Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS
TRISTI V M

LIBER III.

ELEGIA

I.

Miffus in hanc venio timidi liber exfulis vrbem.
Da placidam feffo, lector amice, manum:

Neue reformida, ne fim tibi forte pudori.

Nullus in hac charta verfus amare docet.

Nec domini fortuna mei eft, vt debeat illam
Infelix vllis diffimulare iocis.

İd quoque, quod viridi quondam male lufit in aeuo,

Heu nimium fero! damnat et odit opus.

Infpice, quid portem: nihil hic nifi trifte videbis ;

Carmine temporibus conueniente fuis.

Clauda quod alterno fubfidunt carmina verfu,

Vel pedis hoc ratio, vel via longa facit.

Quod neque fum cedro flauus, nec pumice leuis;

Erubui domino cultior effe meo.

Litera fuffufas quod habet maculofa lituras;

Laefit opus lacrimis ipfe poëta fuum.

Si qua videbuntur cafu non dicta Latine;

In qua fcribebat, barbara terra fuit.
Dicite, lectores, fi non graue, qua fit eundum;

Quasque petam fedes hofpes in Vrbe liber.

Haec vbi fum lingua furtim titubante locutus;

[merged small][ocr errors][merged small]

Qui mihi monftraret, vix fuit vnus, iter.

Di tibi dent, noftro quod non tribuere parenti,

Molliter in patria vivere poffe tua.

Duc age namque fequor. quamuis terrâque marique
Longinquo referam lafius ab orbe pedem.

Paruit, et ducens, Haec funt Fora Caefaris, inquit:
Haec eft a Sacris quae via nomen habet.

Hic focus eft Veftae; qui Pallada feruat et ignem :
Hic fuit antiqui regia parua Numae.

Inde petens dextram, Porta eft, ait, ifta Palati:

Hic Stator: hoc primum condita Roma loco eft. Singula dum miror; video fulgentibus armis

Confpicuos poftes, tectaque digna Deo.

25

30

An Iouis haec, dixi, domus eft? quod ut effe putarem, 35 Augurium menti querna corona dabat.

Cuius vt accepi dominum, Non fallimur, inquam:

Et magni verum eft hanc Iouis effe domum. Cur tamen adpofita velatur ianua lauro;

Cingit et auguftas arbor opaca fores?

Num quia perpetuos meruit domus vna triumphos ?
An quia Leucadio femper amata Deo?

Ipfane quod fefta eft, an quod facit omnia festa ?

Quam tribuit terris, Pacis an ifta nota eft?

Vtque viret femper laurus, nec fronde caduca
Carpitur; aeternum fic habet illa decus?
Cauffa fuperpofitae fcripto teftata coronae

Seruatos ciues indicat huius ope.

Adiice feruatis vnum, Pater optime, ciuem;
Qui procul extremo pulfus in orbe iacet.

40

45

50

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Inde tenore pari gradibus fublimia celfis

Ducor ad intonfi candida templa Dei. Signa peregrinis vbi funt alterna columnis

Belides, et ftricto barbarus enfe pater: Quaeque viri docto veteres cepere nouique Pectore, lecturis infpicienda patent. Quaerebam fratres, exceptis fcilicet illis,

Quos fuus optaret non genuiffe parens.
Quaerentem fruftra cuftos me, fedibus illis
Praepofitus, fancto iuffit abire loco.
Altera templa peto, vicino iuncta theatro:

Haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
Nec me,
quae doctis patuerunt prima libellis,
Atria Libertas tangere paffa fua eft.

In genus auctoris miferi fortuna redundat;

Et patimur nati, quam tulit ipfe, fugam. Forfitan et nobis olim minus afper, et illi

Euictus longo tempore Caefar erit.

60

65

20

75

Di, precor, atque adeo, (neque enim mihi turba roganda eft)

Caefar, ades voto, maxime Diue, meo.

Interea, ftatio quoniam mihi publica claufa eft;

Priuato liceat delituiffe loco.

Vos quoqne, fi fas eft, confufa pudore repulfae
Sumite plebeiae carmina noftra manus.

ELEGIA II.

Ergo erat in fatis Scythiam quoque vifere noftris,
Quaeque Lycaonio terra fub axe iacet?
Nec vos Pierides, nec ftirps Latoïa, veftro
Docta facerdoti turba tuliftis opem?
Nec mihi, quod luli vero fine crimine, prodeft;
Quodque magis vita Mufa iocofa mea eft;

Plurima fed pelago terraque pericula paffum

Vftus ab adfiduo frigore Pontus habet.

Quique fugax rerum, fecuraque in otia natus,

[ocr errors]

Mollis et impatiens ante laboris eram;
Vltima nunc patior. nec me mare portubus orbum

80

ΙΟ

Perdere

Perdere, diuerfae nec potuere viae.

Suffecitque malis animus. nam corpus ab illo

Accepit vires; vixque ferenda tulit.

Dum tamen et ventis dubius iactabar et vndis;

Fallebat curas aegraque corda labor.
Vt via finita eft, et opus requieuit eundi;
Et poenae tellus eft mihi tacta meae;
Nil nifi flere libet. nec noftro parcior imber

Lumine, de verna quam niue manat aqua.
Roma domusque fubit, defideriumque locorum,
Quidquid et amiffa reftat in Vrbe mei.
Hei mihi, quod noftri toties pulfata fepulcri
Ianua, fed nullo tempore aperta fuit!

Cur ego tot gladios fugi, totiesque minata

Obruit infelix nulla procella caput ?

Di, quos experior nimium conftanter iniquos,

Participes irae quos Deus vnus habet;

Exftimulate, precor, ceffantia fata; meique

Interitus claufas effe vetate fores.

ELEGIA III.

Haec mea, fi cafu miraris, epiftola quare
Alterius digitis fcripta fit; aeger eram.
Aeger in extremis ignoti partibus orbis ;
Incertusque meae paene falutis eram.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quid mihi nunc animi dira regione iacenti

5

Inter Sauromatas effe Getasque putes?

Nec coelum patimur, nec aquis adfueuimus iftis?
Terraque nefcio quo non placet ipfa modo.

Non domus apta fatis: non hic cibus vtilis aegro:

Nullus, Apollinea qui leuet arte malum.

10

Non qui foletur, non qui labentia tarde

Tempora narrando fallat, amicus adeft. Laffus in extremis iaceo populisque locisque :

Et fubit adfecto nunc mihi, quidquid abeft. Omnia cum fubeant; vincis tamen omnia, coniux:

Et plus in noftro pectore parte tenes.

Te

Te loquor abfentem: vox te mea nominat vnam:

Nulla venit fine te nox mihi, nulla dies.

Quin etiam fic me dicunt aliena locutum,

Vt foret amenti nomen in ore tuum.

Si iam déficiat fuppreffo lingua palato,

Vix inftillato reftituenda mero ;

Nuntiet huc aliquis dominam veniffe; refurgam:

Spesque tui nobis cauffa vigoris erit.

20

[merged small][ocr errors][merged small]

Non agis, adfirmo: liquet o cariffima, nobis,
Tempus agi fine me non nifi trifte tibi.

Si tamen impleuit mea fors, quos debuit, annos;
Et mihi viuendi tam cito finis adeft;

30

Quantum erat, o magni, perituro parcere, Diui,

Vt faltem patria contumularer humo ?

Vel poena in mortis tempus dilata fuiffet,

Integer hanc potui nuper bene reddere lucem:

Tam procul ignotis igitur moriemur in oris;

Vel praecepiffet mors properata fugam.

Exful vt occiderem, nunc mihi vita data eft.

Et fient ipfo triftia fata loco?

Nec mea confueto languefcent corpora lecto?
Depofitum nec me qui fleat, vllus erit?
Nec dominae lacrimis in noftra cadentibus ora

39

40

Accedent animae tempora parua meae? Nec mandata dabo? nec cum clamore fupremo

[blocks in formation]

Ecquid, in has fruftra tendens tua brachia partes,
Clamabis miferi nomen inane viri?

[ocr errors]

Parce tamen lacerare genas: nec fcinde capillos.

Non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.

Cum patriam amifi, tum me periiffe putato :
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. III.

N

Et

« AnteriorContinua »