Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et prior, et grauior mors fuit illa mihi.

Nunc, fi forte potes, fed non potes, optima coniux

55

Finitis gaude tot mihi morte malis.

Quam potes, extenua forti mala corde ferendo;

Ad quae iampridem non rude pectus habes.
Atque vtinam pereant animae cum corpore noftrae
Effugiatque auidos pars, mihi nulla rogos!
Nam fi morte carens vacuam volat altus in auram
Spiritus, et Samii funt rata dicta fenis;

Inter Sarmaticas Romana vagabitur vmbras!
Perque feros manes hofpita femper erit.
Offa tamen facito parua referantur in vrna.

60

65

Sic ego non etiam mortuus exfulero.

Nec vetat hoc quisquam. fratrem Thebana peremtum
Suppofuit tumulo, Rege vetante, foror.

Atque ea cum foliis et amomi puluere mifce:

Inque fuburbano condita pone folo.
Quosque legat verfus oculo properante viator,
Grandibus in tumuli marmore caede notis.
Hic ego qui iaceo, tenerorum lufor amorum
Ingenio perii Nafo poëta meo.

At tibi qui tranfis, ne fit graue, quisquis amasti,
Dicere, Nafonis molliter offa cubent.

Hoc fatis in titulo eft. etenim maiora libelli,
Et diuturna magis funt monumenta mei.
Quos ego confido, quamuis nocuere, daturos
Nomen, et auctori tempora longa fuo.
Tu tamen exftincto feralia munera ferto;
Deque tuis lacrimis humida ferta dato.
Quamuis in cinerem corpus mutauerit ignis;

Sentiet officium maefta fauilla pinm.
Scribere plura libet: fed vox mihi feffa loquendo
Dictandi vires, ficcaque lingua, negat.

Accipe fupremo dictum mihi forfitan ore,

Quod, tibi qui mittit, non habet ipfe. Vale.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors]

mihi care quidem femper, fed tempore duro Cognite, res poftquam procubuere meae ; Vfibus edocto fi quidquam credis amico;

Viue tibi, et longe nomina magna fuge. Viue tibi, quantumque potes praeluftria vita. Saeuum praeluftri fulmen ab arce venit. Nam quamquam foli poffunt prodeffe potentes; Non profit potius, fi quis obeffe poteft. Effugit hibernas demiffa antenna procellas, Lataque plus paruis vela timoris habent. Adfpicis, vt fumma cortex leuis innatet vnda, Cum graue nexa fimul retia mergat onus.

Haec ego

monitor monitus prius ipfe fuiffem,

In qua debueram, forfitan Vrbe forem.
Dum tecum vixi, dum me leuis aura ferebat,

Haec mea per placidas cymba cucurrit aquas.
Qui cadit in plano (vix hoc tamen euenit ipfum)
Sic cadit, vt tacta furgere poffit humo:
At mifer Elpenor, tecto delapfus ab alto,

Occurrit Regi debilis vmbra fuo.

Quid fuit, vt tutas agitarit Daedalus alas;
Icarus immenfas nomine fignet aquas?

Nam pennas ambo non habuere fuas?

15

20

Nempe quod hic alte, demiffius ille volabat,

Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit: et intra

25

Fortunam debet quisque manere fuam.

Non foret Eumedes orbus, fi filius eius

Stultus Achilleos non adamaffet equos.

Nec natum in flamma vidiffet, in arbore natas,

30

Cepiffet genitor fi Phaethonta Merops.

Tu quoque formida nimium fublimia femper;
Propofitique memor contrahe vela tui.
Nam pede inoffenfo fpatium decurrere vitae

Dignus es, et fato candidiore frui.
Quae pro te vt voueam miți pietate mereris;

N 2

.35 Hacfu

Haefuraque mihi tempus in omne fide. Vidi ego te tali vultu mea fata gementem,

Qualem credibile eft ore fuiffe meo. Noftra tuas vidi lacrimas fuper ora cadentes ;

Tempore quas vno, fidaque verba, bibi. Nunc quoque fubmotum ftudio defendis amicum: Et mala, vix ulla parte leuanda, leuas. Viue fine inuidia; mollesque inglorius annos Exige amicitias et tibi iunge pares. Nafonisque tui, quod adhuc non exfulat vnum, Nomen ama. Scythicus cetera Pontus habet.

40

45

Proxima fideribus tellus Erymanthidos Vrfae

Me tenet; adftricto terra perusta gelu.

Bofporos et Tanaïs fuperant, Scythicaeque paludes.

Vixque fatis noti nomina pauca loci.

50

Vlterius nihil eft, nifi non habitabile frigus.
Heu quam vicina eft vltima terra mihi!

At longe patria eft, longe cariffima coniux;

Quidquid et haec nobis poft duo dulce fuit.

Sic tamen haec abfunt, vt, quae contingere non eft
Corpore, fint animo cuncta videnda meo.

55

Ante oculos errant domus, Vrbs, et forma locorum;
Succeduntque fuis fingula facta locis.

Coniugis ante oculos, ficut praefentis, imago eft.

Illa meos cafus ingrauat, illa leuat.

60

Ingrauat hoc, quod abeft; leuat hoc, quod praestat amorem :

Impofitumque fibi firma tuetur onus.

Vos quoque pectoribus noftris haeretis amici;
Dicere quos cupio nomine quemque fuo.

Sed timor officium cautus compefcit; et ipfos

65

Ante volebatis; gratique erat inftar honoris,

In noftro poni carmine nolle puto.

Verfibus in noftris nomina veftra legi.

Quod quoniam eft anceps, intra mea pectora quemque

Adloquar, et nulli cauffa timoris ero.

Nec meus indicio latitantes verfus amicos

Protrahet. occulte fi quis amauit, amet.

70

[Scite tamen, quamuis longa regione remotus

Abfim, vos animo femper adeffe meo.]

Et, quam quisque poteft, aliqua mala noftra leuate:

Fidam proiecto neue negate manum.

Profpera fic vobis maneat Fortuna: nec vmqnam

Contacti fimili forte rogetis opem.

ELEGIA V.

Vfus amicitiae tecum mihi paruus, vt illam

Non aegre poffes diffimulare, fuit:
Ni me complexus vinclis propioribus effes;
Naue mea vento forfan eunte fuo.
Vt cecidi, cunctique metu fugere ruinae
Verfaque amicitiae terga dedere meae;
Aufus es igne Iouis percuffum tangere corpus,
Et deploratae limen adire domus.
Idque recens praeftas, nec longo cognitus vfu,
Quod veterum mifero vix duo tresue mihi.
Vidi ego confufos vultus, vifosque notaui;

Osque madens fletu, pallidiusque meo:
Et lacrimas cernens in fingula verba cadentes,
Ore meo lacrimas, auribus illa bibi:
Brachiaque accepi maefto pendéntia collo,
Et fingultatis ofcula mixta fonis.

Sum quoqne, Care, tuis defenfus viribus abfens :
Scis Carum veri nominis effe loco.

Multaque praeterea manifefti figna fauoris

Pectoribus teneo non abitura meis.

Di tibi, poffe tuos, tribuant, defendere femper,
Quos in materia profperiore iuues.

75

ΤΟ

20

Si tamen interea, quid in his ego perditus oris,

(Quod te credibile eft quaerere) quaeris, agam?

Spe trahor exigua (quam tu mihi demere noli)

25

Triftia leniri numina poffe Dei.

Seu temere exfpecto, fiue id contingere fas eft;

Tu mihi, quod cupio, fas (precor) effe proba. Quaeque tibi linguae eft facundia, confer in illud,

Vt doceas votum poffe valere meum.

Quo quis enim maior, magis eft placabilis irae;
Et faciles motus mens generofa capit.
Corpora magnanimo fatis eft prostraffe leoni :
Pugna fuum finem, cum iacet hoftis, habet.
At lupus, et turpes inftant morientibus vrfi:

Et quaecumque minor nobilitate fera eft.
Maius apud Troiam forti quid habemus Achille ?
Dardanii lacrimas non tulit ille fenis.
Quae ducis Emathii fuerit clementia, Poros,

Praeclarique docent funeris exfequiae.
Neue hominum referam flexas ad mitius iras;
Iunonis gener eft, qui prius hoftis erat.
Denique non poffum nullam fperare falutem,

Cum poenae non fit cauffa cruenta meae.
Non mihi quaerenti peffum dare cuncta, petitum
Caefareum caput eft, quod caput orbis erat.
Non aliquid dixi, violentaque lingua locuta eft:
Lapfaque funt nimio verba profana mero.
Infcia quod crimen viderunt lumina, plector:
Peccatumque oculos eft habuiffe meum.
Non equidem totam poffum defendere culpam :
Sed partem noftri criminis error habet.
Spes igitur fupereft, facturum, vt molliat ipfe

Mutati poenam conditione loci.

Hunc vtinam nitidi Solis praenuntius ortum
Adferat admiffo Lucifer albus equo.

ELEGIA VI.

Foedus amicitiae nec vis, cariffime, noftrae,
Nec, fi forte velis, diffimulare potes.

Donec enim licuit, nec te mihi carior alter,
Nec tibi me tota iunctior Vrbe fuit.

Isque erat vsque adeo populo teftatus, vt effet

Paene magis quam tu, qnamque ego, notus amor.

Quique erat in caris animi tibi candor amicis,

Cognitus eft illi, quem colis ipfe,

viro.

30

35

40

45

50

55

« AnteriorContinua »