Imatges de pÓgina
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

65

[ocr errors]

70

Et prior, et grauior mors fuit illa mihi.
Nunc, fi forte potes, sed non potes, optima coniux ,

Finitis gaude tot mihi morte malis.
Quam potes, extenua forti mala corde ferendo;

Ad quae iampridem non rude pectus habes.
Atque vtinam pereant animae cum corpore noftrae ,

Effugiatque auidos pars, mihi nulla rogos !
Nam fi morte carens vacuam volat altus in auram

Spiritus , et Samii sunt rata dicta senis;
Inter Sarmaticas Romana vagabitur vmbras !

Perque feros manes hospita semper erit.
Ofla tamen facito parua referantur in vrna.

Sic ego non etiam mortuus exsulero.
Nec vetat hoc quisquam. fratrem Thebana peremtum

Supposuit tumulo, Rege vetante, soror.
Atque ea cum foliis et amomi puluere misce :

Inque suburbano condita pone · solo. Quosque legat versus oculo properante viator ,

Grandibus in tumuli marmore caede notis.
Hic ego qui iaceo, tenerorum lufor amorum

Ingenio perii Naso poëta meo.
At tibi qui transis, ne fit graue, quisquis amasti,

Dicere, Nasonis molliter offa cubent.
Hoc fatis in titulo est. etenim maiora libelli ,

Et diuturna magis sunt monumenta mei.
Quos ego confido, quamuis nocuere , daturos

Nomen, et auctori tempora longa suo. Tu tamen exstincto feralia munera ferto;

Deque tuis lacrimis humida serta dato.
Quamuis in cinerem corpus mutauerit ignis ;

Sentiet officium maesta fauilla pinm.
Scribere plura libet: sed vox mihi fessa loquendo

Dictandi vires, ficcaque lingua, negat.
Accipe supremo dictum mihi forfitan ore ,

Quod, tibi qui mittit, non habet ipse, Vale.

75

80

85

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

10

15

O

mihi care quidem semper , sed tempore duro

Cognite, res poftquam procubuere meae ;
Yfibus edocto fi quidguam credis amico;

Viue tibi, et longe nomina magna fuge.
Viue tibi, quantumque potes praeluftria vita.

Saeuum praelustri fulmen ab arce venit.
Nam quamquam foli poffunt prodeffe potentes;

Non profit potius, fi quis obeffe potest.
Effugit hibernas demissa antenna procellas,

Lataque plus paruis vela timoris habent.
Adspicis, vt fumma cortex leuis innatet vnda ,

Cum graue nexa simul retia mergat onus.
Haec ego fi monitor monitus prius ipfe fuissem,

In qua debueram, forsitan Vrbe forem.
Dum tecum vixi, dum me leuis aura ferebat,

Haec mea per placidas cymba cucurrit aquas.
Qui cadit in plano (vix hoc tamen euenit ipsum)

Sic cadit, vt tacta surgere possit humo :
At miser Elpenor, tecto delapfus ab alto,

Occurrit Regi debilis vmbra suo.
Quid fuit, vt tutas agitarit Daedalus alas;

Icarus immensas nomine fignet aquas ?
Nempe quod hic alte, demiffius ille volabat

Nam pennas ambo non habuere suas ?
Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit : et intra

Fortunam debet quisque manere fuam.
Non foret Eumedes orbus, fi filius eius

Stultus Achilleos non adamasset equos.
Nec natum in flamma vidisset , in arbore natas,

Cepillet genitor si Phaëthonta Merops.
Tu quoque formida nimium fublimia seniper ;

Propositique memor contrahe vela tui.
Nam pede inoffenso fpatium decurrere vitae

Dignus es, et fato candidiore frui.
Quae pro te vt voueam miti pietate mereris;

N2

25

[ocr errors]

30

35 Hacfi.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Haesuraque mihi tempus in omne fide.
Vidi ego te tali vultu mea fata gementem,

Qualem credibile eft ore fuifle meo.
Nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes ;
Tempore quas vno, fidaque verba, bibi.

40 Nunc quoque submotum ftudio defendis amicum :

Et mala, vix ulla parte leuanda, leuas. Viue sine inuidia ; mollesque inglorius annos

Exige: amicitias et tibi iunge pares. Nasonisque tui, quod adhuc non exsulat vnum ,

Nomen ama. Scythicus cetera Pontus habet.
Proxima fideribus tellus Erymanthidos Vrsae

Me tenet ; adstricto terra perusta gelu.
Bosporos et Tanaïs superant, Scythicaeque paludes,
Vixque fatis noti nomina pauca loci.

50 Vlterius nihil eft, nifi non habitabile frigus.

Heu quam vicina eft vltima terra mihi!
At longe patria eft, longe cariffima coniux;

Quidquid et haec nobis poft duo dulce fuit.
Sic tamen haec abfunt, vt, quae contingere non eft

Corpore, fint animo cuncta videnda meo.
Ante oculos errant domus, Vrbs, et forma locorum ;

Succeduntque suis fingula facta locis.
Coniugis ante oculos, ficut praesentis, imago eft.
Illa meos cafus ingrauat, illa leuat.

60 Ingrauat hoc, quod abeft ; leuat hoc, quod praestat amorem :

Impofitumque fibi firma tuetur onus.
Vos quoque pe&toribus noftris haeretis amici ;

Dicere qnos cupio nomine quemque suo.
Sed timor officium cautus compefcit; et ipsos

65
In nostro poni carmine nolle puto.
Ante volebatis ; gratique erat inftar honoris ,

Versibus in noftris nomina veftra legi.
Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
Adloquar, et nulli caussa timoris ero.

70
Nec meus indicio latitantes versus amicos
Protrahet. occulte fi quis amauit, amet.

55

75

(Scite tamen, quamuis longa regione remotus

Abfim, vos animo semper adesse meo.]
Et, quam quisque poteft, aliqua mala nostra leuate :

Fidam proiecto néue negate manum.
Prospera fic vobis maneat Fortuna: nec vmqnam

Contacti fimili forte rogetis opem.

10

ELEGIA V.
Vsus amicitiae tecum mihi paruus, vt illam

Non aegre pofles dissimulare, fuit :
Ni me complexus vinclis propioribus esses ;

Naue mea vento forsan eunte fuo.
Vt cecidi, cunctique metu fugere ruinae ,

Verfaque amicitiae terga dedere meae ;
Ausus es igne Iouis percussum tangere corpus,

Et deploratae limen adire domus.
Idque recens praestas, nec longo cognitus vsu ,

Quod veterum misero vix duo tresue mihi.
Vidi ego confusos vultus, visosque notaui;

Osque madens fletu , pallidiusque meo : Et lacrimas cernens in fingula verba cadentes ,

Ore meo lacrimas, auribus illa bibi:
Brachiaque accepi maesto pendentia collo,

Et fingultatis ofcula mixta sonis.
Sum quoqne, Care, tuis defenfus viribus abfens :

Scis Carum veri nominis efle loco.
Multaque praeterea manifesti figna fauoris

Pectoribus teneo non abitura meis.
Di tibi, posle tuos, tribuant, defendere semper,

Quos in materia prosperiore iuues.
Si tamen interea, quid in his ego perditus oris ,

(Quod te credibile est quaerere) quaeris, agam ? Spe trahor exigua (quam tu mihi demere noli)

Tristia leniri numina poffe Dei.
Seu temere exspecto, fiue id contingere fas est ;

Tu mihi, quod cupio , fas (precor) effe proba.
Quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

30

35

40

Vt doceas votum poffe valere meum.
Quo quis enim maior, magis est placabilis irae ;

Et faciles motus mens generosa capit.
Corpora magnanimo fatis est prostraffe leoni :

Pugna fuum finem, cum iacet hoftis, habet. At lupus, et turpes instant morientibus vrsi:

Et quaecumque minor nobilitate fera est. Maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?

Dardanii lacrimas non tulit ille fenis. Quae ducis Emathii fuerit clementia , Poros,

Praeclarique docent funeris exsequiae. Neue hominum referam flexas ad mitius iras;

Iunonis gener est, qui prius hostis erat.
Denique non possum nullam fperare salutem,

Cum poenae non fit cauffa cruenta meae.
Non mihi quaerenti peffum dare cuncta, petitum

Caesareum caput eft , quod caput orbis erat.
Non aliquid dixi, violentaque lingua locuta est :

Lapsaque sunt pimio verba profana mero. Inscia quod crimen viderunt lumina, plector:

Peccatumque oculos eft habuisse meum. Non equidem totam poffum defendere culpam

Sed partem noftri criminis error habet.
Spes igitur fuperest, facturum, vt molliat ipse

Mutati poenam conditione loci.
Hunc vtinam nitidi Solis praenuntius ortum

Adferat admislo Lucifer albus equo.

45

50

55

E LE GIA VI. Foedus amicitiae nec vis, cariffime , noftrae ,

Nec, fi forte velis, dissimulare potes.
Donec enim licuit, nec te mihi carior alter,

Nec tibi me tota iunctior Vrbe fuit.
Isque erat vsque adeo populo testatus, vt esset

Paene magis quam tu , qnamque ego, notus amor.
Quique erat in caris, animi tibi candor amicis ,

Cognitus est illi, quem colis ipse, viro.

5

« AnteriorContinua »