Imatges de pàgina
PDF

At poftquam Fortuna loci caput extulit huius,
Et tetigit fummos vertice Roma Deos ; 2 Ige
Creuerunt et opes , et opum furiofa cupido:
Et , cum poffideant plurima , plura volunt.
Quaerere ut abfumant , abfumta requirere certant:
Atque ipfe vitiis funt alimenta vices.
Sic, quibus intumuit fuffufa venter ab unda, 2I5
Quo plus funt potae, plus fitiuntur aquae.
In pretio pretium nunc eft. dat cenfus honores ;
Cenfus amicitias : pauper ubique iacet.
Tu tamen aufpicium fi fit ftipis utile quaeris,
Curque iuuent noftras aera vetufta manus. 22Q
Aera dabant olim ; melius nunc omen in auro eft:
Viàaque concedit prifca moneta nouae.
Nos quoque templa iuuant, quamuis antiqua probemus,
Aurea. maieftas conuenit ifta Deo.
Laudamus veteres , fed noftris utimur annis. 22, §
Mos tamen eft aeque dignus uterque coli.
Finierat monitus. placidis ita rurfus, ut ante,
Clauigerum verbis adloquor ipfe Deum :
Multa quidem didici. fed cur naualis in aere
Altera fignata eft , altera forma biceps ? ^3o
Nofcere me duplici poffes in imagine, dixit ;
Ni vetus ipfa dies extenuaret opus.
Cauffa ratis fupereft: Tufcum rate venit in amnem
Ante pererrato falcifer orbe Deus.
Hac ego Saturnum memini tellure receptum, 235
Coelitibus regnis ab Ioue pulfus erat.
Inde diu genti manfit Saturnia nomen :
Diéta quoque eft Latium terra, latente Deo.
At bona pofteritas puppim feruauit in aere ;
Hofpitis aduentum teftificata Dei. 24O
Ipfe folum colui, cuius placidiffima laeuum
Radit arenofi Thybridis unda latus.
Hic, ubi nunc Roma eft ; incaedua filua virebat :
Tantaque res paucis pafcua bubus erat.
Arx mea collis erat, quem cultrix nomine noftro 245
B 2 Nun-
Nuncupat haec aetas, Ianiculumque vocat.
Tunc ego regnabam , patiens cum terra Deorum
Effet, et humanis numina mixta locis.
Nondum Multitiam facinus mortale fugârat.
(Vltima de Superis illa reliquit humum.)
Proque metu populum fine vi pudor ipfe regebat.
Nullus erat, iuftis reddere iura, labor.
Nil mihi cum bello: pacem poftesque tuebar :
Et clauem oftendens , Haec, ait , arma gero.
Prefferat ora Deus. tunc fic noftra ora refoluo,
'Voce mea voces eliciente Dei.
Cum tot fint Iani cur ftas facratus in uno,
Hîc ubi iun&ta foris templa duobus habes ?
Ille manu mulcens propexam ad pe&ora barbam,
Protinus Oebalii rettulit arma' Titi.
Vtque leuis cuftos, armillis capta Sabinis,
Ad fummae Tatium duxerit arcis iter.

Inde , velut nunc eft, per quem defcenditis, inquit,

Arduus in valles et Fora cliuus erat.
Et iam contigerat portam : Saturnia cuius
Demferat adpofitas infidiofa feras.
Cum tanto veritus committere numine pugnam,
Jpfe meae moui callidus artis opus.
Oraque, qua pollens ope fum , fontana reclufi ;
Sumque repentinas eiaculatus aquas.
Ante tamen gelidis fubieci fulphura venis:
Clauderet ut Tatio feruidus humor iter.
Cuius ut utilitas pulfis percepta Sabinis;
Quaeque fuit , tuto reddita forma loco eft ;
Ara mihi pofita eft, paruo coniun&a facello:
Haec adolet flammis cum ftrue farra fuis.
At cur pace lates, motisque recluderis armis ?
Nec mora ; quaefiti reddita cauffa mihi.
Vt populo reditus pateant ad bella profeéto,
Tota patet demta ianua noftra fera.
Pace fores obdo ; ne qua difcedere poffit:
Caefareoque diu nomine claufus ero.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Dixit ; et, attollens oculos diuerfa tuentes,
Adfpexit toto quidquid in orbe fuit.
Pax erat 5 et veftri, Germanice, cauffa triumphi 285
Tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
Iane, face aeternos, pacem , pacisque miniftros:
Neue fuum, praefta, deferat auctor opus.
Quod tanmen ex ipfis licuit mihi difcere Faftis;
Sacrauere Patres hac duo templa die. 29O
Accepit Phoebo Nymphaque Coronide natum
Infula, diuidua quam premit amnis aqua.
Iuppiter in parte eft. cepit locus unus utrumque :
Ium&taque funt magno templa nepotis auo.

Q? vetat et ftellas, ut quaeque oriturque, caditque, 29$
Dicere ? promiffi pars fit et ifta mei.
Felices animos, quibus haec cognofcere primis,
Inque domos fuperas fcandere cura fuit !
Credibile eft , illos pariter vitiisque locisque
Altius humanis exferuiffe caput. 3oo
Non Venus et vinum fublimia pe&ora fregit ;
Officiumue fori, militiaeue labor.
ANec leuis ambitio, perfufaque gloria fuco ;
Magnarumue fames follicitauit opum.
Admouere oculis diftantia fidera noftris ; 3o5
Aetheraque ingenio fuppofuere fuo.
Sic petitur coelum : non ut ferat Offan Olympus;
Summaque Peliacus fidera tangat apex.
Nos quoque fub ducibus coelum metabimur illis,
Ponemusque fuos ad ftata figna dies. 31 e
rgo ubi nox aderit venturis tertia Nonis,
Sparfaque coelefti rore madebit humus,
O&tipedis fruftra quaeruntur brachia Cancri:
Praeceps occiduas ille fubiuit aquas.
nftiterint Nonae : miffi tibi nubibus atris 3 1 5
Signa dabunt imbres, exoriente Lyra.
Qt adde dies duëtis ex ordine Nonis,
Ianus Agonali luce piandus erit.
B 3 INonminis
Nominis effe potes fuccin&us cauffa minifter,
Hoftia coelitibus quo feriente cadit.
Qui calido ftri&tos tin&turus fanguine cultros,
Semper, Agone ? rogas, nec nifi iuffus agis.
Pars, quia non veniant pecudes, fed agantur, ab a&tu
Nomen Agonalem credit habere diem.
Pars putat hoc fe!tum prifcis Agnalia di&tum ;
Vna fit ut proprio litera demta loco.
An, quia praeuifos in aqua timet hoftia cultros,
A pecoris lux eft ifta notata metu ?
Pars etiam, fieri folitis aetate priorum
Nomina de ludis Graia tuliffe diem.
Et pecus antiquus dicebat Agonia fermo:
Veraque iudicio eft ultima cauffa meo.
Vtque ea nunc certa eft ; ita Rex placare facrorum
Numina lanigerae coniuge debet uuis.
Vi&ima, quae dextra cecidit vi&rice, vocatur.
Hoftibus amotis hoftia nomen habet.
Ante, Deos homini quod conciliare valeret ,
Far erat, et puri lucida mica falis.
Nondum pertulerat lacrimatus cortice myrrhas
Aëta per aequoreas hofpita nauis aquas.
Tura nec Euphrates, nec miferat India coftum,
Nec fuerant rubri cognita fila croci.
Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis,
Et non exiguo laurus adufta fono.
Si quis erat , faétis prati de flore coronis,
Qui poffet violas addere, diues erat.
Hic, qui nunc aperit percuffi vifcera tauri,
In facris nullum culter habebat opus.
Prima Ceres auidae gauifa eft fanguine porcae,
Vlta fuas merita caede nocentis opes.
Nam fata, vere nouo teneris laétentia fulcis,
Eruta fetigerae comperit ore fuis.
Sus dederat poenas. exemplo territus huius
Palmite debueras abftinuiffe, caper.
Quem fpe&ans aliquis dentes in vite prementem,
Talia non tacito di&ta dolore dedit : Rode, caper, vitem : tamen hinc, cum ftabis ad aram, In tua quod fpargi cornua poffit, erit. Verba fides fequitur: noxae tibi deditus hoftis Spargitur adfufo cornua, Bacche, mero. 36Q Culpa fui nocuit : nocuit quoque culpa capellae. Quid bos , quid placidae commeruiftis oues ? Flebat Ariftaeus , quod apes cum ftirpe necatas Viderat inceptos deftituiffe fauos. Caerula quem genetrix aegre folata dolentem, 365 Addidit haec di&tis ultima verba fuis : Sifte , puer, lacrimas. Proteus tua damna leuabit; Quoque modo repares , quae periere , dabit. Decipiat ne te verfis tamen ille figuris ; Impediant geminas vincula firma manus. 37o Peruenit ad vatem iuuenis : refolutaque fomno Adligat aequorei brachia capta Senis. Ille fua faciem transformis adulterat arte : Mox domitus vinclis in fua membra redit. Oraque caerulea tollens rorantia barba: 375 Qua, dixit, repares arte, requiris, apes; Obrue mactati corpus tellure iuuenci : Quod petis a nobis, obrutus ille dabit. Iuffa facit paftor. feruent examina putri De boue : mille animas una mecata dedit. 38o Po[cit ouem fatum. verbenas improba carpfit ; Quas pia Dis ruris ferre folebat anus. Quid tuti fupereft ; animam cum ponat in aris [.anigerumque pecus , ruricolaeque boues ? Placat equo Perfis radiis Hyperioma cinétum, 385 Ne detur celeri vi&tima tarda Deo. Quod femel eft triplici pro virgine caefa Dianae, Nunc quoque pro nulla virgine cerua cadit. Exta canum vidi Triuiae libare Sapaeos ; Et quicumque tuas adcolit, Haeme , miues. 39ò Caeditur et rigido Cuftodi ruris afellus. Cauffa pudenda quidem eft, huic tamen apta Deo. B 4 Fefta

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinua »