; Conscia percussit meritorum pectora Colchis,

Ausa atque aufura multa nefanda manu.

10

[ocr errors]

15

Et,

[ocr errors]

25

Et, quamquam superest ingens audacia menti,

Pallor in attonito virginis ore sedet.
Ergo vbi profpexit venientia vela , Tenemur,

Et pater eft aliqua fraude morandus , ait.
Dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,

Ad fratrem casu lumina flexa tulit.
Cuius vt oblata eft praesentia : Vincimus, inquit.

Hic mihi morte fua causa salutis erit.
Protinus ignari, nec quidquam tale timentis

Innocuum rigido perforat ense latus.
Atque ita diuellit, diuulfaque membra per agros

Dissipat in multis inuenienda locis.
Neu pater ignoret, fcopulo proponit in alto

Pallentesque manus, sanguineumque caput.
Vt genitor luctuque nouo tardetur, et artus

Dum legit exstinctos, triste moretur iter.
Inde Tomis dictus locus hic; quia fertur in illo

Membra foror fratris consecuisse sui.

[ocr errors]

30

E LE GIA X.

[ocr errors]

Si quis adhuc isthic meminit Nasonis ademti ,

Et superest fine me nomen in Vrbe meum ;
Suppofitum ftellis, numquam tangentibus aequor ,

Me sciat in media viuere Barbarie.
Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque,

Quam non ingenio nomina digna meo!
Dum tamen aura tepet ; medio defendimur Istro.

* Ille suis liquidus bella repellit aquis.
At cum tristis hiems fquallentia protulit ora ,

Terraque marmoreo candida facta gelu est :
[Dum patet et Boreas et nix inie&ta sub Areto;

Tum liquet has gentes axe tremente premi.]
Nix iacet: et iactam nec Sol pluuiaeue resoluunt:

Indurat Boreas, perpetuamque facit.
Ergo , vbi delicuit nondum prior , altera venit :

Et folet in multis bima manere locis.
Tantaque commoti vis est Aquilonis, vt altas

10

19

[ocr errors]
[ocr errors]

Aequet

« AnteriorContinua »